150
Excellentissime Domine,
Ducem Bernhardum2 adhuc febricula hic detinet.
Mirantur multi, a Gallis, gente calida, tam lente moveri omnia, pridem promoveri nihil; caesarianos3 quoque nihil in has partes tentare, sed in nos maxima parte virium verti. Sunt, qui tacitam conventionem intervenisse arbitrantur his legibus, ut imperator4 cum Palatina Domo, rex5 cum Lotharingo6 ut vasallis suis, in modum, qui aequus ipsis videbitur, rem componant. Praeter haec creditur Roma aliquid addi velle, quod ad infrigendas haereticorum, quos vocant, vires pertineat. Confluentes interim Trevericae in periculo sunt.
In Valle Telina fraudatus diu pecuniis miles obsequium exuit et video idem de ducis Bernhardi milite metui. Neque enim vel unius mensis ad eum adfertur stipendium videnturque Galli ducem quidem privatis commodis et matrimonio Rohaniae7, a quo non alienum se simulat, illigare suis rebus velle; caeterum exercitus ei conservandi curam non habere. Juveni tamen principi Wittenbergico8 promittitur pecunia, unde cohortem sive regimentum, quod plane delapserat, reparet.
Dux Bulionius9 rege et cardinale10 convento abiit ob Leodii, ut creditur, negotia. Missam non adiit, sed facturus id Sedani creditur. Mutatum se sententia non dissimulavit, etiam apud protestantes. Cardinalis Riceliacus dixit se laborem sumere velle traducendi ad romanam ecclesiam etiam ducis Rohanii uxorisque ejus11: credo et filiae12, ut per eam deinde, si possit, et ducem Bernhardum ad se pertrahant. Nam protestantium operam posthac in imperiis militaribus usui non fore et Castilionaei13 et Lafortiorum14 exemplo manifestum est; etiam reformatis pastoribus, quod lutheranos ad communionem suam invitaverint, rerum novarum crimen impingitur. Pontificis15 potestas plus intra paucos annos in Gallia profecit quam duobus ante seculis.
151
Licestrius16 extraordinarius in Galliam legatus ab Anglia nondum abiit: exspectant Angli a caesare17 et ab Hispano18 legatos. At Galli a legato hic ordinario Angliae19 rogati, an, si rex Angliae20 se Gallo conjungere vellet, restituendae etiam electoralis dignitatis Domui Palatinae fidem vellent dare, responderunt videndum prius, quid acturus sit apud caesarem Arundelius21. Id jam fine Aprilis scriptum tradidere, cum mense Februarii pari excusatione essent usi, quod Viennae aliquid de negotio Palatino fama ad se perlatum dicerent. Non desii ego in colloquio cum legato eum hortari, ne post tam longa ludibria diutius se trahi paterentur; tempus esse aliquid constituendi. Ostendebat is mihi literas, quibus Hamburgo ad se perscriptum erat: Suedos et Gallos foedus iniisse rebus duntaxat suis promovendis nulla cum aliorum cura. Dixi convenisse ut eorum omnium, qui se nobis adjungerent, negotium socialiter ageretur. Dicebat ex Anglia scriptas ad Sublimitatem Tuam literas: regis Daniae filio22, dum viveret, archiepiscopatum Bremensem a caesare promissum: edicto cautum, ne Seldeni liber, Maris clausi nomen praeferens23, extra Angliam editus in Angliam importaretur, id factum occasione accessionum quarundam, quas typographi extranei addiderant minus Anglis placentium; publicam continet eorum, quae a Seldeno disseruntur, comprobationem. Beverius, extraordinarius Batavorum legatus24, cum Angli primo statim colloquio dicerent se jus suum notum omni humano generi fecisse, ac id in rem conferre sibi constitutum, intellecta rei magnitudine quievit mandata e patria exspectans.
Comes Hanoviae Jacobus25 de pecunia sibi a Gallis debita multum queritur nec dissimulat principem Arausionensem26 auctorem sibi esse, ut ad Batavorum potius militiam se transferat. Querelas non minores a tribunis, qui sub ducis Bernhardi ductu, spe pecuniae Gallicae arma tulerunt audio. Accendent27 invidiam, quae duci Bernhardo dantur a rege, munera, quinquaginta thalerorum millibus aestimata.
De eo, quod postremis literis28 per notas addideram, quid judicem, nescio: adeo me multa incertum habent; siquid propius rescivero, non omittam indicare, et simul Deum precari, Excellentissime Domine, ut Tuae Sublimitatis actiones ad christiani orbis bonum regat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
5/15 Maii 1636.
152
Haec ubi scripseram, venit ad me Heufdius29. Si verum est, quod ex ministris regiis intellexisse se dicit, numerata jam Sublimitati Tuae XC millia imperialium, est quod gaudeam.
Vienna literae indicant a Maguntiacensi indictum Ratisbonensem conventum. Promisisse duos Bavaros30 in se moram non fore. Coloniam aut Leodium Barbarini cardinalis31 ad nuntium pontificis Viennae agentem32 literis pacis colloquio proponi. Ab imperatore spem ostendi, ne hoc quidem paci obstiturum. De Bozzolo, in Italia imperii feudo, ut id Mutinensi33, etiamsi bello se extricet, clienti semper Hispanico, retinere imperatore auctore liceat laborari ab Hispanis. Sperari Annae Austriacae principis34 cum duce Medinae Torresiae35 matrimonium. Coloredum majorem36, quod a Galliae finibus abierit, culpam rejicere partim in cardinalem Hispanum37, qui auxilia sibi contra magnum sub Suessionensi38 exercitum non submiserit, partim in Polonorum militum obsequia detrectantium contumaciam.
Ab Italia discimus Datii castellum Mediolanensi in solo trans lacus Comensem et Clavennensem situm a Rohanio tentatum frustra ipsiusque cum damno. Hispanos bene immunitis illis partibus secessisse in circumsita Ticino, Alexandriae, Tortonae, dum Galli eorumque socii ad Niceam se recolligant magnis adhuc in Sabaudum39 suspicionibus. Hispanorum duo millia in Honorati insulam transgressa spe excensus in littus Gallicum. Neapolitani regni praefectum40 homines quaerere credulos, qui ipsi promutuum dent, quod ex augmento vinarii et frumentarii vectigalis et vindicata fisco tertia parte fructuum a fisco pridem alienatis praediis recipiant. Turcam classem armare et metui Etruscis, ne in Ilvam aut Liburnum portum irruat paratis ipsi, si opus sit, et in Corsica et in Gallica ora receptibus. Estraeum41 Romae inter cetera id agere, ut Gallis Palmerolam et Ponzam feuda ecclesiae Parmensi42 concessa, insidere liceat ex iis locis mari imminentibus parata ultione adversus mala, quae e duabus insulis sibi ereptis ferunt. At contra ducis Parmensis uxorem43, cum magnam videat invidiam ortam, quod Sabioneda Gallis concessa fuerit, anniti, ut pro Gallico praesidio liceat inducere Italicum. Castellum Odofredi permunitum ab Hispanis, qui ea possessione contenti non difficiles videantur futuri ad pontificis monita liberandi Parmensem Placentinumque agrum belli malis. Tres cohortes, alam unam e Germania ad lacum esse Constantiensem: exspectari octo millia e Silesia trans Alpes
153
itura. Sed et Gallorum novas copias tribus viis in Pedemontanam regionem iter capere.Haec neque certa omnino neque spernendis tamen auctoribus, ut tradita sunt, tradere officii mei duxi.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.
In dorso: Praes. Stralsundi die 13 Junii 1636.