Recognovi laetus, vir clarissime, amicam manum: laetus, inquam, caetera, nisi quod fortuna tua non est qualis vellem, sed qualis saepe est viris bonis et divina jussa ante humana2 habentibus.
Cujus argumenti Graecam tragoediam Antigonem a te in Germanicum versam3 Germaniae gratulor, et quia de ejus generis operibus meis me interpellas, Oedipum in Colono non verti, Iphigeniam in Tauris verti4, sed non edidi, Anthologia mea5 bonos typos quaerit, ut Graece simul latineque edatur. Annales Belgici6 describuntur. Spero brevi me habiturum hominem idoneum, qui illa,
172
quae ad Euangelia scripsi7, describat. Damasceni ἀπωσπασμάτιϰα cum quibusdam Polybii aliorumque hactenus ἀνεϰδότοις jam in Gallia interpretem non ineruditum, et cujus studiis faveo, invenerunt8.Cornelium nostrum9 ut ames etiam supra quam meretur, rogo. Ero tibi eo nomine, ut multis aliis, obligatus. Nostri Batavi vident plerique non dicam ὅτ᾽ ἄϱιστον Ἀχαιῶν οὐδὲν ἔτισαν10, sed bono civi injuriam factam adjuvantibus aliis, aliis dissimulantibus.
Nunc in Britannia Seldenus11 magno libro maris libertatem evertit; quaeritur maris assertor, et reperiri nondum potest12. Non etiam eruditissimo Seldeno.
Τίσειαν Δαναοὶ ἐμὰ δάϰϱυα σοῖσι Βέλεσσιν13.Sed saepe illud veteris latini, de Philoctete, ni fallor, dictum in mentem mihi venit
O ingratissimi Argi, immanes Graii, immemores Benefici14 et quod sequebatur,
Exulare sinitis, sistis pelli, pulsum patimini15. Sed Deo sit gratia, quod cum Themistocle dicere liceat: ἀπολώλαμεν εἰ μὴ ἀπολώλαμεν16.
Tibi si unquam facere quid dulce potero, mi Opiti, id vero mihi erit dulcissimum. Vale, nostri memor tui non immemorum.
Tuus toto animo
H. Grotius.
Lutetiae III, cal. Iunias novi calend. MDCXXXVI.