Illustrissime Domine,
Gratias tibi habeo pro iis, quae Xo Martii ad me scribere voluisti, ex quibus heri acceptis - sunt enim curandi literas viae nunc ut difficiles ita saepe tardae - didici multa, ut semper ex tuis, maxime de Germnicis rebus, quarum in maxima versabamur caligine eo, quod per iter, ut arbitror, magni cancellarii2 nihil ex Pomerania pridem huc venisset.
Gaudeo et bellum bene procedere in Saxonia et de pace non omitti cogitationes. Aequum est protestantes suis prospicere rebus; nam quam pacem cudit pontifex3 cujusque gratia jam Bononiam venit cardinalis Ginettius4, minime credi debet utilis futura eorum, rebus, quos pontifex ut suae dignitati commodisque adversos non potest non odisse.
Ab imperatore ei negotio praefecti Bambergensis episcopus5, Fuggerus6, Curtius7; ab Hispano8 dux Alcala9, Franciscus Melo10, cancellarius Mediolanensis11, quibus Mediolanensem alium12 additurus est Leganesius13 et Belgam14 cardinalis Hispanus15. A Gallia manent qui destinati antehac Brezaeus16, Davausius17, Feuquerius18, Charnassaeus19.
In Italia XXVII Februarii cladem accepit Crequiacus20 a Vespola veniens,
76
cum ei Leganessii a Vigevano occurreret exercitus. Vires ferme pares, nisi quod equitatu paulo validior Hispanus. Sed Crequiacus Sabaudorum turpi fuga desertum se queritur idque ad male obductas simultates novum vulnus (?) accessit. Nec desinit Sabaudus21 audire legatos ab Hispano et principis Thomae22 apud Hispanos gratia rem caecis suspicionibus implicat. Multum ab hoste incursatur tum Parmensis ager, tum Placentinus.Dux Bernhardus23 constituta re pecuniaria brevi se abiturum Germaniaeque rebus subventurum sperat. Et mittet ad magnum cancellarium, qui eum de ipsius animo consiliisque edoceant.
Gaudeo in Batavis effectum principis24 authoritate, nequid de numeris discederet: et stipendia diligentius resque maris fortius tractari. Scenquiano castello recuperato25, quod propediem futurum confido, expeditum erit principi alio vires vertere.
Leodii locus ad pacis colloquia non displicebat Gallis, ut se Batavorum rebus nonnihil aptarent, nec Britanno id incommodum videbatur. Sed pontifex suae majestati convenire judicat rem in Italia, si non confieri, certe incipi. Et ipse ad XII millia conscribit militum, partim in speciem virium, partim Venetorum de finibus quaedam disputantium odio an metu.
De Beverii26 legatione spero optima nec deerit conferre, quicquid poterit, D. Scutamorius27, qui te justo pretio, id est magni aestimat.
Quid de Seldeni libro28 judicaturus sit magnus cancellarius, scire avebo. Hic aliqui se ad rescribendum parant, non minus quam apud Batavos Cunaeus29.
Incidi his diebus in literas scriptas manu P. Pauli Veneti30, viri, quem ex scriptis nosti, ad Gillotium, Parisiensem senatorem31, in quibus haec legi32: ‘Si quam libertatem in Italia aut retinemus aut usurpamus, totum Franciae debemus. Vos et dominationi resistere docuistis et illius arcana patefecistis. Majores nostri pro filiis habebantur olim, cum Germania, Anglia et nobilissima olim33 regna servirent ipsique servitutis instrumenta fuere. Postquam excusso jugo illa ad libertatem aspirarunt, tota vis dominationis in nos conversa est. Nos quid hiscere ausi fuissemus contra ea, quae majores nostri probaverant, nisi vos subvenissetis?’ Hanc partem literarum dignam quae exscriberetur judicavi, quod ad res temporum Friderici Primi34 non parum pertineant.
77
Literas tuas in hostium manus pervenisse doleo; tamen nihil inde video nasci posse tuis aut publicis rebus adversum. Praeterea, ut recte dicis, contra malignos interpretes satis praesidii nobis esse in praestiti officii conscientia debet. De literis ad te sequar viam quam monstras, nisi per amicos interdum sit mittendi occasio.
Dei curae te omnemque familiam quantum possum commendo.
Illustrissimae Dominationi Tuae
observantissimus omni studio cultuque
H. Grotius.
Lutetiae, X Aprilis n.c. MDCXXXVI.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In margine: Redd. Delfis A.o 1636 11/21 April.