eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2012. 1635 maart 15. Aan A. Oxenstierna1.

    Illustrissime et Excellentissime Domine,

    Miras in curandis literis difficultates esse video; nam et meae aliquot aut interceptae sunt Meti ut puto, aut sane multo quam oportuit serius ad Illustrissimam Excellentiam vestram pervenerunt. Cui malo quod quaeri possit remedium, haud satis video, sed omnia experior et, quae via optime successerit insistam. Et hodie venit Meti tabellarius, sed sine ullis Wormatia aut e vicinia literis, quas Lagrangius2, qui Meti nunc est, supprimere creditur, nequis ante ipsum adveniat huc rerum, quae ibi geruntur, nuntius.

    Postremae, quas ego scripsi3, reditum a rege4 meum continebant. Cardinalis5 ex eo abiit in Abbatiam quandam suam, non longe Chantiliaco, ubi rex est et regina6, quam eodem profectam hinc tempore, cum ego huc venirem, videre mihi nondum contigit, ut nec fratrem regium7, qui improvisus et inexspectatus sine familia, cum Blesa huc venisset, statim ad aulam abiit.

    Ad cardinalem admissionales regii diu est, quod me deducturos se promittunt,

    365

    sed, ut video, voluit per alios praetentare, quid acturus venissem. Itaque ad Butillerium patrem8, qui nunc filio9 cancellarium apud fratrem regium agente et suum circa aerarium et filii circa res externas munus fungitur, perducor. Post ea, quae universim ad amicitiam mutuam pertinentia dici solent, narravi, quae Lutetiae nuper concepta essent pacta, non definite inita, sed si probarentur, Suetiae nomine - nam de Germania facile nos pati - probari non posse. Everti enim vim Heilbronensium pactorum, quibus standum putaremus. Haec omnia ille ita aequa esse dicebat, ut mihi satis appareret, non didicisse eum omnia, quae ad rem istam pertinerent.

    Venit postea ad me Venetus10. In Fraga11 quantum sermone conjici poterat, bene affectus. Inter alia dicebat credere se Lactuarios12 in hoc nunc Cajo13 subblandiri, ut Miltiadis14 ope retineant Rosniolaceos15, ne Pragam mittant16. Mimnermi17 causa. Caeterum id ipsos optare, ut Thucydides18 ad Naevium19 ejusque vicinos abeat, quo facilius Bacchilydem20 sibi adjungant. Spargere Vindicianos21 rumorem de Vinariensi22, quasi qui ab ipsis Simonidem23 sumeret se non credente. Optabat idem aut Iustinum24 aut alium a Sophi25 pridem heic fuisse, potuisse multum praecaveri. Heufdius26 vero non dubitat, quin et meae tamdiu morae ad Dionysium et eorum, quae Caleti27 acta sint faber fuerit Hasdrubal28 incitantibus ex Persei29 gente aliquibus. Ego Hasdrubali heri adjutorem fuisse Zosymum30 certo odoratus mihi videor.

    Venit ad me et Susae comes31, qui et initum in Urbem meum carruca condecoraverat. Narrabat regem magnum Gustavum32 sua uti voluisse opera; se nunc quoque eam offerre Suetiae et Illustrissimae Excellentiae vestrae, sed magna

    366

    spirat, nam cum campi-mareschallus fuerit, ductare exercitum cupit. Rogo sciam, ecquid ei respondere debeam; bona est in fama et rex ei permisit sociis Galliae militare.

    Vidi postea domi meae et Helvetios legatos33 et Vicum34 res agentem Angliae, qui mandata se habere ab aula Anglica dicebat colendae mecum amicitiae, et Suedici regni causa et quod ego in illa aula plurimi fierem. Egi gratias et mutuum promisi.

    Post haec ab admissionalibus adductus sum ad salutandum regium sanguinem: fratris regii filiam35, principem Condaeum36 et uxorem ejus37, comitem Suessionensem38 et matrem39. Ad quos literas habebam dedi. Omnes benevolentiam in Reginam testati sunt, sed praecipue Condaeus, qui postridie eo nomine ad me venit, multa de Illustrissima Excellentia vestra amice admodum et honorifice locutus.

    Heri misit ad me pater Butillerius40 velle se ad me venire cum patre Iosepho cappucino41, cujus maxima nunc est apud cardinalem auctoritas et qui ob summam versutiam ab ipso cardinali, siquid ipsi evenerit humanitus, successor destinari solet. Verum cum vapide se haberet monachus, rogare se ad monasterium ut venirem. Annui, nam et cardinalis non ita pridem inviserat aegrotantem. Eo cum venissem ad proximos monasterio hortos deductus regios, ibi et Butillerium reperi et Iosephum. Post ea, unde auspicari sermones mos est, ad res praecipuas ubi delapsi sumus, urgere Iosephus pactorum Parisiensium scripturam manifeste ostendere ex vi potestatis plene initum contractum sine conditione approbationis. Dixi me contrarium intellexisse non ex Illustrissima Excellentia Vestra sola, sed ex aliis quoque; neque id unquam negasse D. Feuquerium42, idem sensisse civitates, quae ne nunc quidem ea probassent; quanquam Germaniae quatuor circulos quod attineret, Illustrissimam Excellentiam Vestram habere ea pro probatis ob majoris partis sententias ac proinde in directione ea secuturam quatenus res Suedica iis non laederetur. Addidi exemplum Ratisbonensium pactorum, quae signasset ipse Iosephus, rex43 habuisset irrita. Dicebat, antequam signarent, palam professos se et Leonium44 quarundam partium se non habere potestatem. Ejus rei se habere testes. Respondi igitur et nobis, si id negarent, quod in Germania negasset nemo, quaerendas probationes eaque de re me ad Illustrissimam Excellentiam Vestram scripturum. Cum sine hujus quaestionis praejudicio - nam institi semper pactis Heilbronensibus hoc addito, siquid rex pro rerum praesentium statu vellet adjungi, paratos nos ad aequa omnia - rogarer dicere, quod rei Suedicae noxium in pactis Parisiensibus reperiretur, incepi ab auxiliari pecunia, cujus fide facta tanto nos bello implicuissemus ad usus Iv circulorum derivata. Cum dicerent illi et milites

    367

    auxiliares et pecunias nostris quoque rebus prodesse, ostendi libertatem nobis demptam utendi pecunia in usum nostrorum exercituum rerumque Pomeraniae et vicinarum. De Benfeldio ostendebam, quam esset iniquum datam nobis a Germania hypothecam - id illi sibi negabant liquere - eripi nobis sine ulla compensatione. Hic cum quid dicerent non haberent, relabebantur ad illud vetus de contractu perfecto. Cum Iosephus inseruisset aliquid de pecunia Gallica erogata in usus alios, graviter conquestus sum de atrocitate calumniae, unde et nuper illa Caleti nata esset injuria et evictum rebus ipsis mendacium. Adhibuere et minas et blanditias, ut pactorum Parisiensium approbationem mihi quasi abstrusioribus mandatis concessam exprimerent. Perstiti dicere nihil tale sperandum. Modo in Suedia conquesturos se de Illustrissima Excellentia Vestra dicebant, modo regem me amplius pro legato non habiturum, modo velle per Feuquerium se gravissime cum Illustrissima Excellentia Vestra de pactis violatis illusoque rege expostulare. Dixi jamdudum Feuquerium id saxum sine profectu volvere. Mei, si heic non placerem, alibi usum fore. In Suedia non dubie futurum, ut intellectae rationes Illustrissimae Excellentiae Vestrae probarentur.

    Ad blandiora versi laudes Illustrissimae Excellentiae vestrae per Davausium45 praedicatas narrare auctoritatem ipsius sibi maxime cordi et in Suedica aula laborare se, ut constitueretur, ne Illustrissima Excellentia Vestra directione se abdicaret, Maguntiaci velle se curam gerere. Benfeldium quanquam id non curare se prae se ferebant, maxime eos urgebat. Directionem credo eos facile pati, si ipsi ejus ministerio omnia sibi destinata possent exsequi. Ceteris quae in pactis Parisiensibus culpari poterant, aliquid adhibebant temperamenti. De generalatu paratum regem sic interpretari, ut ab eo honore Suedi, quamvis principes non essent, non excluderentur. Conditionem illam de Saxone46 et Brandeburgico47 tantum pertinere ad causam rumpendae pacis cum imperatore48. Dixi et alia eo pertinere, etiam de Benfeldio. Alia ita ambigue posita, ut ad belli aperti an ad auxiliorum tantum tempus pertinerent, dignosci nequiret. De admissione ad jus neutralitatis ajebant conditiones referri ad consensum Foederatorum; hoc ita verum dixi, ut tamen pars major juris in ea re regi adscriberetur. Dicebant regi et cardinali se scripturos nihil posse peragi, fidem eludi.

    Respondi humane et digresso Iosepho, paulo mitius agere coepit Butillerius, cui ostendi, quanto nos bello implicuissemus illorum promissis nixi; potentem esse hostem et qui non abstineat etiam alios in nos concitare; quae commoda ab auctoritate Illustrissimae Excellentiae Vestrae fluxerint et fluere etiamnum possint. Si tamen rex nos nollet Foederatos, videndum, quae capienda sint concilia. Illud saepe repetii non invidere nos Germanis regiam liberalitatem, dum integra manerent, quae Suediae essent promissa neque Suedorum consensu immutata.

    Ego donec responsum ab Illustrissima Excellentia Vestra accepero, nisi aliquid se ostendat novi, otio fruar et eos, qui ad me venerunt, officiose resalutabo. Heufdio spem quidem pecuniae olim debitae ostentant, sed eminus et ita, ut satis appareat escam esse, qua piscari posse sperent. Spero effecturum me ne de nobis deceptis se jactent. Crebras ut literas et tuto habeam multum refert. Consentiunt

    368

    paene omnes cardinalem sub onere negotiorum fatiscentem pleraque in illos quibuscum agere coepi rejicere. Quod saepe experta est Illustrissima Excellentia Vestra, ut duriores initio Galli mitescant paulatim, ubi illam ferociam nihil efficere vident, idem hic futurum spero.

    Interim Deum oro, Illustrissime et Excellentissime Domine, ut vestram Illustrissimam Excellentiam diu sospitet foveatque.

    Lutetiae, 5/15 Martii 1635.

    Illustrissimae Excellentiae Vestrae
    cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Mitto simul exempla binarum, quas primas ad Reginam misi literarum49.

    Honardum50 et Beaumontium51 se de legatione in Prussiam excusare intelligo. Beaumontii jam recepta excusatio. De Honardo dubium. Bicherus52 eo it et Andreas53 ex Frisia. Laudat Gracchus54 Justini55 curam in dignitate tuenda; quod ad eum non venerit Stellae frater56 improbat.

    In dorso: Praes. Wormatiae 14 Martii 1635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 135; Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 19. Beantw. d. no. 2030.
    2 - Jacques de La Grange; zie no. 1960, p. 290 n. 3.
    3 - No. 1999.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - De Richelieu.
    6 - Anna van Oostenrijk.
    7 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    8 - Claude le Bouthillier; zie III, p. 302 n. 12.
    9 - Léon le Bouthillier, graaf.van Chavigny; zie no. 1994, p. 341 n. 8.
    10 - De Venetiaanse gezant in Parijs Alvise de Contarini di Nicolo; het woord staat in de tekst in cijfer: 48.113.31.85.266.68.2010.
    11 - Codenaam voor Zweden.
    12 - Codenaam voor de Fransen.
    13 - Codenaam voor Zweden.
    14 - Schuilnaam voor Axel Oxenstierna.
    15 - Codenaam voor de Duitsers.
    16 - De woorden ‘Pragam mittant’ staan in de tekst in cijfer: 101.27.56.27.30.113.61.71. 1090.49.31.68.
    17 - Codewoord voor vrede.
    18 - Schuilnaam voor Axel Oxenstierna.
    19 - Codenaam voor Oostzee.
    20 - Codenaam voor Mainz.
    21 - Codenaam voor de Fransen.
    22 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar; het woord staat in de tekst in cijfer: 81.71.31. 70.66.246.273.79.52.31.40.37.
    23 - Codewoord voor geld.
    24 - Schuilnaam voor Grotius.
    25 - Codenaam voor Zweden.
    26 - Johan Heufft, bankier te Parijs, zaakgelastigde voor Zweden; de naam staat in cijfer: 14.108.54.44.79.48.19.
    27 - De naam staat in cijfer: 22.80.45.75.68.37.
    28 - Schuilnaam voor Jacques de La Grange.
    29 - Codenaam voor de verbonden Duitse vorsten van de evangelische belijdenis.
    30 - Schuilnaam voor Hercule de Charnacé, Frans gezant in Den Haag.
    31 - Louis de Champagne, graaf van La Suse († l636).
    32 - Gustaaf II Adolf († 1632).
    33 - Zie no. 1994, p. 340 n. 11.
    34 - Henry de Vic.
    35 - Zie no. 2010, p. 363 n. 5.
    36 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    37 - Charlotte Marguerite de Montmorency.
    38 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    39 - Anne de Montafié; zie III, p. 135 n. 5.
    40 - Claude le Bouthillier; zie III, p. 302 n. 12.
    41 - Zie voor père Joseph no. 1975, p. 309 n. 12.
    42 - Manasse de Pas, markies van Feuquières; zie no. 1960, p. 290 n. 2.
    43 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    44 - Charles Brulart de Léon (1571-1649).
    45 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux (1595-1650), ambassadeur van Frankrijk aan verschillende hoven. Hij was een toegewijd dienaar van de politiek van De Richelieu.
    46 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    47 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    48 - Ferdinand II.
    49 - Nos. 1998 en 2010; deze mededeling is niet opgenomen in de uitgave der Oxenst. Skrifter.
    50 - Rochus van den Honaert; vgl. no. 1991.
    51 - Simon van Beaumont; vgl. no. 1991.
    52 - Dr. Andries Bicker; zie no. 1981, p. 322 n. 6.
    53 - Joachim Andreae; zie no. 1981, p. 322 n. 6.
    54 - Schuilnaam voor Frederik Hendrik.
    55 - Schuilnaam voor Grotius; de uitgave der Epist. heeft ten onrechte de lezing ‘justam’.
    56 - Dr. Adriaen Reyniersz. Pauw, broer van Cornelis.