Praenobilis ac excellentissime domine, domine gratiose,
Quod binis litteris, vir excellentissime, praenobilem Dominationem vestram interpellemus,2 fecit id humanissima ad nos data responsio et quam erga Nationem nostram habet affectio. Ausi igitur fuimus secunda vice litterula ipsam molestare. Non dubitamus, quin praenobili Dominationi vestrae apprime notum sit deplorandum sane quod in urbe hac accidit factum, dum nempe tunc temporis procurator noster Otto Mülpfort Hamburgensis Hermannum Combachium Cassellanum, Nationis nostrae signiferum, nescimus
391
quo malo fato, diis impropitiis, vita spoliavit.3 Qui cum hinc discedere coactus fuerit, Parisios sese recepit ibique aliquo tempore haerens et languens, sicut et adhuc languet, per litteras nobis statum suum miserum exposuit obnixeque rogavit, ut hoc eum condecoraremus beneficio et ad excellentissimam Dominationem vestram litteras exararemus, in quibus eam obsecraremus, ut quo apud christianissimum regem Galliae libero pollet accessu et gratia supradicto Ottoni Mülpfort facinoris sui veniam et remissionem impetrare non gravetur. Nos cogitantes maestos et afflictos esse consolandos, scientes et considerantes saepedictum Ottonem Mülpfort ex honestis ortum parentibus et bonae indolis iuvenem, qui cum hic vixisset nihil unquam nobili animo - extra hoc factum - indignum egerit, noluimus petitioni eius deesse litterasque has commendatitias concedere.Rogamus itaque humillime excellentissimam Dominationem vestram, ut pro sua erga Germanos affectione, afflictis et tentatis succurrendi animi promptitudine benevolentiaque et quo apud regem gaudet favore saepedicto Ottoni Mülpfort in summis angustiis posito, qui proculdubio statum suum excellentissimae Dominationi vestrae explicabit, succurrere et apud mox honorificentissime nominatum christianissimum regem Galliae vitam quam ipsi debet impetrare non dedignetur. Quod excellentissima Dominatio vestra si fecerit, imprimis Nationem nostram nunquam obliviscendo beneficio devinciet, apud omnes vero gentes immortalem nominis sui gloriam adepturus, ipsum quoque Mülpfort taliter obstringet, ut recuperatam vitam suam, quam antea regi, nunc ei debere fateri cogatur.4
Speramus foelicem rei eventum, excellentissimam Dominationem vestram protectioni divinae commendantes,
Praenobilis et excellentissimae Dominationis
vestrae humillimi obsequentissimique ...
Locus sigilli; locus subscriptionis officiariorum.
Dabantur Aureliis in camera consilii nostri, 24 Aprilis anno salutis 1636.
Adres: Subscriptio: Praenobili ac excellentissimo viro, domino/domino Hugoni Grotio, coronae Suecicae ad christianissimum regem Galliae ordinario legato, Lutetiae.
Bovenaan de copie staat: Litterae ad dominum Grotium, etc.