eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1999. 1635 maart 8. Aan A. Oxenstierna1.

    Illustrissime et Excellentissime Domine,

    Ad aulam cum proficiscerer nudiustertius, scripseram. Citius inde reversus quam putaram, literis illis nondum hinc missis novas addo, ut norit Illustrissima Excellentia vestra ea, quae deinceps secuta sunt, honorifica omnia.

    Quo loco Lutetiam inter et Silvanectum pernoctaveram, mane cum regis carruca obviam mihi venit dux Mercaeurius2, Vindocinensis ducis3 filius, Henrici Quarti ex naturali filio nepos, simul cum comite Brulono4, regis admissionali. Dicebant avide me a rege5 exspectari multaque in me humana. Ab his ad regem perductus sum trans praetorianos milites, qui in legationis reverentiam in armis erant, quorum ductor aliis me deducentibus se adjunxit. Statim ut regem adii, jussus fui capite esse tecto et, si quando inter loquendum nudabam caput, rex idem fecit.

    Oratio mea narrationem continebat foederum Suetiam et Galliam inter; excusationem non probatorum quod Suediam attineret pactorum Parisiensium; gratias pro benevolentia regis mutuique anima, a regina6 et rectoribus7 testationem; de tua quoque Illustrissima Excellentia ea, quae et regi erant grata et Illustrissimae Excellentiae Vestrae non indecora, plane ex praescripto partis primae mandatorum.

    Audiebat rex attentus et hilaris; postea miratum se dicebat - et loquebatur quam solet expeditius, quod pro coeli statu ei evenit -, quod factae pactiones ab iis, qui tanta potestate instructi essent, probatae non essent. Dixi non definite factas, sed si placerent iis, a quibus venerant; placuisse Germanis idque nos facile perpeti, sed quod Suedicum regnum attineret, probari omnino non potuisse idque

    349

    non eo accidisse, quod minoris quam par sit regis amicitiam faceret tua Illustrissima Excellentia, sed ex causa plane contraria, quod rebus ipsis manifestum fore.

    Subjiciebat rex arbitrari sibi fuisse liberum de pecunia sua suoque milite quod vellet statuere; fatebar, dummodo antiquiori foederi injuria non fieret.

    Quod maxime mihi placebat erat id, quod postremo rex dicebat, nisi Romanensibus exercitium religionis permitteretur, nihil inter nos fieri posse; se neminem odisse religionis causa, sed sicut nostra nobis cordi esset, ita et suam sibi neque ejus curam a se posse negligi.

    Respondi regis sincerum animum circa religionem notum omnibus; sperare me cogniturum regem in eo negotio nostram et aequitatem et studium ejus benevolentiam demerendi. Suspicabar a D. Feuquierio8 relatum aliquid regi quasi ab Illustrissima Excellentia Vestra dictum in eo negotio durius. Interjecerat in sermone et aliud de quorundam locorum custodia negans eum esse rerum nostrarum statum, ut a nobis rectius quam a se defendi quirent. Id silentio praeterii, quia, si quid ad rem respondissem, id exprobrationem amissi Philipsburgi9 in se habiturum videbatur.

    Summa haec fuit, delegaturum se, qui mecum agerent, quo et postrema pars orationis meae taliter tetenderat. Gratiis actis deduxerunt dux ille et comes me ad prandium, sane opiparum, cui et barones Axelii10 adfuere, quos rex salutationis officio perfungentes benignissime acceperat. Circuiit poculum in salutem reginae nostrae, regis Galliae, Illustrissimae quoque Excellentiae Vestrae.

    Cras aut perendie futurum puto, ut ad cardinalem11 primum - ita enim mos est - deinde ad principes et regis ministros, qui in urbe adhuc sunt, deducar.

    In Batavis de mittenda ad res Polonicas Suedicasque legatione pendet adhuc deliberatio12. Rex Daniae13 nescio unde metum concepit de Bremensi episcopatu a Suedis tradendo in manum filii principis Arausionensis14, qua de re cum Cracovio15 est locutus.

    Paraibam tandem Batavorum venisse in manus iam constat, sed copias non longe habet Albuquercius16 et in Lusitania viginti naves parantur, quae sacchari copiam ex S. Salvatoris portu petant. In Anglia fervet adhuc navium armandarum labor17 distributis in provincias urbesque impendiis ita, ut ad septenas instruendas Londinium XXVI millia librarum sterlingarum promiserit.

    Deus, Illustrissime et Excellentissime Domine, diu Illustrissimae Excellentiae Vestrae res prosperet.

    XXVII Febr./VIII Martii MDCXXXV.

    Illustrissimae Excellentiae Vestrae cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. Meerm., p. 14; Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 17; Marb. Beiträge V, p. 3. Met nos. 1944 en 2012 beantw. d. no. 2030.
    2 - Louis, hertog van Mercoeur; zie no. 1997, p. 346 n. 3.
    3 - César, hertog van Vendôme; zie no. 1998, p. 347 n. 9.
    4 - Betreffende de graaf van Brulon zie no. 1978, p. 316 n. 1.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Christina van Zweden.
    7 - Zie no. 1964, p. 297 n. 2.
    8 - Manasse de Pas, markies van Feuquières; zie no. 1960, p. 290 n. 2.
    9 - Zie no. 1971, p. 304 n. 4.
    10 - Axel en Gustav Axelsson Natt och Dag; zie no. 1981, p. 320 n. 3.
    11 - De Richelieu.
    12 - Gezonden werden Andries Bicker, Rochus van den Honaert en Joachim Andreae; zie no. 1981, p. 322 n. 6.
    13 - Christiaan IV van Denemarken.
    14 - Frederik Hendrik.
    15 - Carl van Cracou; zie no. 1988, p. 332 n. 8.
    16 - Matías d'Albuquerque; zie no. 1988, p. 332 n. 1.
    17 - Vgl. no. 1988.