387
Excellentissime Domine,
Mensis hujus initio cum Rambirvillerium in Burgundia scalis irrupsisset dux Bernhardus2, principis Condaei3 omnem Burgundiam periclitari a vi hostium clamantis literis excitus ipse ac cardinalis Valetta4 eo profecti sunt et jam hostis praeter excursores aliquot se in comitatum recepisse dicitur. Duci Bernhardo audio IV esse equitum millia, peditis vix quicquam. Narravit mihi Degefeldius5, cum Dola obsessa esset, tantam fuisse imperitiam disponentium machinas, ut globi plerumque intacta urbe in partem castrorum alteram inciderent. Ad Corbiam nihildum aliud quam munit se hostis.
Rex6 Sylvanecti est: mitto acta, quibus reginam7 huic urbi, fratrem8 armis summo cum imperio praeponit, multo verborum honore, velut longa experientia cognitos, cum haec prima sint utrique regendi rudimenta. Reginae consilium additi Bulionius9 et Butillerius10, quem Angli11 non minus quam ego, siquid obveniat, adire jussi: praeterea princeps parlamenti Lesaius12 et Leo13. Fratris regii nomen repertum est, sub cujus umbra cardinalis14 imperaret, cui fasces submittere noluerat tentatus comes Suessionensis15. Veteri sanguinis profluvio non sine ulceribus ac dolore laborat cardinalis, flans interim ingentes spes. Nam fratri regio dixit se ipsi a sacris futurum Bruxellae, hac expeditione. Creditur rex brevi in his partibus habiturus L M egregiis nobilium civitatumque studiis. Machinae ei sunt XL, eductae e Portu Gratiae pleraeque.
Turcam16 sperant Galli moliturum aliquid, quo vires Hispani distrahant; ego aegris adeo, ut nuper17 scripsi, ejus imperii rebus nihil magni sperare audeo.
Brezaeus18 quod de se questum sciat cardinalem infensus, privatis insuper stimulatus in Mileraeum19 odiis, videtur abjicere velle publica munia dolente nemine. Classiarios omnes Pontcurleio20 - alius hic est cardinalis propinquus,
388
longis navibus praefectus - iratos dimissionemque postulantes literis et melioris imperii promissis placat cardinalis.Iam tertium intra paucillum temporis salutatum me venit regis admissionalis21 dixitque Zavaskium22 redditum meliori valetudini iter domum parare per Venetias. Quid egerit, nescio. Ceterum aliquid nobis noxium latere suspicor.
Ait Heufdius23 polliceri Bulionium nobis sub anni hujus exitum XXXII imperialium dalerorum millia. An staturus sit promissis, nescio. Certe impellere non desinam summa tota repraesentata valere ad res agendas potuisset. Istae particularum solutiones nihil aliud sunt quam vincula, quibus nos retineri putant obstrictos.
Londinio rex Angliae24 ob luem digressus Oxoniae nunc est. Ait comes Licestrius non in imperatorem25 tantum et Bavarum26, sed et in Hispanum27 justas28 sibi armorum causas, quod hic procuraturum se, ut Palatinatus cum electoratu reddatur, promiserit. Procurandi verbo includi praestandi necessitatem volunt Angli, cum Hispani operam se debere, non et eventum praedicent. Quamdiu cum Batavis de mari calet controversia, quis est, qui Anglos, qua oportet fortitudine, Palatini negotium curaturos putet?
Landgravius29 quid Hagae egerit, quid acturus sit Arausionensis princeps30, magna est exspectatio. Iuvenis princeps Wittembergius31 ivit ad castra regis mihique valedicens rogavit, ut Tuae Sublimitati per me commendaretur.
Milereius32 magnus antehac religionis reformatae defensor, sed a suis abscissus, dum cardinalis Riceliaci auspiciis conciliaturam inter romano-catholicos et evangelicos molitur, nihil deterritus libri antehac a se editi33 successu improspero, aliud vulgavit inscriptum cardinali hoc titulo: christianae concordiae inter catholicos et evangelicos in omnibus controversiis instruendae consilium34: nihil aliud haud dubie quam apud illos irrisum, apud hos offensam lucraturus, cum initium faciat ab assertione primatus Petri, quem perpetui ecclesiastici regiminis causa institutum asserit. Neque videt cardinalem aliosque pontificis35 ministros sub pacis vocabulo nihil aliud agere quam ut speciosum obtentum
389
subministrent iis, qui ob metum aut spem a parte afflicta ad valentiorem cupiunt transgredi.Ratisbonensis conventus jam coiisse creditur atque inter caetera acturus de Trevirensis36 dispositione37.
Crediderim magnas esse inter Rhenum atque Ararim hostium copias, quando princeps Condaeus nuntiatur nobis incendisse suburbia Divionis, ne illis latebras praeberent, et Colmaria magno exercitu premi.
Opto, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitati res prosperas.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius38.
Lutetiae, 11 Septemb. 1636.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.