Excellentissime atque illustrissime princeps,
Victorias omnes, quas Celsitudinis Tuae magno animo largitus est belli pacisque Arbiter Deus, semper ut laeto accepi animo, ita celebrare ac vulgare nunquam desii. Hanc vero deditis Tabernis Alsaticis2 tanto majore gaudio cognovi, quod ejus ad me nuntius pervenit non aliunde quam a Tua Celsitudine et quidem ipsius auctore3 tot fortium operum manu. Damnum quod sinistra fecit4, dextra facile repensabit.
Laetitiae hujus statim ut debui participem feci et Serenissimam Suediae reginam5 et magnum ejus regni cancellarium6, quem nunc in Suediam profectum ex literis ipsius comitumque ejus conjecturam facio.
Nondum tamen Stralsundio abierat X/XX Iunii regni quidem rectoribus eum in Suediam vocantibus, sed validius adhuc retinentibus Germaniae negotiis. Sperat se bimestri spatio itum reditumque posse absolvere.
Bannerius7 eo, quod dixi, tempore ad Werbenium erat in obsidio Magdeburgi haud quicquam proficiente hoste. Marazinus8 otiabatur in ulteriore Pomerania. Eventus conatuum landgravii9 et Leslaei10 sollicite ibi exspectabatur.
Missus a Britannia vir prudens pro legato11 egregia oratione laudavit magnum cancellarium hortatorque fuit ad perstandum in bello ac proposito sublevandi per vim dejectos, praecipue Domum Palatinam. Facile conjectu est, quid ei cancellarius responderit.
Scripsit ad eundem cancellarium et Sanctichaumontius12, regis Galliarum legatus, Hamburgo de pacis negotio communibus consiliis regendo. Respondit
273
cancellarius13 benigne, actis regi gratiis; ceterum sequestre actionis pontifice14 non videre se15, quid boni sperare protestantes debeant; ubi Suedia redierit, allaturum se mandata specialia; et aut ipsum iturum ad eum conventum, qui de pace instituitur, aut, si id res non permiserint, venturos eo alios, qui sua consilia cum legatis Gallicis sint communicaturi ac tantundem ab ipsis exspectaturi.Deus haec cuncta ad bonum commune gubernet idemque, excellentissime atque illustrissime princeps, Tuae Celsitudinis egregiis virtutibus egregios det successus.
Tuae Celsitudinis cultor addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XIV/XXIV Julii MDCXXXVI.