Excellentissime Domine,
Ea me benevolentia Tua Sublimitas complectitur eamque mei curam gerit, ut rationem ei non negotii tantum, sed et otii mei debeam.
Cum horas a mandatis mihi partibus vacantes ejus regni honori vellem impendere, a quo mihi honos obtigerat, legere coepi ea, quae latine, Italice, Germanice, Gallice de rebus Gustavi Magni2 conscripta erant. Sed cum ea omnia viderem a consiliis cuncta regentibus nuda neque locorum accuratas descriptiones neque acierum ordinem neque oppugnandi tuendique artes continentia, vidi nullam inde hauriri posse materiam operis secunda posteritatis judicia speraturi.
Itaque in praesens ad vetera me verti, cumque Gothica et Vandalica nemo antiquorum plenius diligentiusque tractasset Procopio3, viro rerum perito, ut qui Belisario ab arcanis consiliis fuerit, versatus in iis locis, ubi Gothorum Vandalorumque arma floruerant neque sui tantum sed et prioris temporis res exsecutus,
355
latine autem quae ejus exstat editio magnis partibus mutila esset et a sensu ipsius aberrans creberrime, inelegans praeterea, ex Graeca editione Haeschelii4 novam feci atque integram versionem5 adhibitis etiam manuscriptis duobus e bibliotheca regia, ex quibus editi codicis loca plurima, partim etiam ex conjectura emendavi.Consilium est addere ex arcana Procopii historia, quam Alemannus6 Romae edidit, idemque ex Agathia7 quae ejusdem sunt argumenti.
Et cum manuscriptum Vaticanum Gothicorum Vandalicorumque Procopii pleniorem esse intelligerem eis codicibus, quos Haeschelius erat secutus, oravi amicos Romae, ut hiatus quosdam, qui in editis sunt, inde supplerent mihique ea supplementa transmitterent, quod futurum spero.
Ut nihil desit eorum, quae ad Scandinaviae antiquitates pertinent, adjungere constitui quae apud Strabonem8, Plinium9, Tacitum10, Ptolomaeum11, praeterea et apud posteriores, Helmoldum12, Egenarthum13, Adamum Bremen-
356
sem14 atque alios sunt ad eas pertinentia; tum vero Gothica Iornandis15; Sidonii Apollinaris epistolam de moribus Theuderici Visigothorum regis16; Ennodii Ticinensis panegyricum datum honori Theuderici Ostrogothorum et Italiae regis17; leges Ostrogothorum Vestrogothorum atque etiam Longobardorum cum libro Pauli Diaconi18, qui ipse Longobardus ex illa eadem Scandinavia Longobardos deducit, de rebus Longobardorum, deinde nomina hominum ex illis gentibus, quae in historiis, appellativa etiam vocabula, quae in legibus apparent, cum eorundem origine atque explicatione.Nunc Sublimitatem Tuam suae patriae, quod bene Deus vertat, redditam precor, ut siquae sunt inscriptiones veteres, siquae leges antiquae, siquid aliud extra edita, quod ad explicandam Suecorum antiquitatem faciat, iis ut instruar, quo consummatius exire possit id, quod destino, opus. Tum vero Sublimitatem Tuam rogo, pro certo habeat me non pro salute tantum regni Suedici, sed et pro ejus gloria nihil, quod virium mearum sit, omissurum.
De cardinali Riceliaco nihil mediocre loquuntur homines. Sorbonista nuper fuit, qui ei ut numini litandum - ipsa verba posui - censuit; alius pro Richelieu vocandum Richedieu; quippe non nisi Dei esse tam sapientibus consiliis regem19 informare. At alii minus ei faventes publicis locis programmata affixere, siquis librum reperisset sagacitatis cardinalis Riceliaci a mense jam et ultra perditum, ei pro indicio pretium fore. Infelicem se in procurandis suorum consanguineorum processibus, ne ipse quidem dissimulat multum nuper conquestus de Brezaei20
357
ferocia deque Milleraei21 rapinis; quibus addere potuit Ponticurleium22, navibus longis praefectum, qui per imperitiam ita rem navalem nuper turbavit, ut non alia res magis classis regiae iter morata sit missique huc legati, qui querelas perferrent. Tentavit comitis Suessionensis23 animum cardinalis, an consortem imperii in exercitu Brezaeum ferre posset; cum pernegasset, alio vertit consilia vultque copias veteres, quae sub comite sunt, et novas, quae a civitatibus totius Galliae magno studio suppeditantur, quaeque a principe Condaeo24 et cardinali Valetta25 submissae sunt - eae omnes brevi ad LX M futurae putantur - distribuere in duos exercitus, quorum alterum regat comes, proelium si possit tentaturus; alteri velut subsidiario praesit ipse simulque utrique exercitui curet pecunias, belli instrumenta et quae alendo sunt militi. Iam ex hoc malo, quod hostis intulerat, nonnihil boni illatum est. Solidus in libram impositus rerum promercalium et aliud in epistolas vectigal demta sunt. Civitates cum militem suppeditent, loqui etiam liberius incipient. Cardinalis ipse subito popularis factus accedere regem, fratrem regium26 ire per urbem comitatu exiguo. Queruntur tamen reformati, quod archiepiscopus Parisiensis27 his diebus per ecclesias populum admonuerit, ut illorum colloquia diffugeret, contra edicta regia, quae amicitiam coli inter utriusque sententiae homines jubent. Nimirum romanae gratiae id datum, cum optimi duces sumantur ex reformatis28 plurimumque ipsi ad bellum conferant, ut Montalbanensis civitas integram cohortem.Post Corbiam captam quid facturus sit hostis, etiamnum latet. Sancurius29, qui nulla de causa Corbiam dedidit, sive studio in reginam matrem30, sive ut praediis suis circumsitis parceret, cum a rege capi Ambiani jussus esset, evasit non sine Chaunii31 - is Ambiano praeerat - infamia. Fit apud Dionisii Fanum lorica a Sequana ad Matronam, ne, si Esiam transeat hostis - quod tamen moliri non videtur metu augescentium regis copiarum -, isthac irrumpat. Sed videtur consilium Hispani32 esse ea potius adoriri, quae Belgico fini propiora facileque tam capi quam capta custodiri possint. Itaque praecipua parte hostilium copiarum ad Samaram se tenente Esiam transgressus est comes33 tantaque huic urbi velut sublato periculo securitas rediit, ut, quae in portis agitari coeperant, excubiae omitti incipiant.
At in Burgundiae Ducatum mirum quantum trepidationis intulerit dux Carolus34, qui cum equitibus ferme quater mille capto Verduno ejus tractus oppido
358
irrupit: adeoque parum in principe Condaeo, ejus provinciae praefecto, fiduciae habent provinciales, ut per legatos hic significaverint, si a se in Picardiam abstrahatur Gassio35, notae virtutis tribunus, res pessimo loco futuras. At cardinalis Valetta et dux Bernhardus36 commeatuum, ut ajunt, inopia et ne frugum, quod erat, absumendo res arctas Argentorato facerent, Alsatia relicta ad Lotharingiae Fenestrangium se contulere; quod ut vidit Gallasius37, bene munito Drusenhemo propius Rhenum concessit, incertum an transiturus.Inter actus aulae, quos populus incusat, hoc etiam est, quod Arnaldus38 edito libello Philipsburgi jacturam in Germanorum proditionem refert et velut re bene gesta centum millia florenorum de publico accepit. Parlamento dolet, quod rex implacide in eos invectus Hispano eos studere dixit. Multi senatores ut eam suspicionem tollant, crebrius etiam quam solent ad me ventitant. Regi tantum est animi, ut in sermone nuper jactaverit se hoc anno urbem Bruxellas incensurum. Et credo id fieri posse, non hinc ex Gallia, sed e Batavis, si nihil potius agendum habeat princeps Arausionensis39, qui ad Mosam agitare aliquid videtur.
Nec mari quiescitur, sed naves ab India Asiatica reduces per Sinas constabilitum commercium referunt. Mittitur in Brasiliam comes Mauritius Nassavius40 ad eas, quae ibi sunt, copias IV M recentia adferens, in spem haud dubie conatuum dignorum Nassavio nomine. Sed magna illis damna sumtusque Angli irrogaverunt alienissimo tempore, si qua Palatinae domus cura est. Northumbrius41 decimam de piscatu postulans effecit, ut piscatores omnes Batavi mari decederent; unum eorum, ducem ceterorum42, ad se colloquii specie vocatum avexit in Angliam: quod quam aegre futurum sit Batavis, facile intellectu est.
Comes Licestrius43 ita loquitur, quasi et foederis cum Gallis et restituendae cum Batavis amicitiae spem bonam habeat. Idem mihi dixit intelligere se ad Sublimitatem Tuam ab imperatore44 venisse literas factasque a Suedis inducias trimestres; quorum nihil mihi gnarum respondi. Alter legatorum Scudamorius45 velut ob morbum uxoris46 abiit ad Aquas Pougenses, ingratus sane Gallis hospes; sed non ita ab his contemnitur Anglia, ut expetere ausint ejus revocationem; si faciant nihilo magis promoturi quam pontifex47, qui jam bis ter amoveri Roma Estraeum48 postulans hoc ipso ostendit utilem esse Gallis, qui ibi retinetur. Sancurius,
359
cujus modo memini, in Angliam se recepisse creditur; futurum puto, ut rex eum reposcat.In Italia nihil boni sperandum est. Ita omnia Sabaudus49 corrupit corrumpitque societate infida. Et in Valle Telina quam inopes sint Rohanii50 res, quam adversa Gallis Rhaetorum studia ob libertatis periculum, dicet Marinus51. Hamiltonus52 suis ad me literis jubet me bene sperare; ego, quod facere potui, rem Deo commendo.
Apud cancellarium Franciae53 commendando saepe Annae Pomeranae principis54 negotium, ita ut Sublimitas Tua mihi praescripserat, effeci, ut decretum ejus rebus commodum fieret, quod ad ipsam transmisi55.
Cum his literis eunt duae delineationes pactorum56, altera quondam Falkenbergio57 satis probata, nova a priore nonnihil discrepans altera, de locis desertis Estoniae et Ingermaniae ad culturam redigendis. Viri sunt in Batavis primores, qui id suscipere volunt. Quare rogo Sublimitatem Tuam, chartis his perlectis, ut aestimet, an quod proponitur non tale sit, quod praeter alias utilitates etiam momenti aliquid sit allaturum, quo magis status Suedici salus ei republicae cordi sit. Puto et D. Spiringio58 aliquid de eo innotuisse.
Scribit mihi D. Grubbius59 se cum D. Salvio60 in id laborare, ut cum Daniae rege61 concordia sanciatur. Nescio ego, an aliquod sit foedus, quo Dania ad tuendum eum, quo nunc est Suediae, statum, si forte armis quis impetat, obligetur. Haud dubie cogitabit Tua Sublimitas, si qua sit ratio, qua id regnum a Polonicis molitionibus possit abstrahi.
Literae Coloniae 9 Augusti Gotzium62 ajunt ab Hamburgi arcis oppugnatione rejectum abiisse, ad Gallasium an ad Albim incertum. Inter Francofurdienses et Hanovienses restituta commercia. Scottam, Darmstadiensis tractus oppidum, irruptum a Ramsaeo63 conpulsamque ad belli tributa Wetteraviam. Ratisbonam rediisse comitem Arundelium64 eodemque venire caesarem65. Erenbreitsteinii res bono esse in loco. Pecora multa in ambitu pasci; ipsosque praesidiarios saepe transito Rheno praeda graves redire.
Viri quidam Galliae rerum admodum periti, qui me accessere, ita judicant non posse Galliam diu bello sufficere; tum quod regionibus maxime frugiferis ab
360
hoste insessis - nam et Campaniam invasisse Isolanus66 nuntiatur - neque solitis Gallis in longinquum prospicere brevi alimenta defutura sint militi, tum quod pecuniae in parvi temporis impendia aegre corrasae sint et alias reperiendi viae ferme obstructae. Nam agrestium, quos Crocantes vocant, seditio per Languedociam vicinasque terras sedata est concessa immunitate omnium onerum, de quibus querebantur; quo exemplo forte et necessitate aliae quoque provinciae levamenta orant atque extorquent; nec jam redemtores reperiri possunt, qui onera exigenda suscipiant; et rex ipse crebris subditorum questibus inflectitur.Oro Sublimitatem Tuam me meaque ut pro sua bonitate curet: Deum vero, Excellentissime Domine, ut ei optima consilia suggerat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18/28 Augusti 1636.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.