Magnifice ac generose Domine legate, amice singulariter dilecte,
Diversas tuas de 222 et 28 Augusti3, de 54, 115 et 18 Septembris6 novi calendarii pridie hic recte cepi; ad quas cum hac vice brevibus respondere constitui.
Pro communicatione singulares tibi gratias habeo, in qua te subinde continuaturum non diffido.
De mea erga te voluntate velim tibi plane persuadeas nullam me occasionem intermissurum, qua rebus ac commodis tuis debite prospiciatur. Et si per occupationes alias quandoque intermitti quicquam contigerit, dabo operam, ut responso magis plausibili dilata mora resarciatur.
In Gallia si rogatum abs te fuerit, quid causae sit, quod regiae foederis ratificationis7 extraditio hactenus facta non sit, pro tua dexteritate ac prudentia poteris id excusare, tum ratione et exigentia praesentis status, qui ita comparatus est, ut nisi requisitis plurimorum assensibus communicatisque cum iis quoque, qui longe absunt consiliis, hac minorennitate regia8 in tam ardua re quicquam statuere nemini integrum sit, tum quod marchio S.ti Chaumontii9 satagit iis nos ligare conditionibus, quibus a cogitatione pacis ac tractatuum penitus abstrahamur. In Gallia autem ministri regis sedulo tractatus meditantur agitantque: adeo nemo iure mirari poterit, quod cautius hic procedamus, ne quid committatur, quod imposterum statui nostro manifestum praeiudicium creet ac detrimentum. Praeterea rex Daniae10 reassumptionem tractatuum serio urget et datis ad S. Reg. M.tem Dominam meam clementissimam pariter ac illustrissimum regni senatum literis suam operam et interpositionem offert; quo nomine peregre absentes domini senatores huc conscripti sunt ad X huius mensis diem, ut de re tanti momenti deliberetur. Dictarum literarum exempla et quid ad eas responsum fuerit, prima quaque occasione tecum communicabo.
Quod operam et laborem amplificandis historiis Gothicis11 praeclare impendis, in eo rem facis S.R. M.ti g(r)atam et regno honorificam. Unde non possum
453
non tibi suasor esse, ut in hoc laudabili tuo instituto porro persistas. A me siqua tuis lucubrationibus contribui poterit, est quod propediem hinc expectabis.Interea te divinae tuitioni amice commendo.
Tibi amicissimus
Axelius Oxenstierna mp.
Scribebam Stockholmiae die 8 Octobris Anno 1636.
Scriberem de rerum nostrarum in Germania statu, sed cum ea eodem fere tempore ad vos deferantur, quo cognoscantur a nobis, non immerito supersedeo relinquens ea dominis Salvio12 atque Camerario13 perscribenda. Vale14.
Adres: Sacrae Regiae Maiestatis Sueciae apud Christianissimum Galliarum Regem legato ordinario, Magnifico ac Generoso Dn. Hugoni Grotio, amico honorando.
In dorso schreef Grotius: 8 Oct. 1636 Cancell.
En boven aan de brief: rec. 8 (dec.).