Illustrissime Domine,
Haec aula noxis mutuis in Austriacos magis magisque accenditur, et cum nuper Picardiam invaderet Hispanus cardinalis2, in edicto posuit3 id se etiam caesaris4 mandato facere.
Sed mirum quam in aulae romanae gratiam consilia hic versentur non levi, ni fallor, periculo Galliae et regentis cuncta cardinalis5. Iam nunc archiepiscopus
330
Parisiensis6 publice in ecclesiis moneri homines jussit, ut a familiari convictu ac colloquio protestantium abstinerent, cum mutuum inter diversa sentientes commercium amicitiamque edicta imperent. Et tamen optime duces, Rohanius7, Lafortius8, Castilionaeus9 ex illis sunt et civitates, in quibus eorum numerus praevalet, ut Montalbanum, magno studio militeque ac pecunia rem communem juvant.Remisit jam eo usque, quae in hac urbe fuit, trepidatio, ut imminutae alibi sint excubiae, alibi et negligantur: nimirum quod hostes omisso, ut videtur, Esia, qui inter Samaram Sequanamque medius fluit, Samarae adsita ac proinde Belgico fini propiora adoriantur, quanquam, quid10 nunc agant, quoniam Corbia ipsis nimis facile per ignaviam praefecti11 obtigit, dubitatur. Interim bene est, quod regi12 tempus datum est exciendi civitatum terrarumque vires, ita ut propediem LX millia ad finem Picardicum habiturus credatur, eisque bipartitis altero exercitu praelium ausurus, altero interiora obtecturus.
At in Burgundia, postquam a Dolae obsidione abitum est, trepidari a Gallis incipit, quod occupato Viroduno ad Ararim cum equitum ferme IV millibus illuc irruperit dux Carolus13. Cardinalem Valettam14 et ducem Bernhardum15 alimenti inopia coegit Alsatia digredi et in Lotharingiam se ad Fenestrangium referre, quorum abitu securior Galassius16, postquam Drusenhemum bene permunierat, ad Rhenum concessit17 incertum, utram in ripam bellum portaturus.
Classes regiae, tum quae ab Oceano venerat, tum quae in ora Massiliensi, quo illa nunc venit, antehac fuerat, nihildum agunt, nisi quod Italis ad omnes rumores paventibus incutiunt metum.
Deum rogo, Illustrissime Domine, ut tibi tuisque adsit.
T. Illustr. Dom. omni observantia addictissimus
H. Grotius.
XVIII Aug. MDCXXXVI n.c. Lutetiae.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In de copie te Uppsala is nog toegevoegd: Huic et duab. seq. [nos. 2719 en 2755] aliena manu scriptis Grotius ipse sua manu subscripserat.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Com. A.o 1636 1 Octob. st. n.