570
Excellentissime Domine,
Cum Sublimitati Tuae pro me curam ex ipsius 8/18 Octobris datis2 et ex D. Spiringii3 literis ad me datis4 cognosco, verba, quibus gratias agam, non invenio. Nam si me debere Tuae Sublimitati dixero dignitatem, commoda meque ipsum, minus dixero quam sentio. Quod unum licet, omni ope, omni in reginam5, regnum Tuamque Sublimitatem fide annitar, ne tanto fautore indignus videar.
De foederis cum Gallia ratihabitione dilata6, ubi sermo inciderit, meminero praescriptum sequi.
Rex Daniae7 utinam sepositis privatarum rerum parum regalibus curis serio animum vertat ad ea, quae ad salutem sunt omnium protestantium. Hoc enim tempora haec si ulla unquam exigunt, ipsiusque non minus quam ceterorum id interest.
Pergo quicquid mihi a negotiis est subsecivi temporis Suediae Gothorumque antiquitatibus8 impendere speroque exiturum aliquando opus Tuae Sublimitati aliisque illius9 gentis ab omni aevo gloriam amantibus haud ingratum. Alphabetum literarum vetustissimarum, inscriptiones, si quae sunt antiquae, et leges mitti mihi cupiam. In edocendis me rebus Germanicis spero D. Salvium10 et D. Camerarium11 non cessaturos.
Nunc ad res harum partium venio. Angli legati12 foedus se fecisse cum Gallis, qui ea fama se jactant, constanter negant: moram in Gallis esse dicunt, credo, quod foedus Angli velint sine suo bello. Interim retineri se Ratisbonae electo, ut scribitur, romano jam rege13 patitur Arondelius14. Qui res introspexisse se putant ajunt offerri utriusque Palatinatus restitutionem detractis bonis ecclesiasticis, credo iis, quae possideri coepere post pacem Passaviensem15.
De electorali dignitate res explicatu difficilis, praesertim cum jam haeredem
571
Bavarus16 habeat, nisi is, quod quidam spargunt, vivere desiit, sed ita ut experta semel fecunditas prolem novam vetet desperare.Tres viae dicuntur proponi: ut promittatur electoralis dignitas, si Maximiliani stirps virilis17 deficiat ac sic Alberti18 liberis Palatina domus praeferatur; ut fiat alternis jus eligendi inter duas familias, sicut olim Ludovici Bavari19 temporibus; ut ad septem electores20, quorum sit Bavarus, adjiciantur duo, alter episcoporum aliquis, alter Palatinus. Postremum hoc, quanquam sine justo conventu expediri non potest et difficile est persuasu aliis electoribus, quibus tantum honos imminuetur, quantum augebitur numerus, placet tamen, ut ex legato Scutamorio, cum heri me inviseret, cognovi papae21, apud quem Anglus qui est22, ut mihi affirmat quidam romanae aulae peritissimus et nuntio23 familiaris, non reginae24, ut dicebatur, sed ipsius regis Angliae25 nomine res agit.
Ea ex re aliisque indiciis mirum, quantas de Anglia spes pontificii concipiant, quas ego per regis, archiepiscopi26 cordatorumque procerum prudentiam spero vanas fore.
Arundelio vetus est cum romana aula commercium. Si de Palatinatu res componitur, posset tamen iniri foedus inter Gallos Anglosque, ut se tueantur mutuo in iis, quae cuique pax datura aut relictura est, renoveturque quod et olim promissum puto, ne deficientes ab obsequio subditos alter alterius juvet, etiamsi speciosus accedat a religione praetextus.
Metuunt Batavi, ne et accedat aliquid adversum ipsis, quo jus Anglorum, quod in mare sibi vindicant, firmetur.
Ego nequid Polonicum misceretur, timui. Transferretur alio is metus, si vera esset fama, regem illum27 mutato consilio imperatoris28 generum fieri velle, quod Angli negant se credere.
Iidem falso vulgatum ajunt Atrebati supplicio affectum eum, qui pro Hispano Corbiae praefuerat29; adduntque per duos monachos30 ultro citroque commeantes agi cum cardinali Hispano31, non de plena pace, ut arbitror, quae res multa implicata habet cardinali Riceliaco formidanda, sed de armis inhibendis, nisi jam ex parte aliqua clam inhibita sunt, cum ad hunc limitem nihil hostile tentetur.
572
Multum fuisset, si insulas duas Maris Ligustici32 recuperare Galli potuissent. Sed ea spes evanescit accedente ad mala alia Vitriaci33, provinciarum regentis, et archiepiscopi Burdegalensis34 maritimis rebus impositi tam manifesto dissidio, ut hic sacerdos illius militis verbera non effugerit. Similis inter cardinalem Valettam35 et ducem Bernhardum36 discordia non eo usque erupit nec tamen plane tegitur, et intelligo in novissimis pactis ducem Bernhardum astu Gallico elusum millionis integri damno nunc fraude intellecta indignari. Contra eum accusant Galli, quod pecunia omnis inter ducum manus obhaerescente milites relinquat egenos eoque effusos ad omnem licentiam, neque minus ipsis37 hostibus metuendos. An huc venturus sit, incertum est. Alii bellum intra ipsam Germaniam ab eo expeti, alii ad pacis vota eum verti ajunt.
Coloniensem conventum trahit novis quotidie commentis cardinalis Riceliacus. Ego in libero sermone ad baronem Scudamorium dixeram praevidere me multa parum honorifica protestantibus, si et ipsi legatos eo mittant, ubi tanta erit pontificis potentia, tantus cardinalium strepitus. Dixit jam mihi se eam cogitationem dignam censuisse, quam Angliae senatoribus suggereret. Exspectare se, quid facturi sint. At nuper ad me Venetus legatus38 venit, sponte an submissus haud dixerim, nisi quod suspicio est optare cardinalem39, ut ego Coloniam abeam nihil ibi acturus, et hinc absim.
Dicebat Venetus, quod aliquando objecissem de pontifice rei futuro moderatore, id non metuendum nobis, quando ex nuntio didicisset legatum pontificis40 ea curaturum, quae ad romanensis ecclesiae reges ac principes pertinerent, protestantium rebus immisceri eum nolle. Neque tamen secuturum alterum, quod et ipsum objeceram, Galliae nos futuros accessionem, quando ibi futurus esset Pesarus, Venetiarum legatus41, optime Suedis volens, et Polonus42, qui omnia ad pacem ducentia essent inter dissidentes proposituri. Mirabar de Polono eum meminisse, cum nescire non posset abstinere a nostri conspectu ejus gentis legatos. Dignitatis regni nostri, si quando Coloniae in locum communem aliquem conveniendum sit, qui sperem rationem habitum iri, cum nuper, quo tempore adeundus mihi rex43 erat, admissionales44 de industria Venetum in conclavi, in quo exspectandum regis commodum erat, detinuerint, ut suscitatum ante annum certamen renovarent rixaeque spectaculo fruerentur, quod ego sedibus dispositis non utendo et stare potius eligendo declinavi? Haec cum cogito in mentem venit dubitatio, an non omissa legationis pompa, satis futurum sit esse ibi aliquem non
573
cum paciscendi, sed cum auscultandi mandatis, et talem, in quo dignitas periclitatura non sit. Sed haec res aliaque omnia Tuae Sublimitatis exactissimae prudentiae permissa sunto.Pater Iosephus45 purpuram brevi sperat, praemium pro eversis ubique sub foederum imagine protestantium rebus. Per eum factum est, ut Rhaetorum animi aversi a Gallia ad Austriacos reflectantur, a quibus offertur ipsis libertas plena et jus vetus in Vallem Telinam, dum militi Austriacorum pateat transitus manibus divisis, qualis ab Helvetiis nunc conceditur; quod praeter Marini46 literas ex iis, quas ad se scriptas mihi legatus Anglicus ostendit, disco.
Placentiam et, qui in ejus arce est, Parmensem ducem47 praesenti periculo eripere pontifex misso legato48 laborat. Hispani suum, non ecclesiae feudum ajunt esse Placentiam investiturae non unius argumento.
Praeter legatos Galliae49 destinatur Coloniam et Gothofredus50, historiae veteris Gallicae peritissimus, ut ad retinendam Lotharingiam argumenta suppeditet.
Spargitur in hac aula rumor ad amicitiam nostram rediisse Brandeburgicum electorem51.
Cardinalem Hispanum de conjugio cogitare non arbitror, ne in se suspiciones fratris52 irritet. Tamen non desunt, qui ei regii hic fratris53 filiam54 fabulis despondeant, nec qui Poloni sororem55.
In Hispaniam quae recens advenere cum Americanis opibus naves fidem Hispani reficient animosque addent atque vires maxime ad ea tutanda, quae in mari aut ad mare Gallis erepta tenet.
Ad fratris regii permulcendum animum comes Guichius56, ad Suessionensem57 in obsequio retinendum Leancurtius58 mittitur. Putatur mox ad fratrem regium iturus et Chavigniacus59, id est, Buttillerii60 filius Tuae Sublimitati visus, cujus nunc magno odio tenetur frater regius.
Pesarus Coloniam iturus non est, nisi prius imperatoris61 et Hispani legatos62 ire cognoverit.
574
Aysema63, qui Ratisbonae est, putat sex menses elapsuros, priusquam Coloniae agi quid incipiat. Madritii legatus Anglicus64 obtinuit jus invehendi in Hispaniam aliquot navibus merces Gallicas, unde ipsi lucrum futurum est quinquaginta millium ducatorum. Dolanis civibus, quod Gallorum obsidium fortiter tulerint, immunitates et honores dati. Viginti naves ex Hispania ibant aucturae vires Ferrandini65, qui apud insulas66 cum classe est, et Biscaini militem sua impensa addidere id malentes quam pecuniam. Etiam alimenta et belli paratus omnis mittuntur ad Ferrandinum, quod non Hispanicae tantum, sed et Italicae literae affirmant, adduntque hae omnia alimenta ex urbe Placentiae in arcem comportata inde oppidanis ad dimensum distribui. Spem auxilii a Gallis ad ducem penetraturi vanam haberi. Partem militis Hispani in Placentino agro hiematurum. Partem trans Trebiam iisse, ut cum Mortarae67 ibi agentis copiis conjungatur, ut Parmae incommodent; sed ei urbi satis prospectum de necessariis.
Novum Germanorum agmen Alpes transit. Hermesteino timetur.
Praeter haec nihil nunc quidem habeo, Excellentissime atque Illustrissime Domine, nisi Deum ut precer, velit reginae, regno Tuaeque Sublimitati semper adesse propitius et pro in me benefactis vicem reponere, quam ego non possum.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius68.
Lutetiae, 2/12 Decembris 1636.
Haec postquam scripseram, intelligo bonis auctoribus comiti Guichio, affini cardinalis Riceliaci, in itinere Blesas rixam ab obviis motam. Idem intra urbem his diebus vexillario equestris turmae Riceliaci accidisse.
Hispanorum classem recente adventu ex Hispania XXXVI navium longarum auctam machinis CXX: ut jam nihil sit, quod de recuperandis insulis sperare debeant Galli.
De alchymista Boismaillaeo69 scripseram nuper70. Ejus fraudes cum ita appareant, ut neque regi ultra neque populo verba dari possint - et forte dixerat aurum ita se facturum, si ipse inde cudere nummos sineretur - datus est impostor in carcerem Silvae Vicennensis adjuvantibus ejus ruinam capucinis, quorum religionem professus quondam mutatus in protestantem horrenda arcana vulgabat. Si illius ars promissa praestitisset, non jam gemeret plebs agrestis, ex qua XXXV milliones florenorum in annum sequentem exprimere proposuerunt ii, quorum in manus res Galliae est.
Inter fratris regii postulata unum est non iniquum, ut domesticum ministerium sibi ipse eligat, quod hactenus ei rex, id vero est cardinalis, elegit, ut circumventus undique proderetur.
575
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.