Excellentissime Domine,
Mitto exemplum brevis meae ad reginam2 relationis colloquii cum rege3 habiti, cum ei reginae literas, quae gratias pro indutiis cum Polono4 procuratis et alia boni animi testimonia continebant, ei traderem.
Anglos spem pacis propinquam credere tum ex legati5, postquam Chantiliaco redii, sermonibus cognovi tum res ipsa loquitur, quando eodem tempore et extra-
113
ordinarius huc legatus mittitur comes Licestrius6, Sidneia e domo, et Arundelius comes7 Ratisbonam, ubi sperat reperturum se imperatorem8.Duci Rohanio9 perexiguae sunt copiae militares, et machinae desunt. Ad Padum nihil promoventur res Gallici foederis post damnum ad Vespolam. Et dicitur eo mitti cardinalis propinquus Millaerius10, an Crequiaco11 amicior, id enim praefertur, apud Sabaudum12 futurus incertum.
Dux Bernhardus13 Chantiliaci nunc est -id Montmorantium quondam praetorium fuit, nunc fisci- regi valedicturus; inde huc redibit, ut et iis, qui hic sunt, valedicat. Aufert pecuniae praesentis, ut scripsi antehac14, millia sexcenta, aliquantum in scriptura. Pro honorario, quod ipsi proprie solvitur, obligata ipsi audio fiscalia quaedam bona per Aquitaniam nuper a rege redemta.
Protestantium Gallorum Lafortii15 et Chastilionaei16 ad imperia militaria nullus videtur usus fore: et Rohanius excusari cuperet. Dolet illis nec immerito, quod non modo ad honores processus ipsis aperte17 negatur: sed et religionis, quam colunt, libertas domi forisque circumciditur. Si bellum manet, videntur in Trevirorum fines itura arma, sed ante Maji finem non suppetent equis pabula.
Frater regius18 nihil habens, quod agat, it spectatum classem, quae in utroque mari paratur, rectoribus magnam in partem ecclesiasticis principe eorum Burdegalensi19.
Multi existimant duci Sabaudo nihil propositum aliud, quam ut Brema20 bene munita inde ubi se dabunt tempora Mantuano21 immineat.
Ducis Bernhardi equitatum super quater mille non esse Galli ajunt: iidem queruntur Suedos illis in partibus nullo vivere sociorum hostiumque discrimine. Itaque non minori cautione Gallis adversus22 quam adversus caesarianos23 opus.
In Anglia re diligenter consultata placuit Galli exemplum in augendo nummi pretio non sequi, ne commerciis, quae nunc ferme eo derivantur, labes aliqua accedat.
114
Prodiit Gallice ex Hispanico versus liber24 de itinere cardinalis Hispani25 per Germaniam in26 Belgicam, in quo de praelio ad Nordlingam27 et rebus cohaerentibus multa sunt scitu digna. Unum duntaxat exemplum Bruxellis editum amici comitate utendum habui: misissem alioqui, et dabo operam, ut mittam.
Deus, Excellentissime Domine, Tuae sublimitatis valetudinem ac res secundet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 14/24 Aprilis 1636.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.