eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2658. 1636 juli 4. Van A. Oxenstierna1.

    Nobilis et magnifice domine legate,

    Ante discessum meum e Germania consultum duxi ad serenissimam Bohemiae reginam2 in causa liberorum majestatis eius3 scribere sicut exemplar literarum vobis sub lit. A4 ostendit. Mitto etiam propositionem pro legati Britannici5, qui his diebus apud me fuerat, et copiam literarum fidei Britanniae regis6 ad reginam meam7 et me scriptarum sub lit. BC8 sicut et resolutionis a me dicto prolegato datae exemplum sub lit. D9. Quae itidem legato Gallico, domino S. Chamontio10, proponi fecerim, inveniet Dominatio Tua sub lit. E11, quae cuncta Dominationem Tuam de statu rerum in his oris edocebunt et servire congruis locis communicationi possunt.

    Notabis praecipue e postremis, quemadmodum urserim, ut de diversione in hostem paranda et motu copiarum Gallicarum legatus omnia officia interponat.

    Arbitrabar ex usu esse, ut in eandem rem et regi Galliae12 et domino cardinali13 scriberem, verum, dum manus in tabula erat, audio cardinalem de La Valetta14 et ducem Vinariensem15 iam in Alsatiam penetrasse ideoque, ne intempestivus sim aut mihi argumenta prae[s]cindam, easdem literas intermisi.

    241

    Interim, si quid et quando id remissius agi a Gallis Dominatio Tua senserit, ne desistat eos suo loco hortari ad causam serio capessendam. Non deerunt Dominationi Tuae rationes ad huius diversionis necessitatem regi demonstrandam, quas pro dexteritate sui iudicii facile excogitabit.

    Id Dominatio Tua regi diligenter repraesentet multo diversam rationem nobis esse recolligendi copias et vires restaurandi, si quid adversi - quod Deus avertat - interveniat, quam ipsi in confiniis regni sui belligeranti. Illi, si quid secius accidat, ad manum esse novos16 exercitus vel cito colligi posse et ad confinia terrarum duci. Nobis in alia terrarum parte praeliantibus incertum mare, longinquum iter, dubii venti, adversa plerumque anni tempora difficultates augent et, si clades aliqua eveniat - quod ut17 non sperandum fieri tamen poterit, ubi tot potentibus inimicis impune vires simul in nos convertere liceat sociis quiescentibus -, uno momento plurima turbari multumque damni non minus communi causae quam nobis inferri potest. Haec pro dexteritate sua poterit Dominatio Tua explicare fusius et commemorare, nisi adhibeantur opportune remedia, cogi nos ad amplectenda ea consilia, quibus hactenus attendere nunquam animum induximus.

    Existimavi quoque e re esse, ut Dominationi Tuae communicarem et quae mihi legatus ducis Megapolitani18 hisce diebus attulit loco responsi ad conceptum praeterito authumno instrumentum pacificationis quaeque ad me scripsit et misit rex Daniae19 de sua interpositione, denique quae ego in praesens utrique respondi20. Iussi quoque adiungere exemplar literarum domini S.t Chaumontii ad me et pactorum inter ipsum et landgraffium Hassiae21 quaeque mihi visa sunt respondere22, ut exinde et consilia utriusque partis diiudicet et, quae agantur, rectius cognoscat; non ea in scriptis communicet, sed suo loco pro prudentia sua Dominatio Tua utatur et, cum cuncta nostra non placeant aliis, eadem tueri eo commodius queat.

    Deinde memini non ita pridem literis me Dominationi rationes mei in Sueciam itineris aperuisse23, quod hactenus variis de causis tractum nunc ingredior. Interim, quoniam tractatuum hinc inde mentio fiat et necessum, ut, si quid per absentiam meam occurrat, audiatur, iussu illustrissimorum regni administratorum subdelegavi mihi S.ae R.ae M.tis clementissimae meae reginae hactenus per Pomeraniam, nunc per Germaniam legatum, illustrissimum dominum Stenonem Bielkium24, qui cuncta audiat et examinet et, quae operae praetium fuerit, cum Dominatione Tua est communicaturus. Dominatio etiam Tua non gravabitur cum dicto domino legato Bielkio ea, quae apud vos agantur, communicare et singulis nunciis correspondere ad S.ae Reg.ae M.tis, clementissimae nostrae reginae et regni commodum. Nec minus erit ex usu, ut mecum de iis, quae occurrant, correspondeatur eaeque literae in Sueciam curentur, ubi, postqu(am) resolutiones de toto rerum

    242

    statu, pacis bellive negotio et, quae ex hinc pendean(t), fuerint sumptae, curabo, ut et ad Dominationem Tuam de iis, quae facto opus, mandata transmittantur, et ego quoque per occasiones communicationi non deero.

    Haec nunc erant, quae significarem.

    In bellicis nil occurrit novi, quod nunciatu sit dignum hostibus Magdeburgensi obsidioni intentis et domino Bannerio25 in castris Werbenianis adhuc quiescente.

    Expecto in dies novarum e Suecia copiarum adventum, quarum pars e Livonia iam advenit; quae ubi praesto fuerint, spero tanta manu succurri domino Bannerio posse, ut rerum ad Albim status bono cum Deo non solum conservari, sed et amplificari queat.

    E Westphalia post coniunctionem Leslii26 cum copiis Hassiacis omnia prospera auguramur, nisi intempestiva Gallicarum copiarum quies Gallassio27 occasionem subministret Hanoviam expugnandi nostrasque vires praegravandi.

    His Dominationem Tuam protectioni divinae commendo.

    Dominationis Tuae amicissimus
    Axelius Oxenstierna m.p.

    Dabantur Stralsundii, die 24 Iunii anni 1636.

     

    Iussi Spiringium28 privatae rei tuae habere rationem, qui mihi adfirmavit se id, dum in Belgio esset, fecisse et facturum sedulo. Ego cum Stokholmiam cum Deo venero, faciam, ut certiora et accommodatiora habeas.

    Adres: Nobilissimo Domino Hugoni Grotio, Sacrae29 Regiae Majestatis Sueciae Consiliario et ad Christianissimum Galliae Regem Legato ordinario.

    In dorso schreef Grotius: Canc. Iunij 1636.

    en: 24 Iunij 1636 Canc.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Orig. Eigenh. ondertek. met eigenh. postscriptum. Gedrukt Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 572.
    2 - Elisabeth Stuart, weduwe van de in 1632 overleden Winterkoning, Frederik V van de Palts.
    3 - Karl Ludwig (1617-1680), Elisabeth (1618-1680), Ruprecht (1619-1682), Moritz (1621-1654), Luise Hollandine (1622-1709), Eduard (1625-1663), Henriette Marie (1626-1651), Philipp (1627-1650), Sophie (1630-1714) en Gustav (1632-1641).
    4 - Zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 569 (no. 313).
    5 - Joseph Averie.
    6 - Karel I.
    7 - Christina van Zweden.
    8 - Bij het hs. bijgevoegd: in RA. Stockholm.
    9 - Zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 518 (no. 296).
    10 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, speciale gezant van de Franse koning bij Oxenstierna.
    11 - Zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 564.
    12 - Lodewijk XIII.
    13 - De Richelieu.
    14 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    15 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    16 - Verbeterd uit ‘novas’.
    17 - In het hs. tweemaal geschreven.
    18 - Johan Cothman, kanselier van Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg-Schwerin.
    19 - Christiaan IV van Denemarken.
    20 - Zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XV resp. p. 536 (no. 305) en p. 525 (no. 299).
    21 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    22 - Zie Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 564 (no. 311).
    23 - Zie no. 2612 dd. 30 mei.
    24 - Sten Svantesson Bielke (1598-1638); hij studeerde in Tübingen (1616-1619) en in Leiden (1627-1629) en werd in 1636 ambassadeur van Zweden in Duitsland.
    25 - Johan Gustavsson Banér, Zweeds generaal.
    26 - Alexander Leslie, graaf van Leven, generaal-majoor in Zweedse dienst, opperbevelhebber van de Zweedse strijdkrachten in Westfalen.
    27 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in dienst van keizer Ferdinand II.
    28 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    29 - De lezing der Oxenst. Skrifter luidt abusievelijk ‘Suae’.