Excellentissime Domine,
Dum hic adhuc retinetur Ponica2, saepe ad me venit. Ait ducem suum quae cum Gallia egit, egisse ut foederatum. Ulterius illigari Galliae nec per matrimonium velle. Accepisse eum dona regis3 Alsatiam nullo fructu, tantum ut eo major sui ratio haberetur, si quando de pace ageretur. Pro exercitu millionem in Augustum mensem promitti. Literas regias jam paratas esse, quibus ipsi reditus CXX millium florenorum attribuantur obligatis in id agris regiis, non Aquitaniae, ut rumor fuit, sed propius sitis. Dari hoc in remunerationem eorum, quae hactenus
199
bene fecisset nullo in posterum vinculo, quo Galliae addiceretur. Literas tamen illas sibi non conspectas. Neque velle ducem ea regis liberalitate uti, nisi Tua prius Sublimitate consulta.Haec ille quidem ita disseruit, ad quae nihil respondi, nisi optare me duci cuncta bene procederent, tum quia mandata habebam super ea re nulla, tum quod res ipsa non satis perspecta mihi esset. Nam Galli de duce tanquam regi militante loquuntur; neque eorum ingenio convenit, annua tanta, quanta neque Parmensis4 accipit, neque Saubaudi ducis filii5 antehac acceperunt, in id tantum elargiri quarto Vinariensis Domus haeredi, ne ingrati videantur.
Praeterea exercitus, quem habet, majore sui parte ex Gallis constat, qui ei additi sunt ad X aut XII millia, cum contra de Suedis, qui sub ipso fuere, pars sit apud Condaeum principem6.
Et jam intelligo certis auctoribus mandata ad eum venisse, ne in Germaniam penetret, sed Galliae fines tueatur, quod me confirmat in ea conjectura, quam scripsi7, hactenus res Germaniae heic sperni. Etiam is miles, qui Batavis sub Brezaeo8 fuit dictusque erat sub Bulionio duce9 in Treviros ire, jam in Galliam venit, partim ad Campaniae tutelam partim sub ipso Brezaeo Picardschriam defensurus.
Ad Rohanium10 pecuniae parum satis mittitur. Princeps Condaeus et ipse pecuniam flagitat acrius quam ferre possint ii, qui regni rebus hic praesident.
Comes Licestrius11 adhuc nihil egit nisi amicitiae in speciem ostentamenta. In ejus initu quidam ex familia legatis Sabaudici12, dum de honoribus certatur, occisus est. Quare, nisi alia praecepta accipiam, abstinendum mihi videtur nugis tam magno constantibus.
Dicitur mitti ab Hispania in Poloniam comes Sorius13, in Angliam comes Ognatus14. Qui in Angliam a caesare15 venit Radulphus16, dicitur nihil adferre solidi existimantque ii, quibus cum aula caesaris literarum commercium est, magis ibi de commutatione quam de restitutione Palatinatus aut electoratus cogitari.
Pontifex17 Gallos nisi de negotio Parmensis audire non vult. Rationes tamen,
200
quas haberent contra Lotharingicum matrimonium18, cardinalibus quibusdam jussit exponi. Sunt, qui Gallos id moliri putant, ut de eo matrimonio ecclesiastica cognitio intra Galliam instituatur, apud episcopum primum, inde apud metropolitam, postremo apud primatem. Ego nihil tutius puto quam stari parlamenti decreto, cum omnis ecclesiastica notio viam sit apertura sive per appellationem sive, quod magis puto, per nullitatis propositionem judicio romanae sedis. Pater Josephus19 is esse putatur, qui consilia saepe nutantia in gratiam aulae romanae maxime inflectat, dum cardinalitiam purpuram sibi studet parare.De pecunia nostra perscriptum jam hactenus aliquid: sed video eo rem dirigi, ut solutio tarde et per particulas fiat nostro incommodo, quorum res pecunia praesente maxime indigent. Putant forte spem ejus pecuniae magnum momentum habiturum in Tuae Sublimitatis deliberationibus.
Mitto edictum principis Condaei contra sacrorum locorum expilationes20. Feuquerius21 restituendae valetudinis causa profectus est ad aquas Borbonias potum balneatumque. Nondum vela fecisse auditur classis Gallica.
Legatus Angliae extraordinarius22 non minus quam habuit ordinarius23 praeceptum habet cardinali Richeliaco nihil concedere. An eum inviserit in lecto pro aegroto cubantem, nescio. Ego laudo jus suum tuentes. Tamen non audeo quicquam imitari injussus. Patrem Iosephum, quia publicum munus nullum habet, neque ego inviso, quanquam a multis Gallorum rogatus, neque eum visuri sunt Angli.
Dolet mihi, quod tam longe absum, ut accipere mandata nisi magno temporis dispendio nequeam.
Haec postquam scripseram, ex Thuani literis 9 Junii24 ex vico Mariae in Minis scriptis disco cardinalem Valettam25 tuto per Lotharingiam itinere, quod Sandum aliaque loca hostes metu deseruissent, Hagenoviae subventum ire cum spe optima. Ducemque Bernhardum ideo in limite retentum, ut partem hostilium copiarum in se verteret aut, si opus esset, sociis auxilio accurreret.
Haec nunc habebamus et quae perpetuo facimus vota, Excellentissime Domine, pro Sublimitatis Tuae rebus prosperis.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius26.
Lutetiae, 2/12 Iunii 1636.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.