352
Nobilissime atque amplissime Domine,
Literae, quas XXVI Iulii ad me scripsisti2, tum quod multa scitu digna nuntiant, pergratae mihi sunt, tum quod virum summum Dominum Salvium3, cui plurima debeo, mei memorem ostendunt. Ego quantum vestrum utriusque amicitiam faciam, si rebus potius quam verbis possum ostendere, gaudeam.
De Magdenburgo et Stargardta4 minuit dolorem anticipata jam mali utriusque exspectatio. Magis incipiam5 illud de landgravio6; sed quanti temporis sint, quae cum hoste iniit, pacta et an Gallis facta consciis, multum refert.
Domini Iohannis Skytii7 casum doleo. Spero ea esse belli commercia, quae libertatem facile indulgeant.
Danus8 multum metuo, ne praeter veteres simultates Poloni9 in res nostras molitionibus implicetur. Unde si qua pactione atque etiam concessione eorum, quae ob locorum situm Albimque pene praeclusum aegre defenduntur, abstrahi poterit, id bene erit; sin minus, etiam atque etiam videndum, an Suecia praeter apertum hostem caesarem10 et pontificios Germaniae tot aliis clanculariis par esse possit, et quae sunt rationes horum malorum parte saltem aliqua semet explicandi distrahendique infestos.
Haec aula noxis mutuis in Austriacos magis magisque accenditur et cum nuper Picardiam invaderet Hispanus cardinalis11, in edicto posuit id se etiam caesaris mandato facere12. Sed mirum quam in aulae Romanae gratiam consilia hic versentur non levi, ni fallor, periculo Galliae et regentis cuncta cardinalis13.
Iam nunc archiepiscopus Parisiensis14 publice in ecclesiis moneri homines jussit, ut a familiari convictu ac colloquio protestantium abstinerent, cum mutuum inter diversa sentientes commercium amicitiamque edicta imperent et tamen optimi duces Rohanius15, Lafortius16, Castilionaeus17 ex illis sint et civitates, in
353
quibus eorum numerus praevalet, ut Montalbanum, magno studio militeque ac pecunia rem communem juvent.Remisit jam eo usque ea, quae in hac urbe fuit trepidatio, ut imminutae alibi sint excubiae, alibi et negligantur, nimirum quod hostis omisso, ut videtur, Esia, qui inter Samaram Sequanamque medius fluit, Samarae adsita ac proinde Belgico fini propiora adoriantur; quanquam quid nunc agant, postquam Corbia ipsis nimium facile per ignaviam praefecti18 obtigit, dubitatur. Interim bene est, quod regi19 tempus datum est exciendi civitatum terrarumque vires, ita ut propediem LX millia ad finem Picardicum20 habiturus credatur eisque bipartitis, altero exercitu praelium ausurus, altero interiora obtecturus.
At in Burgundia postquam a Dolae obsidio abitum est, trepidari a Gallis incipit, quod occupato Viroduno ad Ararim cum equitum ferme IV millibus illuc irruperit dux Carolus21. Cardinalem Valettam22 et ducem Bernhardum23 alimenti inopia coëgit Alsatia digredi et in Lotharingiam se ad Fenestrangium referre; quorum abitu securior Galassius24, postquam Drusenheimum bene permunierat, ad Rhenum concessit, incertum utram in ripam bellum portaturus. Gotzius25 ei se juncturus an aucturus sit ad Albim hostium vires dubitatur et hoc.
Hanoviam intelligimus cum Francofurdiensibus restituisse commercia; nec minus prospere armis rem gerere, quando Scottam26, Darmstadiensis tractus oppidum, irrupisse, Weteraviamque ad tributa bellica compulisse dicitur Ramsaeus27. Erenbreidsteinium et pecore abundare et praedis ditari nuntiatur. Ratisbonae jam est Angliae legatus comes Arondelius28, et ipse, nisi exspectatio hominum fefellit, imperator29; electores alii in itinere, alii praemissis legatis secuturi. Ajunt quidem Angliae legati nihil se boni Ratisbonae sperare, sed tamen neque foedus cum Gallis faciunt et Batavorum labores pro re communi impediunt disjectis vi ac metu eorum piscatoribus, qui mari decedere maluerunt quam semel suscipere onus ex quantuliscunque initiis cum tempore tanta sumturum incrementa, ut quaestum incertum et modicum facile sint exhaustura et sic transmotura plebem maritimam ad terras ejus oneris immunes.
Haec res et pecuniae Hispanicae ex Anglia in Flandriam trajectio30 in causa sunt, cur restitutionem Palatinae domus a proximis suis derelictae vix sperare liceat; videtur mihi Anglus31 conciliaturam suam oblaturus ad ea, quae Suedis
354
Danisque intercedunt negotia, si ea tamdiu trahuntur. Fatigat enim se illa gens legationibus et plerumque irritis. Gallis et hoc minus consilia sua probabunt, quod in Angliam recepisse se dicatur Sancurius32 deditae citra necessitatem Corbiae reus.In Italia nihil agitur, adeo titubat ista societas, ad Hispanos semper Sabaudo33 respectante. Et Rohanio vix quicquam est virium, adversa praeterea Rhaetorum studia, ideo quod Galli potentiam firmare munimentorum possessione quam populorum liberorum benevolentia malunt. Classis tum illa, quae per Oceanum ad oram Massiliensium, obita Hispania, venit, tum illa, quae jam ante ex longis navibus constans in Mari erat Interno, nihil adhuc agit occasiones rei gerendae an pacis per pontificem34 cudendae tempus exspectans.
Haec nunc erant. Quicquid posthac nosci dignum inciderit, non patiar vos ignaros35 rogoque, ut quicquid in illis geritur partibus, quod mihi ad bonum publicum sit cognitu utile, id ne ignorem.
Deus, Nobilissime atque Amplissime Domine, tibi, Domino Salvio nobisque omnibus propitius adsit.
Tuae Nobilitati addictissimus ad omnia obsequia
H. Grotius.
Lutetiae, XVIII/XXVIII Augusti, anni MDCXXXVI.