Illustrissime Domine,
Mandatam Illustrissimae Dominationi Tuae curam rerum Germaniae laetus intelligo, idque ut prosperum gloriosumque2 patriae ipsique eveniat Deum precor gaudeoque tam praeclarum magnis ejus virtutibus campum obtigisse.
Ego sicuti omnes Suedici regni proceres, qua debeo, veneratione prosequar, ita
333
imprimis Illustrissimae Dominationi Tuae cupiam testimonium posse edere meae erga ipsam reverentiae.Cujus rei occasionem opperiens non omittam interim rerum, quae hic atque alibi geruntur, eam gnaram facere.
Felix illa Gallorum, etc. ut modo supra3.
Comes Suessionensis4, quod nunc intelligimus, transiit Esiam tuendo Bellovaco. Rex5 Cantiliaci est, ubi ad eum venturus hodie frater6 cum copiis.
[22 Augusti, 1636].