Excellentissime Domine,
Cum nudius tertius scripserim2 per tabellarium, qui extra ordinem et properanter valde proficiscebatur, nihil interea evenit quod significarem, nisi venisse heri ad me ducem Bernhardum3, ut iterum mihi valediceret. Dicebat is videri sibi aliquid de pace in arcano agi, qua de re et aliorum conjecturas nuper perscripseram4. Abit cras digresso jam cardinali Valetta5.
Intra octo dies Ponica6 Angliam, Hogendorpius7 Hollandiam petit. Is mihi indicavit cardinalem Riceliacum in duce Bernhardo magnum potentiae suae, si qui motus ingruant, collocare praesidium. Ducis miles jam refovere se coepit hospitio comitatus Burgundiae intacti a bello hactenus. Id quomodo laturi sint Helvetti, qui ejus comitatus antiqui sunt defensores, videbimus.
Video plerosque sic existimare: principem Arausionensem8 hoc anno nihil aliud quam fines Batavos tutaturum; ita illo Gallisque cessantibus Anglo9 legationibus se trahi patiente tota vis armorum in Suecos incumbit, quorum vim imminui multi etiam sociorum, ut aemulationis ingenium est, taciti gaudent.
Quidam et Romae jactant sua effectum opera, ut protestantes inter se concurrant.
Edictum regis10 de re pecuniaria in praeteritum tempus vim suam exserens
162
mitto et omnia, Excellentissime Domine, felicia Tuae Sublimitati rebusque Suedicis precor.Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 13/23 Maii 1636.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.