Frater optime,
Litteras a te et filio2 XV. hujus mensis scriptas Amstelodamo recte accepi sed biduo, postquam alii suas Hagam recta missas accepissent, quo pacto tota novitatis perit gratia: quare cum vel tu vel filius ad me scribitis, rogo ad Bilandium3 vel, si ita mavis, cum coperculo ad Wouwium4, destinentur litterae, quorum fidei satis fido.
De pecunia parentibus5 numeranda quod scribis, curabo; interim scias velim ad persolvendas Petri6 impensas multa pecunia opus fore sub hyemem.
Salmasio7 gratulor, quod apud regem suum8 eum meruit honorem; de reliquis, quae mandas, memor ero.
Nuper Heinsius9 apud me et Graswinkelum10 multa de te verba fecit, filium11 cum litteris ad te in Galliam se velle mittere, prematibus suis nunc recudendis etiam carmina in arcam tuam inserere se velle dictitabat, de injuria temporum querebatur. Ajebat et se jam edere exercitationes suas in testamentum
347
novum12, oppositas ex parte, ut videtur, eorum labori, qui testamentum in Belgicum sermonem verterunt jussu Ordinum13.Magnam in Gallia consternationem esse animorum edicta tam crebra tam insolita testantur, utinam Hispanus14 concordia Gallicae vires experiatur brevi.
Princeps15 in castris est neque, quid moliatur, constare potest; proxima vice plura me scripturum confido, nunc et materia me deficit et properans nuntius manum de tabula tollam jubet. Filio alias respondebo; nunc prae festinatione impedior.
Vale cum uxore et liberis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXVI Augusti 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reyne et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien à Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Sept.
En in dorso: 26 Aug. 1636 W. de Groot.