eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2774. 1636 september 26. Aan S. Bielke1.

    Illustrissime Domine,

    Parum uberem scribendi materiam nobis suppeditat temporis huius inertia, per aequatas tum in Picardia tum in Burgundia bellantium vires. Magni sunt exercitus in Picardia et locis vicinis, quinquaginta non minus millium et ex Gallica et ex Hispanica parte. Hi Corbia bene munita Dorlanum obsident. Illi Royam receperunt.

    In Italia iniquum certamen. Dux Parmensis2 caeso aut capto ejus milite, Rotofredum qui obsidebat, Placentiae haud ausus consistere Parmam refugit. Eo quoque insecutus eum est Martinus Arrago, dux Hispanus3, et ex parte Padi altera, quae Cremonam respicit, tendit eodem cardinalis Trivultius4, quo facilius inter se jungantur imposito flumini ei ponte. Pontem alterum eidem amni ad Bassignanam imposuit summae belli impositus Leganesius5 Montisferratensi, ut videtur, regioni imminens, quo se recepere Galli, ut in Pedemontanos agros Sabaudi nihil molientes perpetuis inter male sociatos discordiis.

    Mari nihil fit nec magis in Valle Telina.

    Valde, quod dolendum, abalienatus a re Gallica Rhaetorum animus.

    409

    Angli etiamnunc Ratisbonensia consulta exspectant et, ut multi iudicant, conditionibus etiam mediocribus faciles se et tractabiles Austriacis praebebunt; quod quo magis credamus, faciunt istae alienissimo tempore resuscitatae et indies magis magisque calescentes cum Batavis controversiae.

    XIX mensis huius ex novo Calendario, quod hic sequimur, copiae cardinalis Valettae6 et ducis Bernhardi7, quibus se Ransovius8 coniunxerat, cum eo milite, quem habuerat princeps Condaeus9, erant Montsavioni: Champliti Gallassius10 et dux Carolus11 intervallo leucarum trium in collimitio Burgundiae.

    Deus, Illustrissime Domme, Tuam Illustrissimam Dominationem servet ac sospitet.

    Lutetiae, XVI/XXVI12 Septemb. MDCXXXVI.

    Significant Batavi per legatum suum13 regi Britanniae14 se novum piscarium vectigal non toleraturos.

    Naves Hispanicae XXVII Dunquercam ingressae sunt cum IVm et ultra militibus non sine culpa classis Batavae.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 77. Gedrukt Epist., p. 266. Over geadresseerde, Sten Bielke, zie men no. 2658, p. 241 n. 9.
    2 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    3 - Don Martin de Aragon; zie over hem no. 2762, p. 395 n. 5.
    4 - Giovanni Giacopo Theodoro, kardinaal Trivulzio, prins van Mesocco, graaf van Melzo († 1657).
    5 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganès.
    6 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - Josias, graaf van Rantzau; zie over hem VI no. 2343, p. 327 n. 13.
    9 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    10 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in dienst van Ferdinand II.
    11 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    12 - Verbeterd uit een schrijffout in de Haagse copie: XVI/XXVII.
    13 - Albert Joachimi, heer van Hoedekenskerke.
    14 - Karel I.