385
Nobilissime Domine,
Nullae fuerunt literae tuae, quibus non responderim, sed puto utriusque nostrum literis evenire, ut a curiosis intercipiantur. Postremae, quas a te accepi, datae fuere VI Maii; etiam ad eas illico respondi2. Nunc his nihil novi perscribo. Satis enim certi eorum, quae geruntur, nuntii erunt amici hi mei D. Schmalcius3, is, de cujus apud dominum M. cancellarium4 gratia antehac tibi scripsi5 quemque tui amantissimum semper comperi, et D. Reigersbergius6, quem uxoris meae fratre genitum domi meae hactenus habui et direxi ad ea discenda, quae bene natum discere oportet. Scio utrique tuam amicitiam utilissimam esse posse, quare rogo, ut eos eo complectaris amore, quem tibi ego semper praestabo.
Vale, vir nobilissime.
Tuus tuo merito
H. Grotius.
Lutetiae, X7 Septemb. MDCXXXVI.