Excellentissime Domine,
Jam quintus huc Bruxellis nuntius venit ad cudendas indutias. Sed Galli jam egregiis instructi copiis magna, ut solent, minantur. Frater regius2 et comes Suessionensis3 Peronam praetergressi sunt, quasi Bapalmam impetituri. Rerum gnari putant non satis illis commeatuum fore direpta ab hoste Picardia maxime frugum ferace.
In remedium inopiae, quicquid in oppidis repositum est aufertur invitis velut in futuri temporis tributa imputandum. Parte alia Galli hostium munimenta, quae nobis cis Samaram sunt Corbiam contra, vi cepere. Ita liber posthac ab incursibus erit ager, qui Samaram inter et Esiam jacet ablato, qui unus erat, transitu.
Rex4 Roiam a suis receptam ingressus non longe se tenet. Incendiis utrinque ex conventu abstinetur.
In Dorlani obsidione an perseveraturi sint hostes tantis juxta Gallorum viribus, merito ambigitur.
In Burgundia pugna adversa Gallis fuit, mari secunda, ad Mergas mersis, ut famam spargunt, duabus hostium navibus longis, quarum altera una erat de sex, quas dux Ethruscus5 auxilium Hispanis miserat.
Classis Gallica illa, quae ab Oceano in Mare Internum venit, in tres partes dividitur: Britannicam, Normannicam, Aquitanicam. Prima pars praetoriam habet, quae mille tonnarum esse dicitur cum machinis LIV, in qua vehuntur archiepiscopus Burdegalensis6 et Harcurtius7, quibus imperium mandatum est, alia
421
DL tonnarum cum machinis XXXVI, novem aliae quingentarum tonnarum, praeterea una ter centum, alia ducentarum, alia CLX, postrema CXX tonnarum. Pars secunda navem habet principem CCC tonnarum, duas CC, tres CL, centum aliam. Adsunt incendiariae sex CC, CL et C tonnarum; quatuor fluttae Flandricae ad ferendos aegrotos cum medicaminibus; viginti ejusdem generis onustae commeatibus, cum CXX militibus singulae. Pars tertia navem vicariam habet DL tonnarum cum machinis XL, aliam D quatuor alias CCC, duas CCL, quinque CL tonnarum, harum aliae XXX, aliae XX, aliae XV ferunt machinas. His adsunt CC tonnarum fregattae cum machinis XX; decem, quas patacias vocant, LXXX aut amplius tonnarum; machinae his senae. Decem fluttae, quae militem vehunt: machinae singulis XIV: magnitudo inter CC et CCC tonnas; minores aliae tonnarum CL, partim CC capacitate machinas habent denas et alia tormenta terrestria quaeque in terram descensuris usui sint futura. Praeterea aliae C aut supra tonnarum, octonis machinis, in quibus alimenta: scaphae centum ferme collectae e Massilia oraque vicina octonis hominibus instructae. Tales illi vires suas publicant, ut in Oceano forte valituras, ita in illo mari longis hostium immenso pluribus impares.Edictorum non aliud tempus foecundius fuit. A 17 Septemb. novi Cal. ad hunc diem numeravi XLVII pleraque alia aliis contraria insita genti mutabilitate. Horum pars potissima plebem etiam invitam ad arma compellit, qui mos ab Anglia primum profectus nunc et Hispaniam Italiamque pervadit. Equos in bellum abducit; deinde desertores capite plectit. Ego cum tanta multitudine, primum belli imperita, deinde in militiam per vim protrusa proelium experiri non audeam.
In Italia Parmensis8 vapulat. Galli et Sabaudi moenibus se tuentur. Helvetiorum Soloturiensis, Poschiavensis, Rhaetorum conventus pleni questuum in Gallos ob non soluta cohortibus stipendia; Rhaetorum praeterea quod frenum sibi castellis a Gallo retentis impositum sentiant; induci et alterum malum iesuitas, et Vallitelinates Gallis obnoxios, tum religionis vinculo, tum quod eorum auctoritate invitis Rhaetis libertatem extorserint. Cerbello9 acceptis novis trans Alpes summas copiis aliquid in Vallem Telinam molitur. Tragica, si vera sunt, de Hispanorum per Italiam vicinasque regiones saevitia vulgant Galli: oculos dominibus excussos, aliis detractam pellem, alios in frusta discerptos; stupra, sacrilegia sine numero. Iam nunc intelligo duci Bernhardo Vinariensi10 sexcenta florenorum millia per particulas numerari, loco millionis in mensem Augustum promissi.
In ducatu Burgundiae, non in comitatu bellum strepit dicunturque castra habere, ut scripsisse memini, duc Vinariensis Montausoni, Valetta11 Cussiaci, Auxonnae Ransovius12, Champlitae Gallasius13, Graiae dux Carolus14. Putantur his esse XXX millia, Gallis non totidem, sed plus in equite.
Parte altera Galliae circa Bapalmam se habent bellantium copiae, Atrebates versus princeps Thomas15, ad Capellam Piccolominius16, inter Hesdinum et
422
Monstrolium, ut ajunt, Iohannes Waertius17, firmatis oppidis Cameraco, Bapalma et Cateleto validis praesidiis.Frater regius die XXVII Clariae erat, inter Peronam et Braiam; comes Suessionensis cum parte exercitus inde in Campaniam avocabatur, quo irrumpere dicitur Bitlerus18 cum iis, quae ex Silesia venere, secuturis et aliis et Viridunensi et Luxemburgico.
Mala alia interveniunt, bellum ex Hispania in ea Navarrae, quae Galli tenent, semet injiciens tanto terrore, ut Bajonam plerique confugiant. Et quod maximum est, duae classes ab America anni XXXIV et XXXV in Hispaniam perlatae cum novem auri millionibus. Et aliam a Terra Firma brevi exspectari fama est.
Creditur Gallasius nisi in Galliam interius penetrare poterit, apud Helvetios hyberna sumturus, in aula leves, ut solent, gratiae.
Barradae duo19, diu extorres, cum in Galliam revenissent, jussi ire in Italiam.
Sanctisimonius20 longius ab aula remotus; cujus locum invasurus creditur Chavigniacus21: ita enim nunc appellatur filius Butillerii22, aut, ut vulgus credit, cardinalis23 ipsius.
Haeret hic Zavaskius24, nihil palam, clam multa moliens, exspectatque, ut videtur, ea, quae fient Ratisbonae.
Cudi id, quod scripsi, ut credam, pluribus indies ducor conjecturis. Literas neque ex Pomerania pridem neque ex Hollandia accepi; neque miror. Eorum, qui publicos cursus conduxerunt, avaritia id accidit, qui multarum hebdomadum fasciculos coacervant, ut in magno suo lucro impendiis parcant. Neque vero patiuntur mercatores Batavos, quorum id interest remedia adferre. Et cum a partibus illis, quae ad Alpes aut Rhenum spectant, saepe intercipiantur literae, in magna caligine vivimus, quae gazettis magnam dat mentiendi licentiam.
Deus, Excellentissime Domine, Reginae, Regni, Tuaeque Sublimitatis res prosperet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius25.
Lutetiae, 3 Octob. novi Cal. 1636.
Mitto a rhingravio26 literas. D. Schmalchius27 per Augustam Taurinorum in Italiam transit Helvetica via per pestem obsepta.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.