Illustrissime Domine,
Et hyems et ob praedones quoque non facile tentandum mare efficiunt, ut
459
literis saepe diu careamus, deinde cumulatae adveniant, ut hodie ad me ternae tuae divisis satis temporibus, partim Novembris exitu, partim XXI Xbris novi Calen. datae.De iis, quae a me edoceri possis, spero satisfacturas tibi, quas ante 7 hos dies2 quasque prius misi literas. Nam ex eo tempore nihil plane certi cognoscimus, nisi de Maguntiaco actum, quando Hogendorpio3 scripsit dux Bernhardus4, ne quid auxilii exspectaret, sed desertis locis illis ad Confluentes Rheni ac Mosellae se conferret. De Colmaria, Hanovia, Hagenovia video hic satis bene sperari, ituro ad liberandam Alsatiam cardinali Valetta5.
Helvetiorum per montes pars jam dicitur transiisse Caesariani6 militis, nec aliud quam amicitiae Helveticae reverentiam obstitisse, quo minus eos concideret Rohanius7.
Angliae legatus8, vir sane egregius et Domui Palatinae optime cupiens, tecum existimat Hollandos Zelandosque magno teneri pacis desiderio; cujus tamen aequae et communis vix ullam nobis spem faciunt Galliae principes viri. Legati ejusdem9 negotia adhuc ad scopulum illum de electoratus titulo adhaerescunt.
Meliora saepe ex his locis nuntiare et aliis et tibi praesertim vellem sane; sed non semper se praebet materia. Ex cardinali ipso Riceliaco didici a legatis Gallicis10, qui a sago ad togata officia transierunt perscriptum, meis in Hollandiam literis res Galliae ut deploratas depingi omniaque nunciari hinc ad pacem ruentia. Respondi me paratum stare te teste, sed credere natum hoc mendacium ex eo, quod Bruxellenses de meis ad magnum cancellarium11 literis confinxerant12, non a vero tantum, sed et a veri specie longe remotum.
Cum responsa mea audiisset, dixit, se amici libertate apud me uti voluisse acturumque posthac etiam apertius, confisum meo in rem communem studio.
Tuae in filium meum13, qui utinam aliquando, majus enim nihil habeo ei quod optem, tuo similis evadat, humanitati maximas gratias ago.
De Scenquiani recuperatione14 spem in ver differemus.
Induciarum negotio non puto moram fore in aliquo deliquio potestatis Hispano cardinali15 datae, cum e dignitate sit fratris regii16, etiamsi arcana mandata habeat, palam maximam praeferre ad agendum libertatem. Res haud dubie ex
460
Batavorum parte pendebit a principis Arausionensis17 arbitrio, de quo qui heic rerum potiuntur, loquuntur amicissime. Ad concilia, ni fallor, nationum res non veniet, nisi cocta. Legati duo Gallici18, gratia et ingenio valentes, satis efficaces erunt ad disturbanda consilia rebus Gallicis noxia, praesertim cum ab ipsis stent tam perspicua foederis verba.Parmensis19 tutelam, contra vim etiam ecclesiasticam, rex Galliae20 suscepit idque pontifici21 significavit. Borgia22 jam pontifici parens in Hispaniam abiit. Ipse pontifex aegrotavit, sed revalescit; siquid contingat humanitus, successorem Galli velint sibi studentem. Ego, siquis plane Hispaniensis in id culmen ascendat, meliora sperare audeam.
Magnum cancellarium, quod et tuae postremae literae indicant, et ego ex aliis inde missis didici, hyemem acturum in Pomerania, grate hic accipitur dubitante nemine tanti viri vultum ipsum non leve momentum habere ad tutandum limitem bellumque parandum in ver imminens.
Davausius23 huc scribit pro certo se habere futurum ut induciarum pacta24 a conventu Polonico probentur.
Quomodo Benavidius25 salutaturus26 sit Palatinum principem27, avida erit omnium exspectatio.
Societatis Americanae quod interest de pace, id audio Hispanos paratos pecunia sarcire, sed in eo negotio plus est quod reipublicae interest. Ubi scierimus, quid evenerit hostilibus per Brasiliam classibus, erit inde nobis ad futuri dijudicationem lucis nonnihil.
De Seldeni libro28 totum prope29 Oceanum Anglis vindicante quid sentiant Batavi, satis notum habeo; silentione et possessionis suae fiducia rem sint transmissuri, videbimus. Galli non tacebunt. Dani nothus30 hic ob causas fuit similes, praeter Bremensem illam scilicet, de vectigali Albis deque piscatu sub Norvegiae littora nisi regis31 permissu non usurpando. Forte respondendi ad haec munus injungetur S. Chaumontio32.
De Turca33 absoluturo se a Persa34 et in christianos discordes, ut solet, irruituro valde credibilis est tua aliorumque prudentum suspicio.
461
Contenti officii praestiti, ut scribis, conscientia permittamus exitus rerum summo arbitro, cujus paternae tutelae, Illustrissime Domine, te tuosque commendo.
Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus animo observantissimo
H. Grotius.
Lutetiae, X Ianuarii MDCXXXVI.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1636 6/16 Ianuarij.