Illustrissime Domine,
Gallos et eorum federatos feliciter transgressos Ticinum amnem constat. Accedit rumor prosperi ipsis praelii, quo hostes prope ter mille, Germani partem maximam, interierint, cujus rei certior autoritas exspectatur. Dola adhuc obsidetur; nec movent se ultra Helvetii quam quod regem2 per legatum3 rogant, bellum ut illis locis suae tutelae commendatis abstineat. Sed quando jam in eo est princeps Condaeus4, ut cuniculos incendat, deinde impetum faciat in oppidum, spes est prius id captum iri quam aut ab Alpibus aut e Belgico ei subveniatur, praesertim si Leodiensis res hostem diu, quod optatur hic, detineat.
Classem in Oceano Gallicam, ad Bellam Insulam venti morati sunt.
De comite Licestrio5 haec aula optime existimat. Sed ne is quidem promovere quicquam poterit, antequam responsum sit comiti Arundelio6, qui Ratisbonae conventum, satis tardi moliminis negotium, opperitur. Misit ad imperatorem7 Bavarus8 suae possessioni firmandae ante omnia studens.
Alcalam9 in Germaniam profectum pacis, ut praefert, causa subsequetur pari cum potestate Franciscus Melo10 et adjutores illis, cancellarius Mediolanensis11 et tribunus Schinchinellius12.
Interim aliae Germanorum copiae ad Ulmam pervenerant, quarum pars in
235
Italiam ire, pars Gallassii13 ad Spiram exercitum colligentis vires aucturi credebantur.Tabernae an captae sint, necdum scimus14; sed jam oppugnatio ducentos absumpsit milites ipsiusque ducis Bernhardi vulneravit manum.
In mari Mediterraneo classes Hispanica et Gallica mutuo metu tempus hactenus terunt.
Haec quanquam non multa scribere recentia quam acervum majorem exspectare malui. Tibi tuisque opto res felicissimas.
Tuae Illustr. Dom. perpetuo observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, IV Iulii novi Cal. MDCXXXVI.
Haec postquam scripseram, miles a Crequiaco15 missus victoriae trans Ticinum partae Gallis certos nos facit. Gloria operis ad Crequiacum pertinet, qui cum X millibus peditum, equitibus mille quingentis ausus est ad justum praelium provocare hostem, cui XVI millia erant peditum, III equitum, Pugnatum per sex horas. Tandem cum et ipse dux Sabaudus16 supervenisset, vicere Galli suorum mille amissis; hostium interfectis tribus millibus, in quibus duces ipsi Martinus Arrago17 et Gambicurta18; captis octingentis hominibus, machinis undecim, signis, commeatu, sarcinis multis. Per hanc victoriam agri late patentis messis penes Gallos erit. Tabernae de deditione jam agunt.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1636 Hagae Comitis 11/21 Iun. (sic).