Excellentissime Domine,
Dum hic Parmensis2 laetos agebat dies, Mutinensis3 circumsita Parmae incursavit gravi etiam urbis parum validae periculo. Placentini quoque agri possessio cum hoste divisa est multum imminutis Gallici federis rebus clade ea, quam 27 Februarii Crequiacus4 a Vespola veniens occurrente a Vigevano Leganesii5 exercitu accepit nudatus6 turpi, ut fertur, Sabaudorum fuga. Peditum pares fere erant copiae ad septem millia; equitatus dispar, Hispanis ter mille, Gallis et sociis octingenti. Mala haec sunt Gallicae parti magna in hunc annum per Italiam minata7 auspicia.
Duci Bernhardo8 significatum intelligo, ne coram rege9 caput tegat tum aliis de causis, tum quia stipendia ab eo accipit. Anxius est animi ob incertum Gallicae societatis metumque, ne ita illigetur, ut referre pedem nequeat; ob id etiam matrimonii cum Rohanii filia10 valde a matre11 virginis expetiti mentionem omnem declinat. Praeter libertatis curam, quae major esse multo Germaniae
64
quam Galliae principibus esse solet, posset religio movere, cum nuper in diversorio Badensis12, quod rem divinam Lutherano ritu fuisse dicitur, acris sit facta inquisitio.Ipsis reformatis quam posthac futura sint occlusa ad honores itinera, marchio Lafortii filius13 documento est, cum felicis pugnae praemia exspectanti pecuniae sint promissae, marescalli dignitatem ambienti responsum est: religionem obstare.
Dux Bulionius14 haud dubie pontificius hic exspectatur de Sedano cum rege conventurus, nisi jam convenerit. Brezaeus15, qui Bulionium accusare voluit, quasi res per Belgicam ipsius neglectu corruptae forent, repercussus a Bulionio acceptae maleque dispensatae pecuniae crimine, cui et Charnassaeus16 involvi dicitur17; Salmurium praefecturam suam amandatus est adverso illi etiam ob sociata cum Serviano18 consilia cardinalis19 animo20.
Regis frater21 Delbenium22 haud dubium exploratorem sibi a cardinali additum, et quo deferente23 quidam ei principi percari in carcerem conjecti fuere, a se abegit nec ullis rationibus, ut eum reciperet ad se, potuit permoveri egregio usus colore, satorem illum semper fuisse dissidiorum inter se et regem. Chavignio24 - is est Butillerii25 filius - multum se purganti dixit, se de cardinali atque ipso non queri addito, vos enim domini nostri estis.
De Lotharingico ejus conjugio26, cum Romae Montispellerii episcopus27, vir disertus, sententiae Gallicanorum antistitum causas exposuisset, quid peteret, callide quaesivit pontifex28; cumque se non ad postulandum quicquam missum diceret, sed ad demonstrandas ejus, quod visum episcopis, rationes, scripto ut id faceret, edixit pontifex, tum se de re deliberaturum.
Idem pontifex, cujus gratiam Galliae potentes magno amicorum suorum cum damno sollicite saepe ambiunt, ducis Parmensis traditas sibi literas humi dejecit, et Hispanici exercitus egestatem commeatibus e Latio solatus est. Etruscus29 adhuc extra auxilia, quae ex feudali lege sedi30 debet, et Genuenses in hoc bello
65
medios se praestant et Veneti pergunt suo more31 spectatores esse. De Anglia cardinalis amicis dixit se nihil sperare.Princeps Arausionensis32 postulat Brezaeani militis quod ibi restat ad octo ferme millia regiis stipendiis ibidem ali praeter vetera auxilia, alioqui impedire se non posse, quo minus ad indutias ruant populi. His durum videtur societatis pretium a Batavis indies intendi.
E Vienna discimus Augustae poenitentiarum patrem [Lucam jesuitam33 ivisse Aenipontem ad conciliandum, ut creditur, conjugium inter Mantuani nepotem34 et archiducissae filiam35. Misisse imperatorem36 Lutetiam occultos homines, qui, quid Parmensis ageret, explorarent. Neoburgicum37 nihil opis impetrasse, Saxoni38 e Silesia subveniri, indici et Bohemiae conventum.
De pecunia, quae hic nobis debetur, nihil plane fit.
Praefectus39, qui Hochburgum dedidit, jam pervenit Argentoratum. Lusterius40 huc rediturus exspectatur, qui antehac res Caesaris41 gessit hac in aula. Dux Bernhardus discessui se parat nec aliud in mora est quam pecunia. Sperat trecenta se scutatorum millia ablaturum in stipendium veteris militis et novo conscribendo. Ponica42 ad Sublimitatem Tuam mittetur, comes, ut credo, itineris Hogendorpio43 futurus.
Guenettius cardinalis44 Roma abire jam creditur cudendam ad pacem in pontificis usum. Ego honestam firmamque opto et ejus constitutae honos, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitati Deum oro ut debeatur.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Aprilis 1636.
De matrimonio Lotharingico judicari papa Romae vult, Galli in Gallia praesentibus papae delegatis et, nisi mittat45, sine illis46: sed frater regis scripto nihil ultra pollicitus quam staturum se iis, quae papa aut episcopi cum ejus legatis essent judicaturi, addit, quicquid agatur, se ad aliud conjugium trudi non posse. Rex episcopos, ne discedant, levibus negotiis moratur, ut metum Romanis injiciat se47 sine illis rem judicari facturum. At illi gnari, quam multos habeant in Gallia suae factionis, talia terriculamenta non curant.
66
Brezaei restitutionem cum imperio in Picardiam multi sperant. Chavignius48 mittitur iterum ad fratrem regis, ut Delbenium familiae ejus reddat, quod valde vult cardinalis.
Duci Bernhardo nunc sex esse equitum, quatuor aut quinque peditum millia ait Hogendorpius. Hac nocte dux Bernhardus it ad comoediam49 apud Rohaniam.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.