Excellentissime Domine,
Postquam postremum Sublimitati Tuae scripsi2, dies jam sunt quinque.
Venit ad me is, qui nuper quoque apud me fuerat regis3 admissionalis, Brulo-
369
ni comitis4 collega5, sororem6 habens in Bulionii7 pecunias tractantis matrimonio. Missus a rege erat, ut mihi legatisque aliis indicaret, ire regem tutandos ad fines, placere sibi, ne legati sequendi se laborem sumerent. Si quid haberent agendum aut significandum, relinqui hic Bulionium et Butillerium patrem8, quos adire possemus. Nam cardinalem9 et Butillerium filium10, comitem Chavigniacum, regi comites fore. Regina11 hic manet. Frater regius12 an hic sit mansurus, incertum est. Rex et cardinalis jam abiere Compendium, quo contrahitur exercitus ex veteri ac novo milite. Hostis, qui multum crevit13 et ex novis dilectibus et ex longinquioribus exercitibus, regis ad hunc finem copias non ignorat. Corbiae muniendae intentus nihil dum magni aggreditur, habens et in alteram partem principis Arausionensis14 conatus, quos respectet.Hic in urbe magna securitas. Excubiae paucis in locis aguntur cum hastis, non ut ante cum musquettis, quia nuper domesticos quosdam cardinalis urbanas vigilias obtrectantes musquettis armati trajecerant.
Sanctisimonius15 hactenus gratus apud regem captata occasione, quod propinquus ejus esset, qui Castelletum tradidit16, quasi aspectu suo vulnus regi refricans ex aula in exercitum extrusus est.
Davausius17 primo statim adventu per patris Iosephi18 gratiam rem magnam perfecit, ut post tam dure tractatam famam absentium, qui Castelletum et Capellam tradiderant19 - equis enim discerpi jussi sunt -, Sancurius20, qui Corbiam neque praesidii neque machinarum neque bellici pulveris, ut alia illa oppida, egenam tradidit, dissimularetur cum excusatione, cum amicis nihil aliud obtendat, quam quod captam Lutetiam ac prope omnia periisse existimans sibi consuluerit.
Verdunum ad Ararim recepit princeps Condaeus21; sed Gallasius22 cum maxima parte equitatus eo23 abit mala, quae24 comitatui Burgundiae illata sunt,
370
in ducatum, si potest, vindicaturus. Cardinalis itaque Valetta25, ut ex literis, quas Meti Thuanus26 scribit 27 Augusti, cognoscimus, putat se ei ducatui simulque Campaniae Gallicae tutandae, quibus nunc est in locis, mansurum.Hostem, qui ad Samaram est, agitare Dorlani obsidium multos credere video; commeatibus abundat, quarum magnam partem Roia capta invenit, messem praeterea eripuit Gallis. In regis exercitu haud dubie multa desiderantur. Idque inter causas esse suspicamur, cur nos abesse malit, ne vitia appareant.
Edidit Bipontinus quidam Stella nomine27 e protestante factus pontificius dissertationem de pace Pragensi28, in qua Saxonem29 non figurate sed simpliciter satis perfidum vocat multisque criminibus et ipsum et ejus exemplum secutos onerat. Lectus est liber, antequam prodiret, a medico cardinalis30, quo is librorum latinorum censore maxime utitur. Puto per D. Camerarium31 ejus libri exemplum ad Sublimitatem Tuam perventurum.
Romae Estraeus32 tandem a pontifice33 liberum dicendi jus, non ut pontifex voluerat, adstrictum ad Parmensia negotia deseruit amovitque aemulum, ordinarium Romae legatum34. Cardinalis Ginettus35 parat se itineri Coloniensi. Scribit ad eum pontifex: Martio Guenettio S.R.E. Cardinalis Diacono, Almae urbis Vicario nostro & Sedis Apostolicae de latere Legato, ad Ferdinandum II. electum Regem, etc.36 nec non ad utrumque regem37. Quod imperatori Romae non coronato titulum det regis tantum, moris est Romani.
Zavaskius38 aegrotat, ut medici ajunt non sine periculo.
Vienna docemur Arondelium39 magna minari, nisi obtineat quod aequum putat. Id autem ut obtineat cum Bavari40 pace, nemo non difficillimum videt. A duce Brunsvicensi41 dicitur postulare imperator, ut in conventu, qui futurus est Coloniae, ostendat suum in imperatorem studium; deinde de Hildesheimo moram
371
non fore. Maguntiacensem42 ideo ordinari more ecclesiastico voluisse, ut ritus in electione regis Romani43 usurpari solitos exerceat. Henricum Vasques44 ab Aenipontana principe45 venisse Viennam, atque eodem prope tempore a Mediolano senatorem46 ad praestruentia consilia conventus Ratisbonensis. Commeatus multum Heilbronnam mitti; a regionibus illis prope Danubium magna ab imperatore tributa exigi; laboraturum Ognatium47, ut, si possit, a pacificandi negotio Alcalam48 submoveat. Scriptas ab imperatore ad Mantuanum49 literas, ne se bello infelici ulterius involvat; Sabaudum50 autem, quicquid fecit hactenus, quod caesari51 Hispanisque adversum videri posset, excusare ut necessitate expressum.Manent ejus ducis implacabilia cum Crequiaco52 dissidia; nec quicquam video inde bonae spei, quando cuncta ad Ticinum munimenta Galli deseruere camposque impune persultat hostis cum XX M, ut scribitur, vix dimidium tantum extra praesidia habentibus Gallis eorumque sociis, qui prope Sesiam se tenent. Arcem Mediolani Hispani majore praesidio novisque operibus firmant. Rohanium53 praeter famem pestemque retinet metus e Tirolensi agro. Regiae naves, quae ad Massiliam sunt, adhuc otiantur.
Literas ab Argentorato hostis intercursans nobis invidet. A Tiguro literae 21 Augusti nov. Cal. ajunt Hornium54 evasisse et reprehensum55. Non temere credo. Sed non placet mihi tantum de eo esse fabularum; unde id sit, video. Nec impedire potui. Discimus ex iisdem literis, qui Poschavium indictus est Rohanio duce volente conventum56, quantum conjici potest, nihil acturum magni, sed, ut fieri amat, res renuntiaturum civitatibus. Interim tribuni et centuriones Rhaeti in fide ad tempus retinentur arte Gallica negligendi milites, obligandi duces. Nam cum pecunia non suppetat, panis cohortibus datur valde imminutis per morbos et fugas, quasi integrae essent, quod ducum lucro cedit.
Queruntur Galli cum Curiensis episcopus57 postremum electus est, ad Aenipontanam scriptas a Rhaetis literas aequo submissiores. Illi quo durius habentur
372
a Gallis, eo magis ad Austriacos se inclinant; neque tamen multum efficiunt iis, quae postulaverant, dictitante Aenipontana consulendum sibi imperatorem.Novae Germanorum post eas, quae transierant in Italiam, copiae non apparent; quanquam misit eam ob rem idoneum hominem ad regem Hungariae Mediolanenses terras regens Leganesius58 et ajunt Hispani adventare tria millia peditum, mille equites ab Ognato non, ut putabatur, ex Silesia sed aliunde collecta.
In locum copiarum, quas Gallasius in ducatum Burgundiae et Bressiam misit, supplementum ei venire ajunt ex Suevia, ad VI M; partem eorum non longe a Schafhusio se tenere. Utramque enim Rheni ripam plane jam teneri a caesarianis.
A Constantinopoli, quas vidi, literas satis veteres sunt 12 scriptae Iunii novi Cal. Nuntiant post Revanum amissum magna imperii Turcici mala. Persarum validum exercitum. Ipsorum imminutum morbis et male curato stipendio. Tum vero custodes Asiae milites seditionem captasse gravem, quod in stipendiis rebusque allis praeferretur ipsis novum militum genus a sultano59 conscriptum, quos Seimenos vocant. Dari quidem operam a sultano mitigandis animis, sed dubia spe. Ipsum sultanum hiemis impatientem ante ver Constantinopolim non abiturum. Accedere ad haec, quod rex Tartarus60 ad Euxinum Pontum ire in Asiam detrectet, et interfecto Bassa Caffensi61, quanquam excusatores in aulam miserit insolentiam illius et concussiones accusans suspectus tamen sit rerum novarum, quapropter legati ad eum missi sunt honoris specie, caeterum ut consilia ejus explorentur. Suspectam et Poloniam, et displicere mandata, quae legatus62 attulerit, ideoque dubitari, an eum auditurus sit sultanus, retineri tamen spe incerta; missum ex ea aula, qui Russi amicitiam augeat, Thomam, gente Graecum63; et alium, qui Moldaviae Voivodam64 Valacho65 in utilitates ejus aulae, conciliet. Consuli et orae Euxini misso cum classe Sabam Zeio66 adversus Cosaccorum rapinas; aliam classem ad Euboicum ivisse mare intentam praedis. Ab Alexandria classem anniversariam bene appulisse Constantinopolim.
Haec postquam scripseram, vidi recentiores ab Italia literas datas 2 Augusti novi Calend. Inde disco etiam cuncta ad Sesiam loca derelicta a Gallis eorumque sociis. Nec ullum retineri ab eis pretium tot laborum praeter Valettam et Bremum. De Sabaudo et hostibus tanto validioribus probantur, quae modo posui. Additurque omnia movere Leganesium, ut in Subalpinam regionem, quae Pedemontana dicitur, bellum regerat. Centena scutatorum millia menstrua ab Hispano67 rebus Mediolanensibus destinata. In Neapolitano regno conscribi quae fine Augusti parata sint XII M peditum, equitum quatuor; et ab Hispano venire Philippum Silvam68 cum VI M militum.
373
Aucta haec fortasse nonnihil in majus, caeterum ostendunt ingentes hoc anno esse hostium paratus, qui si retundi poterunt in annum sequentem aut bellum nobis felicius aut pax aequior sperari poterunt. Parmensis69 privata odia adversus Auriam exsequitur capto Sancto Stephano ad fauces Vallis Tori; in id auxilia Gallorum sibi ventura exspectat, ubi sua bono posuerit loco; qua fide adversus socios futurus, haud dixerim. Mantuanus nihil aliud quam patitur belli mala in Montisferratensis ditionem undique ingruentia. Dux Ethruscus70 spectat haec, auget classem, praesidia et munimenta.
Hic erat nunc rerum status, quem Deus, Excellentissime Domine, faciat nobis secundiorem.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius71.
Lutetiae, 5 Septembris nov. Cal. 1636.
Tartaros Poloniae finitimos incursare Poloniam ipsi Poloni ajunt; et in id ipsum ad ducem eorum Cantamerum72 a sultano missa munera eadem73 illae a Constantinopoli literae docent.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.