eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    204

    2632. 1636 juni 16. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Baronem Serotinum2 ad Sublimitatem Tuam dimittere sine literis meis nolui, quanquam quod ad illas, quas quarto ante hunc diem dedi3, adderem, nihil magnopere erat, nisi quod Dola se praesidio plus ter millium animose defendit, munimentis mediocribus.

    Moussoni modicis sane cum copiis se tenet comes Suessionensis4 nec impedit, quominus Campaniam populatores magni, Croati, incursent.

    Dux Vinariensis5 quantum ex postremis literis cognoscitur, apud Davoum6 erat exspectans Valettae7 ad Hagenoviam successum.

    Classis Gallica a Sanctinico littore jam discesserit Gaditanum fretum, ut creditur, petitura, quia variant rumores, post diligentem inquisitionem affirmare non audeam. Proximo stato tempore non omittam, si quid propius ad meam notitiam pervenerit, significare; perseverans semper in votis, Excellentissime Domine, pro Sublimitatis Tuae rebus.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius8.

    6/16 Iunii 1636.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 239; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 196.
    2 - Bartholomeus, baron van Zierotin (Zerotin, Zerottin), overste in Zweedse dienst; zie voor zijn aanbevelingsbrief Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 497 (no. 280).
    3 - No. 2629 dd. 12 juni.
    4 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Naam corrupt; wellicht moet gelezen worden: Barrum.
    7 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    8 - Onderschrift en ondertekening ontbreken in de uitgave der Epist.