58
Nobilissime Domine,
Multum doleo quod, quas ad te miseram Genevensi via literas, non recte pervenerint. Tuae ante has, quae datae sunt III Januarii novi Cal. postremae exeunte anno scriptae fuere, quibus respondi XIV Januarii2. Ante id tempus scripsi et XX Novemb. et IV Decembris3 post eas, quas a me ultime habuisse te scribis. Ut insidias caveam literas meas captantium, has beneficio legati Britannici4 Tigurina via mitto.
De prospera valetudine mea certum te facio et tuam opto quantum cujusquam. Negotia mea tanta nunquam erunt, ut non primo loco ponam amicitiae tuae mihi dulcissimae cultum.
Capita illa Rhaetis proposita5 vidi sane dolens, si Rhaeti tam bene de rebus suorum meriti cogantur vim imperii, quae, ut recte dicis, penalibus indiciis tacenda est, amittere, et si in Valle Telina exemplum datur, quid protestantes, ubi impuri sunt, exspectare debeant. Quare spero bonitatem regis6 et legati7 prudentiam temperamentum reperturas, quo et commune Rhaetorum et pars eorum egregia protestantes non tantum in societate maneant, sed et in eo, quem toties testati sunt, animo.
Res Suedicae melius meliusque procedunt Deo non sinente eos laetari illata nobis injuria, qui, cum periculis exemti sint tot Suecorum regisque ipsius8 sanguine, gratiam, quam debent, in facta palam hostilia mutarunt, sexies ex eo caesi, penultimo praelio exuti equitatu prope omni, quod Bannerio9, cui nunc se adjunxit e Prussia Wrangelius10, viam in Misniam Thuringiamque patefecit oculosque omnium iterum in Suecos tanquam Gustavo vivente advertit.
Misit in Suediam magnus cancellarius11 aliis advocandis legionibus, tormentis, commeatibus. Pax, nisi protestantes vel invitos servare propositum magno cancellario foret, ad quem regni Suedici tutores12 belli pacisque arbitrium rejecerunt, pridem13 coiisset, sed ille tam erecto est animo, ut ne contumeliis quidem ullis depelli possit a causae communis cura.
Ab Anglis aliquid boni pro Palatina domo speramus. Galli per se, ut scis, acres
59
magis etiam stimulantur caesis in Lotharingia ad Ravonem Colredi14 copiis, adestque huic aulae praesens hortator Bernhardus Vinariensis15.Tui in literis ad magnum cancellarium meis monuisse non desino.
Deus tibi orbique christiano propitius adsit.
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
Cal. Aprilibus novi Cal. anni MDCXXXVI.