Excellentissime Domine,
541
De pecunia ad Sanctichaumontium2 missa crebrescit rumor, sed multum imminutus, prius enim de millionibus jactabatur, nunc ad trecena millia ventum est, et munera pretio ducentorum millium tractando conventui Lunemburgensi. Et amicorum e Batavis literae negant cum Heufdio3 pecunias ex foedere debitas venisse. Ipsi proprio regis4 militi, in quem Brezaeo5 imperium est, per quatuor menses nihil aeris persolutum. Cum e Batavia discederent, direptos ab illis vicos contra suetam illis locis disciplinam. Nunc equites raptibus agrorum vivere, peditem diffluere, ita ut ex XXII6 millibus aegre septem restent. Eos sparsos per oppida - et quaedam accipere abnuunt - stipem orare, partim magistratuum misericordia tenuiter ali.
Compertum ab iis, qui Silvaeducis sunt refossa sepulchra, ut lintea vestitui, ligna foco cederent. Haec omnia in oculos incurrentia efficaciora sunt apud Batavos meos quam splendida legatorum verba de bello prolatando magnaque regis potentia.
Displicet et illud quod pactum foederis de conjunctim facienda pace eo trahunt legati, ut velint regi curam pro rebus amicorum permitti: in quem sensum et de nostris rebus mecum locutus est Feuquerius7, cum dicerem nihil protestantibus bonum sperandum ab iis actibus quos papa8 regeret, ipse autem responderet, papam se negotiis tantum secum sentientium immixturum, protestantium autem rebus consulturum regem: ita ut me cogeret dicere nos igitur alienae rei accessionem fore.
Video viros rerum Batavicarum non imperitos ita arbitrari: in arcano jam convenisse de conditionibus induciarum inter principem Arausionensem9 et cardinalem Hispanum10; eo fieri, ut Hispani ad publica colloquia Gallos admitti non recusent. Si quid actum est, clam habetur et nationes, quas provincias vocant, et civitates singulas, quarum nonnulae id conqueruntur, non inique si reipublicae forma spectetur; sed negotii ea natura est, quae exceptionem desideret. Americanae societati pecuniam, qua indemnis servetur, offert Hispanus11. Ingens est aes alienum tum foederati corporis tum partium; publicos reditus absumunt foenora: ad nova onera surdescunt aures. Praeter reipublicae mala apud Frisios civitatum et agros colentium, quibus senatus favet, nunquam bene sedatae discordiae redardescunt haud exiguo periculo, si e Germania in eam regionem se injiciat hostis. Ut Amstelodamenses pacis haud dubie cupidos principi Arausionensi suspectos faciant legati Gallici12, exemplum literarum consulis Oetgesii13 ad ejus urbis
542
magistratus, nescio unde nacti, interpretando in suos usus trahunt. Haec quanquam ad meam proprie curam non spectantia, quia ad rei communis dijudicationem non nihil pertinent, reticenda non existimavi.Meti Nassaviis comitibus14 Lutheri placita sectantibus parlamentum interdixit, ne, quod solebant antehac, domi suae sacra facerent regni legibus impermissa. Id refrigerare ducis Bernhardi studium in res Gallicas poterit. Et cardinali Valettae15 jam bis scripsit pontifex, absisteret homo ecclesiasticus arma cum haereticis jungere. Episcopus Aurelianensis16 his diebus vehementem orationem apud regem habuit in regni hujus calvinianos, preces seditiosas et dogmata bonis moribus pacique publicae noxia incusans.
Anglia feliciter tot aliorum bellis fruitur commerciis omnibus eo transientibus. Interdum navis aliqua a Gallis capitur novasque adfert disputandi causas longe alia nunc defendentibus Anglis quam olim, cum vicinis quiescentibus ipsi bella gererent. Seldeni liber17 totius maris controversiam movens diligenter a cancellario Franciae18 aliisque proceribus conquiritur legiturque. Et puto futurum, ut respondeatur heic non minus quam apud Batavos, quos praeter communem navigandi mercatusque causam propius res ista tangit ob piscatum sub ipsa Angliae Scotiaeque litora, exerceri solitum. Nec desunt apud eos, qui haec aliaque nasci dicant ab Hispanorum largitionibus, quibus aulam illam contactam volunt. Ducem Bulionium19 jam in clandestina missa visum sui non negant. Lubet videre, retenturusne sit praefecturam et militaria, quae apud Batavos habet munera. Venturum se huc ad regem profitetur. Uxoris20 animum, cujus blanditiis regitur, ad res Hispanicas propensiorem esse constat.
Comiti Hanoviae21, qui Meti agit, non diffidit tantum, sed et irascitur haec aula, quod repertae apud eum sint chartae commeatum concedentes iis, quos ad pacem seorsim suam cum Caesare22 faciendam missurus esset. Pari de causa ab ipsa civitate Francofurtum legatos venisse audimus.
Vienna literae tolli a Turcis ajunt, quae jaci coeperant bellorum semina; ad quaerendas rationes componendae rei Palatinae delegatos episcopum Viennensem23, comitem Moecavium24, Taumemsdorfium25 et Stralendorfium26; ducis
543
Wirtenburgensis27 pacem, quam vellent, nondum impetrasse; Saxoni28 auxilia parari.Ab Italia discimus Gambacurtium29 cum Hispanis in Placentinum agrum penetrasse; Villam30 cum Gallis in Mediolanensem, illumque capto Tombio et Guardamilia hunc locis ad Stradellam iisque immunitis et praesidiis relictis ceteram manum eo, unde venerant reduxisse. Missos a praefecto Mediolanensi31 equites in Ticino vicina, putari et ipsum venturum, ne Galli eorumque socii Genua iter possint ipsis eripere. Alios e Novaria Vespolam aliaque loca vix nomine cognita Vercellis32 non longe incedisse; Belviderium33 castellum a custode Helvetio Sabaudis venditum; a Montiregio34, rectore Neapolitani regni, ad necessitates terrae Mediolanensis promitti Cm scutatorum in mensem quemque.
Thuanus noster35 literis 15 Februarii scriptis nos36 docet Hagenoviam a comite Guichio37, cui equites aderant ter mille, invectum pulveris bellici et stipendii nonnihil; sperari futurum, ut et CCCC sacci frumento onusti importentur ac sic in aestatem usque, meliores occasiones parituram, servetur oppidum. Ipse Thuanus, qui Argentoratenses ad commeatus inde obtinendos ambierat, nihil retulerat praeter excusationes ex propriis ipsorum necessitatibus.
Cardinalis Valetta agmen suum, quod jam magna penuria38 alimentorum laborabat, Spinale reduxit, ipse Tullos atque inde, ni quid intervenit, hanc aulam petiturus, nescio an pro spe excipiendus, quia video in omnibus, quae de Alsatia liberanda in vulgus eduntur, nomen ejus reticeri.
Hucusque scripseram, cum traduntur mihi literae Sublimitatis Tuae fine anni scriptae cum adjunctis schedis39. Ingentes gratias Sublimitati Tuae debeo, quod neque res bello prosperas neque sua prudentissima consulta me fugere patitur. Non ea est mihi perspicacia neque rerum cognitio, ut quicquam ad consilia momenti afferre possim. Ceterum toto animo probo constantiam jus liberum de bello ac pace statuendi nulla mercede vendentis neque de promissis Galliae quicquam certi habentis nisi oculata fide. Res nostra nummaria hic nihilo magis quam nuper promota est. Misi hodie ad Heufdii cognatum40: nec numerati nec signati quicquam habet. Ductare sperant tempora spe nos lactando.
Deus rerum arbiter, Excellentissime Domine, sicut arma secundavit, ita et
544
praeclara Sublimitatis Tuae cogitata ad finem omnibus pia arma gerentibus propositum ducat.Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 11/21 Februarii 1636.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.