Excellentissime Domine,
Literas accepi Hamburgo datas XXVI Iulii ex vetere calendario, quibus doceor VIII ejusdem mensis iuxta idem calendarium magnum cancellarium Suediae2 Calmariam feliciter appulisse postero die iturum Holmiam.
Cum digrederetur, chartas ad me misit plurimas indices earum rerum, quae cum rege Daniae3 cumque duce Megalopolitano4 actae erant: ex quibus apparet, si Suedicis tantum negotiis consultum voluisset cancellarius, potuisse iam arma poni nec aliam pacis moram fuisse, quam quod bellum pro bono sumtum protestantium conditionibus, in commune profuturis terminare desideravit. Exponet regni rectoribus5 statum rerum et quicquid actum est hactenus dabitque operam, ut quicquid in regno est virium conferatur ad tutelam causae a gloriosissimo rege Gustavo6 tam fortiter susceptae defensaeque. Stadam missi sunt a Suedia legati7 ad componendas eas, quae cum rege Daniae exortae erant, controversias, ut iis sublatis magis conspirare possint duo regna vicina ad ea, quae utrique et amicis utriusque sunt utilia. Regem etiam Angliae8 responso ad ejus prolegatum9 dato accendere nisus est cancellarius, ut afflictissimam domum sui sanguinis partem10, quando irrita tamdiu sunt verba, rebus iuvet. Et aliquid nobis subinde spei ostentat extraordinarius, qui hic est Angliae legatus11, quam utinam probet eventus.
Princeps Arausionensis12 haud dubie movet exercitum aut aliquid acturus magni aut certe avulsurus malum Picardiae incumbens.
Comes Mauritius Nassavius13 in Brasiliam it ad eas, quae ibi sunt copias, novas adducens IV millia.
346
Ex Asiae India sex naves advenere, quae praeter caetera bona nuntium adferunt stabiliti per Sinas commercii magna spe quaestus in posterum.
Haec nunc habebamus et vota, quae semper facimus pro Celsitudinis Tuae rebus prosperis. Deus ea, Excellentissime atque Illustrissime Domine, rata faciat.
Tuae Celsitudinis cultor addictissimus
et ad obsequia promtissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XVI/XXVI Augusti MDCXXXVI.
Adres: Excellentissimo atque Illustrissimo Domino Domino Bernhardo, Duci Saxoniae, Vinariae Juliaci etc.
In dorso staat met andere hand: M.r Grossius, Amb. de Suède 1636.