Accepi jam frater per Pomeranum2 Institutiones meas3, quibus duae, ut monuisti, tabulae desunt. Placet editio; errata paulatim corrigo, ut secunda sit defoecatior.
De privilegio Carolino memineram et rem ipsam nostris Institutionibus comprehenderam4. Placet usus.
Mileterius5, quem ex fama nosti Rupellensis quondam causae actor calidissimus, in carcere Tolosano oblatam sibi abolitionem recusavit dicens nullius se sibi criminis esse conscium. Id si ille in regno, quid nos aequum est facere in libera civitate natos? Videtur mihi apud vos nimia esse in ministros magistratuum contemtores indulgentia. Tempora exemplo severiore opus habent, ne res in pernitiem eat publicam.
Utinam ad fratrum Lupesteinensium6 libertatem aliqua reperiatur via.
De civitatum Hollandicarum postulato tecum sentio visum id iri ὀλιγαϱχιϰὸν minoribus oppidis.
Hic res quiescunt. Senior regina7 putatur itura Nivernium reddito ipsi suo qui nunc in Bastilia detinetur, medico8. Rex it Aurelianum; fratrem9 obviam iturum sunt qui putant. Alii sequiora ominantur.
Vale cum parentibus.
14 Martii 1631.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.