Excellentissime Domine,
96
Sollicitum me nonnihil habuit, quod post discessum a Stralsundo Sublimitatis Tuae nihil de ea intellexerim. Sed et itineris diuturnitas et Dei cura, cui consilia Tuae Sublimitatis cordi esse confido, faciunt, ut, quae precor, etiam sperem.
Literas a regina domina mea clementissima accepi, datas 28 Ian. Cal. vet2, quibus cum legationem mihi Tuae Sublimitatis beneficio datam probari videam, pro eo3 quantum Tuae Sublimitati supra tot alia vetera sim obligatus, utinam, sicut intelligo ac memini, ita rebus ipsis possim ostendere. Certe ardens id faciendi studium nunquam deerit.
Venit ad me ante biduum dux Bernhardus4 conquerens trahi se diu, interim et occasiones perire et militem suum imminui. Inde vereri se, ne pax aliqua in arcano cudatur. Aliunde tamen intelligo jam numerata illi sexcenta florenorum millia; annuum ipsi honorarium promitti centum et viginti millia. Quatuor milliones promissos fuisse ajunt Galli, si5 exercitus ducis octodecim millia faceret; nunc cum ejus numeri pars ferme tertia reperiatur, pro ea portione pecuniam datum iri. Sed quod dux maxime urgebat, ut finitimae civitates, quod Parmensi6 indultum fuit, fidem pro eo suam obligarent, quam deinde mercatores, pecunias7 numeraturi, sequerentur, non obtinuit. Neque Heufdius noster8, qui a Batavis huc rediit, Bulionii9 rogatu semet obstringere voluit. Hinc multum metuo, ne paulatim dilabantur ducis copiae et rex10 suo milite rem malit agere.
Heufdius nobis debitae pecuniae spem se habere dicit, quod ita sentiat, an quod expedire id credi rebus illis, quas curat, existimet, non dixerim. Non desinam tamen cum gratiarum actione pro induciis Polonicis11, quam mihi regina mandat, hoc quoque negotium regi, ad quem Chantiliaci agentem admissionis impetrandae causa misi, deinde et cardinali12 commendare.
De Turcicis et Italicis scribit Marinus13. Sed habemus recentiora. Sultanum14 venisse Constantinopolim et inspectasse fratrum occisorum corpora, ut mortis eorum certus esset. Multum attrito Turcarum in Syria vicinisque locis per morbos exercitu Persas ita revalescere, ut de Revano recuperando serio cogitent.
97
Parmae oppidum magno periculo exemtum est, Mutinensi duce15, qui non Hispano16 illigatus, sed Parmensi duci privatis de causis, quae inter finitimos non desunt, infensus fuisse dicitur, pontificis17 per literas inducto, ut arma ex Parmensi territorio, Ecclesiae feudo abduceret. At Placentia paulo minus quam obsessa est fractis multum Galliae foederatorumque rebus infelici ad Vespolam proelio, ita ut nunc ad Vercellas se teneant nova supplementa opperientes. Periculum oppidi Placentiae et rebus difficilibus incerta Placentinorum fides efficient, ut Galli, qui nunc cum Italis ibi praesidium partiuntur, pluribus introductis plenam possessionem invadant, an etiam sic tuendo loco pares futuri incertum. Hispano per Alpes e Germania adventare dicuntur novae copiae, peditatus ad bis mille quingentos, equites mille quingenti. Rohanium18 apud Comensem lacum Fontanique castellum nihil proficit machinis destitutus19.
Rhaetis, ne propositas a Gallo super Valle Telina conditiones20 summo imperio et religioni noxias admittant, auctores sunt Helvetii protestantes. Quidam mediam proponunt viam, ut hominibus reformatae sine ejus21 religionis cultu habitare Clavennae tantum liceat.
Bethlehemus Istovan22, Gabrielis illius clarissimi23 propinquus, a Transsilvania ad res movendas per capucinum24 e Gallia missum instigatus dicitur. Ragoskio25 ad tutandam possessionem auxilia mitti ab imperatore26.
Gallasius27 ob dissidia cum Ossa28 atque aliis missionem poscere dicitur; copiae ejus in Saxoniam iere. Majores sub Piccolominio29 et Waertio30 novum moliri Rheni, forte et Mosae, transitum.
A Vienna literae 8 Martii datae significant credi in ea aula peditatum imperatoris pervenire ad LXXX millia; promissos ab Hispano daleros ter centies mille; dari operam, ut supplementa adsint militi et commeatus, quorum horreum Donawertae et Koslae. Sexdecim millia militum duci Lotharingio31. attributa, quibus ipse imperet. Questumbergum32 ad Palatinum Hungariae33 missum, ut eum a
98
Gallicis sciscitationibus avertat. Regem Poloniae34 Romae laborare, ut caelitibus adscribatur Ladislaus Cosca35.Ex Helveticis literis discimus Austriacae domus ministros Romae obstare, ne confirmetur in episcopatu Curiensi is, qui electus est36, creditus Gallorum beneficio id adipisci. Tria millia ducatorum, non magnam pecuniam Altorfii retentam a magistratibus ob ea, quae suae civitati ab Hispanis debebantur, nascentia37 certamina accendentibus Gallis. Uxorem principis Thomae38 ad ipsum in Belgium ire. Post proelium ad Ravonem39 multum imminutas fuga Coloredi40 copias.
Ab Anglia video nihil hic quidem magni sperari, ex quo auditur comes Arundelius41 inde Viennam mitti. Et Batavi, quanquam legatum extra ordinem42 eo misere, magis tamen credunt futurum, ut Angli pergant tractis ad se commerciis alieno bello frui, quam ut suam pacem bello commutent. Legatus interim Brittanicus43 mihi significavit electoris Palatini44 commendatione Sublimitati Tuae concessum e Britannia militem quaerere.
Ad Perronam Galli milites aliquot ab Hispanis caesi.
Parati sunt imperator regesque Galliae et Hispaniae legatos suos mittere de pace, quo pontifex voluerit45, sperantque Galli futurum, ut pro sociis protestantibus ipsi sinantur agere ac pacisci, quod ego Batavos concessuros non puto, nam de Suedis id vel cogitare stultum puto.
Sabaudus46 magno fertur pacis desiderio videns tantas hostium copias, ut perrumpi non possent, et sperans, quam per se obtinere non potest Pigneroli restitutionem, se per imperatorem et Hispanum ex pactis Ratisbonensibus impetraturum.
Senatores parlamentarii, relegati qui fuerant47, rediere. Quorum uni, cum gratias pro reditu regi ageret, rex dixit nescisse se ipsum abfuisse.
Daniae nothus48 hinc discessit nulla re, quantum intelligere possum, magna effecta. Non venit me salutatum, quanquam et venturum se dixerat et alios legatos salutavit.
Deus Tuae Sublimitati, Excellentissime Domine, salutaria publice fortiter feliciterque det exequi.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
99
Lutetiae, 8/18 Aprilis 1636.
Has postquam scripseram, Gallasianae copiae ad XV millia in Lotharingiam ingressae capto Baccherago ire dicuntur, ut cum Coloredanis se conjungant; qui Brezaei49 fuerat miles partim huc venit partim Batavis commodatur; a filio literas50 et in iis de Tua Sublimitate nuntium, anxie exspectatum, jam nunc accipio.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.