Excellentissime Domine,
Heri venit huc D. Schmalchius2, e cujus sermonibus simulque transmissis chartis, pro quibus summas gratias Sublimitati Tuae habeo, didici plurima, ad quae sermones meos dirigam.
Quod Sanctichaumontius3 me revocari postulat4, ostendit satis, quam leves motus hi homines habeant. Cum postremum regem5 vidi, benignissime ab eo acceptus sum. Combaletta6 uxori meae multis praesentibus dixit plurimi me a cardinali7 fieri. Comes Brulonus8 rogavit, regem ut salutarem, etiamsi nihil haberem negotii: id ei gratum fore. Etiam ipso die hesterno Berlisius9, alter regiorum admissionalium, mei salutandi causa ad me venit.
Duae sunt fontes hujus in me molitionis: alter a Pavio10 ejusque adjutoribus, alter a Gallis.
Pavius et qui ejus sunt partium, cum hanc aulam faventem sibi habeant, sperant se a me jam legato extorsuros, quod a privato extorquere nunquam potuerunt, ut iis, a quibus indignissime tractatus sum, ultro supplicem. Nimirum
337
Libertas pauperis haec est Contusus rogat et pugnis concisus adorat11Ego vero sicut Batavis, ut regni Suedici amicis commodare data occasione nunquam negligam, ita cavebo, ne de me quisquam triumphet.
Sed haec causa Pavio id in se passo, quod mihi struxerat, minus valitura in posterum est. Nam qui huc veniet legatus Batavorum, D. Osterwyckius12, qui apud Venetos hactenus legatione functus est, vir nobilis, probus ac literatus, nihil mihi adversum struet; quin si qua poterit, favebit mihi.
Altera a Gallis causa haec est, quod regnum Suedicum multum infra se dejicere cum cupiant, me ad eam rem parum facilem experiuntur. Et sane si quid detrimenti accipere dignitas Suedica debeat, malim id per alium fiat. Sanctichaumontium a me adiri mos vetabat, ut et Venetus mihi legatus13 et alii dixere. Hominem privatum patrem Iosephum14, quoties apud alios eum reperi, benigne alloqui non omisi: ut eum domi suae adirem, hoc quoque moribus erat adversum. Chavignium - ita nunc vocatur Buttilerii filius15 - saepissime compellare volui: misi, horam accepi, aedes adii, non vacavit ipsi. Questus sum per uxorem ea de re apud Combalettam: responsi nihil accepi. Etiam nunc, si quid agendum sit, experiri paratus sum, an audiri possum. Cardinalem antehac vidi saepe: purgavi me de falsis criminationibus, prae se tulit satisfactum sibi. Nunc quod eum non adeam, causae sunt duae. Prior: quod non amat interpellari, nisi quid sciri dignum adferatur. Sciscitabitur16, quo loco sint res delineati foederis. Certi aliquid respondere res me non patitur. Deinde vero cum Angli duo17 regni sui dignitatem contra ea, quae cardinalis sibi arrogat, praefracte tueantur, ego, quid facere debeam, mandata exspecto, quae, simul accepero, sequar.
Interim nihil est, quod urgeat; res foederis non hic sed ibi tractanda est: quare nec multum refert, multum hi an parum fidant mihi, cum negotii nihil nunc certe habeam, nisi nuntiare quae fieri video audioque. Nec solent hi homines cuique fidere, nisi quem sibi obnoxium habent. Vident se me suorum consiliorum ministro uti non posse, cum oblatam mihi iterum annuam regis liberalitatem, ita ut legatum decebat, iterum recusaverim. Ideo mihi negant se fidere, ego vero, cur iis non nimium fidam, causas ex rebus mihi cognitis veteribus ac novis plurimas habeo. Non desinam stationem tueri munusque mandatum. Si transferor - et hoc aequo animo feram -, dum sine damno ac dedecore meo fiat.
Zavaskius18 etiamnunc hic haeret: et ajunt a Dano19 quoque legatum exspectari. Poloni20 contra nos causam Anglo21 affinitas commendabit credo et
338
Dano, Gallo pontifex22, ad cujus nutum quam res omnes hujus aulae versentur, et saepe monui antehac, et hae quoque Marini23 literae docebunt. Pacificatoribus pontifice, Anglo, Dano, Polono nihil boni sperare audeo. Hoc regnum, quo acrius bello in Hispaniam implicatur, eo forte se promtius ab imperatore24 absolvet. Bavari25 copiis debere hoc Gallia creditur, quod non statim, ut Samaram transierat hostis, Lutetiam properaverit expositam praedae reperturus urbem, si id fecisset.Italiae res corruptas, dum Sabaudus26 sua agit et nunc aperte in Pignerolam se27 recipiat, dissidium minatur. Parmensis28 non ab Etrusco29 tantum sed et a Genuatibus ad causam suam a Gallis dissociandam impellitur; consentiunt Venetus30 et Mantuanus31, quos ea de re differentes audivi.
Rohanii32 et Rhaetorum res quo sint in loco, parco dicere, ne a Marino memorata repetam.
Dolae ab obsidio discescit princeps Condaeus33 ita propere urgente quippe Picardiae periculo, ut honestam aliquam speciem per pactiones, quas Helvetii conficerent, opperiri non voluerit.
Hostis partim cis partim ultra Samaram est. Qui Samaram non transiere, ceperunt Corbiam nullius rei ad victum bellumve egenam et praesidio incessam militari sexcentorum hominum. Integris moenibus oppidani ad deditionem militem pertraxere. Ob id flagitium capti sunt praefectus34 et adjutor ejus Sancurius35, simul Ambianum venerant, capite culpam luituri; qua in re vicem doleo praesidis Memmii36 et, qui recens in Galliam a legatione venit, Davausii37, quorum sororem38 in matrimonio habet Sancurius; eadem pars hostium Ambianum coepit obsidio claudere oppidum non firmum nimis sed valida arce. Pars, quae Samaram transgressa est, inter eum amnem et Esiam sita populationibus vastat. Interim tempus datur regi vires colligendi egregias. Exercitus, qui Dolam obsiderat, pars ibi manet, ut Ducatum Burgundiae contra arma ducis Caroli39 et Lamboii40 tueatur; bis mille equites ad finem Picardiae veniunt; totidem ferme ex Valettae41
339
exercitu ducisque Bernhardi42 duce comite Guichio43. Plus quam mille ex attributis sibi regionibus adducit frater regius44; nec paucioribus ex Normannica vicinaque nobilitate Langovillius45; IV M ferme habebat jam ante comes Suessionensis46; proximae civitates et haec imprimis addunt bis mille. Ita duodecim M equitum paucos intra dies futura sperantur; hosti creduntur esse octodecim; peditatum quoque rex auget adjutantibus civitatibus speratque ei in eo fine futura ejus XXV M; rustica plebs, quae in tanta necessitate ad subitariam militiam vocatur, non minus efficiet; his viribus pares se praelio judicant; eoque animo rex, qui Silvanecto in urbem redit, brevi iturum se dicit aut Compendium aut ad loca propinqua cum cardinali, qui ex Portu Gratiae machinas XL deferri jubet.Edictum47, quod mitto, quo ex quaque urbana centuria tricenos sibi rex sumit opificesque vetat plus uno ministro uti, causa est, cur multi damnosam militiam metuentes hinc aufugiant, quidam et ad hostem, quod ut prohibeatur pontes ubique magnis insidentur praesidiis.
Exercitus Valettae et Vinariensis potissima adhuc retentat Gallassius48 firmis se munimentis ad Drusenhemum tenens. A suburbanis Bellovaci magnam vim pecorum nuper abduxere Hispani. Marescallus Lafortius49, cui, ut dixi antehac50, cohortium cura mandata est, discedere non vult, nisi de machinis et quae bello sunt necessaria deque alimentis bene sibi prospectum sit.
Seditiones rusticae in Lanquedocia creduntur multa regis concessione medicinam accepturae. Spes magna est bonorum successuum a gemina regis classe, altera a Sanctonico, altera Massiliensi litore, quae nunc coiere, credunturque magni aliquid efficere posse in regno Neapolitano, ubi delectus duritas seditionem excitavit modicis auxiliis in bellum civile ituram.
Illud ad meas res pertinens minime reticendum putavi. Pavii, cum et Batavico munere et legatione exutus hinc abiret, filium51 venisse ad me patris missu et operam ejus, si qua in re cuperem, in Batavis obtulisse. Respondi, siquid vicissim in Gallia gratum ei facere possem, me facturum. Cum diceret optasse patrem occasionem sibi aliquam datam, ut mecum colloqui posset, respondi et me, si se obtulisset occasio, non diffugiturum fuisse colloquium, humaneque exceptum dimisi.
Comes Suessionensis, quod nunc intelligo, Esiam transit tuendo Bellovaco. Rex Chantiliaci est, ubi hodie ad eum venturus exspectatur cum copiis frater. De induciis susurratur.
340
Deum precor, Excellentissime Domine, ut regno Tuaeque Sublimitati res prosperas largiatur.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 12/22 Augusti 1636.
Putatur Vindex52 ab53 Eusebio54 alienior55.
D. Spiringius56 quid pro me ad Heufdium57 scripserit, mihi non constat. Heufdius paululum mihi dedit. Interim debitis mihi trimestribus et tot itinerum gravibus mihi impendiis premor. Cui malo et in praesens et in posterum remedia, ut spero, Tuae Sublimitatis bonitas reperiet.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.