... Id vero in praesens te latere nolui: agitari adhuc ista a Gallicis ministris quae tuam personam afficiunt quaeque mihi a Sancti Chamontio2 nomine regis sui exposita per Smalzium3 ad te perscripsi.
Axel Oxenstierna aan Melchior Mitte de Chevrière-Miolans, markies van Saint-Chamond, 9 juli 1636
403
Illustrissime et excellentissime domine legate,
Cum iam accinctus itineri starem4 et de expediendo versus Excellentiam vestram residente domino Grubbio cogitarem,5 redduntur mihi ab eadem literae Hamburgi die huius mensis 22 exaratae, quibus praeter alia communicat mecum ea quae de statu rerum ad Rhenum nuper acceperit. Non abeunt haec a solita eius confidentia. Ego quoque officio non deero et dictus residens Excellentiae vestrae rerum in his oris statum abunde est explicaturus. Gratum vero est, quod iter meum sibi Excellentia vestra patitur non displicere et oro ut persuasum habeat me apud meos in iis quae communis causae promotionem spectant et ad mutuam inter regna Sueciae Galliaeque amicitiam conservandam facere queant, omni studio laboraturum daturumque operam, ut magis usui quam detrimento rebus communibus hoc iter sit.
Id6 vero non potuit non molestum esse, quod intelligam domini legati Grotii personam parum gratam esse et confidentem christianissimo regi. Si mihi de eius viri industria ac fide erga reginam meam et summo studio affectuque in regem christianissimum dicenti crederet, auderem libere profiteri vix reperiri cui sit secundus. Quae et mihi ratio erat in servitiis clementissimae meae reginae eum ad vos mittendi. Ingratam vero personam eius fuisse me per Galliam transeunte nec rex nec cardinalis quod sciam verbo meminere. Dominus quidem Bouthillerius.7 cum mihi valediceret, paucis innuebat vereri regem suum et dominum cardinalem, ne aemulatio ac simultas olim studio partium inter ipsum et Belgicum legatum dominum Pavium8 exercita aut noceret foederi Belgico aut impediret communicationem confidentem, inprimis ne eius legationem sinistre Ordines Foederati Belgii interpretarentur. Verum cum et industriam et affectionem optimam legati Grotii laudarem ac me adseverarem certum esse plerosque in Belgico viros magnos favere ipsi, dominus Boutillerius collaudato domino Grotio regis christianissimi clementissimum in ipsum favorem testabatur, nec quicquam addebat nisi quod Pavio minus placeret. Quibus auditis ego me habiturum in omnibus rationem mutuae amicitiae et cuncta recte ad meos principales relaturum esse promittebam. Belgium quoque cum transirem non solum quemquam etiam ex Ordinum collegio ei inimicum vel minus faventem non comperi - nisi forte quod Pavio et aliquibus adhaerentibus minus placeat -, ut etiam multi ob mandatam legati dignitatem gratias egerint et sibi sint gratulati. Quae res me commovit, ut eius viri optimi opera regina mea in aula regis vestri uti non desierit. Quodsi vero Excellentia vestra causam minus faventis animi regis vestri mihi aperire dignata fuerit, ut eam simul referre regni administratoribus possim, id certe scio hos nullius hominis opera apud regem vestrum usuros, aquo alieniore animo esse regem vestrum iudicare poterunt.
Haec nunc erant quae Excellentiae vestrae officiose responderem, quam de caetero tutelae divinae commendatam diutissime incolumem et felicem vivere cupio, per omnes occasiones re ipsa demonstraturus quod sim ...
Dabantur Stralsundii, die 29 Iunii anno 1636.
404
Onderaan de copie staat: Domino marchioni de Saint-Chamond, etc.
En in dorso: Copia responsorum sacrae regiae Maiestatis datorum baroni d'Avaugour.9
In dorso schreef Grotius: 1636.
Memorie van Melchior Mitte de Chevrière-Miolans, markies van Saint-Chamond, voor Axel Oxenstierna, 1636
Quant à ce qui regarde monsieur Grotius, je ne sçaurois marquer particulierement les sujects qu'il a donnés au roy mon maistre de se plaindre de luy, parce que sa Majesté ne me les a pas mandé, mais seulement qu'au lieu de tesmoigner l'affection qu'i[l] devoit à la France pour l'interest commun des deux couronnes, il l'a doivée10 autant qu'il a peu par ses lettres,11 dont mesmes j'ay veu quelques copies icy, et il a grande apparence de croire que c'est luy qui mandoit à vostre Excellence que nous faisions des traictés particulieres, ce que le temps et les asseurances que je luy ay toujours données du contraire luy ont fait voir estre bien esloigné de la verité. C'est pourquoy le roy se promet de l'affection de vostre Excellence qu'elle procurera quelque autre employ audict sieur Grotius et que la reine sa maistresse envoye quelque autre en sa place, qui y traitte ses affaires plus agreablement, lequel y sera receu avec la dignité et les caresses qui sont deuez à l'ambassadeur d'une si grande princesse.
In dorso schreef Grotius: Saint-Chaumont, 1636.