188
Excellentissime Domine,
Multos rerum peritos ita existimare video Gallos natura sua minime cunctabundos ad hoc usque tempus resides fuisse non casu, sed destinato, ut vi omni hostium in nos effusa arma nostra religionemque protestantium quam longissime a vicinia sua amoverent id ipsum Romae pro magno merito imputaturi. Praeterea dum Lotharingiam ejusve munitiora bello, pace aut indutiis retineant, cetera damna levia ducunt; planeque, quasi cum imperatore2 jam convenissent, omissa Germania bellum in Hispani terras, id est Burgundiae comitatum, transferunt contemtis Helvetiorum ea de re querelis.
His diebus Sorbonicorum unus Du Val3 nomine pontificis4 valde studiosus collegis inconsultis librum ediderat5, in quo dixerat inter multa alia libros Romae vetitos ne a doctoribus quidem theologiae licite legi, nisi speciali concessu pontificis, cum hactenus receptum his in locis fuerit, ut jus omnes libros legendi in ipsa collatione doctoratus comprehensum censeretur. Praeterea sententiam, quae concilium docet esse supra pontificem - ea autem est academiarum Galliae vetus sententia testante Bellarmino6 - occasionem dare inobedientiae et rebellioni. Haec loca carbone nigro Sorbona cum notare vellet, regii consilii interdicto vetita est: sic defenduntur jura regni et veteris libertatis ecclesiae Gallicanae reliquiae tenues.
De matrimonio Lotharingico7, quanquam probationem ejus urgeant Romae caesar8, Hispanus9, dux Carolus10, rem mansuram puto in incerto timente pontifice potentes partes offendere. Forte Galli parlamenti aut hujus aut omnium auctoritate firmabunt id, quod nuper episcopi quidam consulti responderunt irrita esse principum regii sanguinis conjugia regis impermissu. Combalettam11, cardinalis12 propinquam, regio fratri13 conjugem destinari rumor multus est, sed cardinali, quantum vulgo patet, aversante. Quid post siparium agatur, dies deteget. Frater regius ab ea cogitatione se non alienum praefert, ut tempus trahat, an ut hoc ipso cardinalem regi14 suspectum faciat variantibus hominum judiciis. Fontebellaqueo rex nunc agens ibi fratrem exspectat.
A Voido15, ad Mosam loco, literas habeo tribuni Heiburni16 scriptas XXX
189
Maii novi cal. Postridie ejus diei, ut significat, cardinalis Valetta17, quicum ipse erat18, ibat subventurus Hagenoviae fame periclitanti. Dux Bernhardus19 interea suo cum agmine ibat Rhenum Mosellamque inter, tum ut distraheretur a Valetta pars hostium, tum ut Sarae adsita ab hostili incursu liberentur, dum majores ex Gallia copias Valetta exspectat; quae ubi venerint simul cum duce Bernhardo majora aggredi meditabatur. Haec ille.Ducis Bernhardi copiis secundo prae est imperio comes Guichius20, cardinalis et ipse cognatus, excusato ob morbum, an quod legationi de pace servetur, Feuquerio21. Dolam in comitatu Burgundiae obsidet princeps Condaeus22 cum XX, ut ajunt, peditum, VI equitum millibus. Ei proximum in militem imperium habet Milleraeius23, cujus avunculus est ipse cardinalis. Ita non quiescit inter publica negotia privatae potentiae studium.
Duraeum24 sociandis ecclesiastica pace protestantibus laborantem audio, postquam consilia sua Zelandis pastoribus et Gallicae linguae per Bataviam ministris probasset, Hollandis haesitantibus profectum in Suediam promovendo eidem negotio optando magis quam facili.
Quod nuper25 scripsi vereri me, ne per Polonicum matrimonium26 Anglia a nobis abalienetur, ejus rei jam initia persentiscere mihi videor: ordinarius enim legatus27 - extraordinarium28, quia regem nondum salutavit, conspicere interea per mores non licet - dixit mihi inaudisse se literas a Tua Sublimitate ad Palatinum29 scriptas satis frigidas. Dixi credere me scriptas pro rerum statu praesente, alias futuras, si in causam Anglia nobiscum vellet descendere. Addidi Palatinae Domus studiosam semper fuisse Sublimitatem Tuam, cujus rei testes essent regina Bohemiae30 et administrator31.
Regis Galliae animum religione sua et monachorum instinctu constat pacis esse cupidum aegreque eum, ne praeceps eo ruat, spe rerum meliorum a cardinali sufflaminari.
Madritio scriptae litterae XII Aprilis novi cal. nuntiant commendatum ab Anglis regi Hispaniae Palatini negotium. Respondisse imperatorem ad postremas
190
Hispani eo de negotio literas velle se morem gerere regis Hispaniae postulatis, quantum res ferrent imperii.Siciliae donativum et ex regno Neapolitano IX Cm ducatos impendi rebus Belgicis Germanicisque. In Corunna aliisque Hispaniae partibus parata haberi navigia, milites aliaque vitae aut bello necessaria, metu paratuum Gallicorum Batavicorumque et cum Anglis pace incerta. Etiam in Catalonia locisque aliis dilectus haberi aut eadem de causa, aut ut ex Insulis32 tentetur aliquid in oram Massiliensem. Melitensibus irasci Hispanum, quod novum struere volentes castellum, ea de re non se aut suum Siciliae praefectum33 eodem tempore, quo papam consuluissent.
Vienna literae datae 26 Aprilis nos docent legatos Danicos34 praeter suum Bremense et de Albis onere negotium laborare in cudenda cum Suedis pace; et de pecunia quidem in solutionem militum danda non fore difficilem imperatorem, ad illud vero, quod suadet Danus35, ut Suedis concedantur Rostochium, Wismaria, Stralsundum, obhaerescere adhuc negotium. Non satis concordes agere dominos Banerium36 et Wrangelium37 iisdem literis perscribitur.
Vetustiores paulo Vienna literae dicebant 5 Maji abiturum imperatorem, Augustam38 et reginam Hungariae39 Lintzae exspectaturas tempus inaugurandi regis Romani40.
Ab Hispano Genuensibus offerri Finale, si eo pacto eos possit in belli societatem pertrahere. Missum ab aula imperatoris Rensium41 cum pecunia in stipendium militis per Silesiam agentis. Helvetiorum animos magis magisque abalienari video a Gallis, primum ob inimica protestantibus decreta de Valle Telina42, deinde quod stipendia non solvantur43, qua de causa auxilia Soloduriensia jam a militia discessere, idemque se facturos minantur alii.
Tum vero comitatus Burgundiae curam honeste derelinqui non posse sentiunt Friburgenses et alii quidam. Transiere jam per eas partes in usum Hispaniae bis mille Germani secuturis peditibus aliis ter mille, equitibus mille. Cur ad Padum nihil egerint hactenus Galli ac socii, causam alii ad amnium incrementa referunt, alii, quod Sabaudus44 pacem spectans consilia moretur; credo et impares fuisse
191
hostilibus copiis, cum extra praesidia sex tantum millia apparerent, quibus nunc equites accessere et cohortes Sabaudiam aliquot45 transeunt. Certe neque Parmensis46 transire hactenus ad sua potuit et marchio Villa47 cum e Placentia in vicinum agrum exiisset, recipere se coactus est.Scribunt Mediolanenses extra eos, qui praesidiis attinentur, in apertum educi posse sex equitum, octodecim peditum millia, credo ad verum aliquid adjicientes, dum famae student. Sed ex regno Neapolitano mille equites, mari mille pedites cum multo argento venire credebantur et dirigi in Montiferratensem agrum tentamenta, ni Galli alio traxerint. Hispani duces Ticini adhuc imminent occasionibus.
Rohanii48 gloriam destruere scribitur legatus Galliae49 illis in partibus multoque magis hic pecuniarum arbiter Bulionius50. Videmus hostes e Tirolensi agro aliquid in Vallem Monasteriensem moliri. Ne illud quidem omittendum censeo, quod Mediolano scribitur Austriacos, quod ipsis cum rege Poloniae51 erat controversum, de eo transegisse datis ei reditibus ex regno Neapolitano, Castello maris, quod dicitur, et Rupe Guilielma, quorum sors superet52 CCCL scutatorum millia; quod additur eidem regi a Gallis ostentari matrimonium aut Condaeae53 aut Mantuanae54 serum est, quando cum Palatina55 res pro confecta habetur.
Haec cum cogito, maxime mihi dolet, quod haec aula ita Romam respicit, ita intus fluctuat, ut non possit in ea multum fiduciae collocari. Etiam nunc in re quidem non maxima nec spernenda tamen iniquiores fuere nobis. Nam cum nuper in initu legati ab Anglia ordinarii Veneto56 contra nos nimis aperte favissent, nunc cum facile mihi esset ope meae familiae et eorum, qui cum Hogendorpio57 sunt, dignitatem nostram tueri, omiserunt quicquam significare aut mihi aut Veneto.
Scribit comes Suessionensis58 apud Sessam amnem se pugnasse feliciter cum Polonis quater mille, sibi cum essent tria peditatus regimenta, quae dicunt, quatuor Helvetiorum centuriae, equites partim levis armaturae partim Hungaricae partim cum carabinis mille ducenti: caesos hostium prope quingentos, suorum amissis non ultra septuaginta, signa hostium capta duo et ductores aliquot.
192
Scribit D. Thuanus59, qui cum cardinali Valetta die Maji 31 es novo cal. a Voco Barisaeum, quod a Spinali diei itinere abest, pervenerat, consultasse ibi cum Valetta ducem Bernhardum, ita ut modo ex Heiburni literis scripsi, diversa primum itinera ut caperent, postea iterum ad meliora ausa coituri. Comitem Susae60 obvios61 sibi factos Croatos quingentos, qui frumenti Gallici commeatum interceperant, cum centum et quadraginta equites secum haberet ipse, disjecisse occisis eorum triginta quinque ipsa in pugna, captis vero viginti quinque.
Literae scriptae Divione calendis Junii novi calendarii nuntiant, ex quo Dola obsessa est, Pesmum oppidum in vicino pari inter Dolam Graiamque intervallo quingentis militibus custoditum, per pactiones venisse in Gallorum potestatem secutaque castella, Pinctam62, Moseium63, Rupem fortem. Habet secum Valetta ter mille pedites, equites totidem, machinas campestres quatuor. Auditur movere se hostis in Alsatia inferiore, Croatos quoque alios citra montes vagari et Polonos, qui in Luxemburgico agro fuerant, in Alsatiam ajunt transiisse, Bussium64, cum Confluentium oppidum periclitaretur, recepisse se in arcem inferius Ermesteino sitam, ibi eum in sesquimensem durare posse. Haec sunt externa.
Ad propiora ut redeam, audio esse, qui judicant non sperare cardinalem Combalettam jungi posse fratri regio neque tam rerum ignarum, ut non praevideat, quantae inde in animo regis sint oriturae suspiciones, sed hoc suscitabulo eum uti, ut comitem Suessionensem regii sanguinis principem diu circa hoc matrimonium cunctantem impellat.
Mitto literas a Ryngravio65 et Marino66 et duo scripta in vulgus edita, alterum, quo regis religio in cohibendis sacrilegiis celebratur67, alterum, quo color oblinitur turbatae pacis in comitatu Burgundiae permulcendis Helvetiis68.
Heiburnus ad me scribens rogavit, ut se addictissimum semper Sublimitati Tuae ipsi commendarem memoremque facerem Xm imperialium, quos Tua Sublimitas, Magontiaci cum esset mense Julio anni nuper exacti, ipsi per homines D. Spiringii69 numerari jusserat; quod cum consequi tunc nequiverit temporum iniquitate, orat, ut nunc Lutetiae ipsi eandem summan recipere liceat.
Haec erat hoc tempore rerum tum hic, tum foris, facies, quam Deus ad optima vertat idemque, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitati praestet optima quaeque.
Tuae Sublimitatis devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Junii novi calendarii.
193
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.