Nobilis et magnifice domine legate,
Intelligo ex literis vestris2 multum in Gallia rumorem spargi de tractatibus pacis auctore pontifice3; nec res mihi vana visa est, cum in manus pervenit a domino Charnassaeo4 facta Ordinibus foederati Belgii propositio de nominandis ad dictos tractatus legatis. Nec multi dies abierunt, cum super eodem negocio mihi regis sui5 mandata perscripserit marchio S. Chaumontius6, cuius literarum exemplar et quid ego responderim videbit Dominatio Tua hic adiuncta sub lit. A et B.7. Poterit exhinc dijudicare rem omnem et habitura est inde occasionem in cuncta commodius inquirendi.
Statum rerum in his oris quod concernit, existimo singulis nunciis per secretarios meos ea, quae interveniant memorabilia communicari; nec nunc quidquam habeo speciali nuncio dignum morante in Werbenianis castris domino Bannerio8 Saxonibus autem Atzfeldianisque9 oppugnationem Magdeburgi summo, uti fertur, studio parantibus utrisque sese mutuo observantibus ac quotidianis velitationibus nostris hactenus prosperis invicem lacessentibus.
Tantum id celandum Dominationem Tuam non arbitror accersitum me ab illustrissimis regni administratoribus10, postquam iam omnes tractatus de pace sint interrupti ac rerum in Germania status tam notabiliter sit immutatus, ut ipsos de statu ac rationibus belli tractatuumque oretenus plene edoceam stare nunc in procinctu ingrediendi itineris, quod publico bono susceptum intra unius alteriusve mensis spatium bono cum Deo absolvere spero et dominos principales meos ad resolutiones communi causae proficuas disponere.
177
Haec nunc tantum occurrabant11 Dominationi Tuae de caetero omnimodam12 prosperitatem voveo.
Dominationis Tuae amicissimus
Axelius Oxenstierna m.p.
Dabantur Stralsundii die 20/30 Maii Anni 1636.
Ante octiduum copias suas landgravius13 Leslio14 iunxit hostem vi adorituri, si sui copiam fecerit, vel Hanoviae liberationem tentaturi.
Dominus Bannerius duo rursus regimenta equitum ad Ratenoviam et Vetus Brandenburgum caecidit prosperrimis semper conflictibus.
Adres: Nobilissimo Domino Hugoni Grotio, sacrae Regiae Majestatis Sueciae consiliario et ad Christianissimum Galliae regem legato ordinario.
In dorso schreef Grotius: 30 Maij 1636 Cancellarius.
En boven aan de brief: Rec. 22 Iulij.