Excellentissime Domine,
De victoria ultra Ticinum, quam postremis literis2 nuntiaveram, quae hic ex Crequiaci3 aliorumque literis minutissima quaeque continentibus in vulgus eduntur4 mitto. Parcius de rebus illis loquitur Sabaudi legatus5 et velut aequata clade. Itaque an campis et messe potituri sint Galli, dubitari video. Multa ubique aguntur negligentius quam debeant: unde sunt, qui ad pacem res spectare arbitrantur; crederem et ego, si id cardinalis6 negotiis expediret.
Dola adhuc defenditur, sed qui e castris scribunt, sperant, ut ad 20 hujus mensis diem cogi possit ad deditionem, postquam per cuniculum lacerata fuerint moenia.
De Tabernis nihildum certi habemus7, nisi quod dum per conditiones oppidum accipere non vult dux Bernhardus8, jam multorum praefectorum ipsiusque comitis Iacobi Hanovii9 morte dispendioque temporis oppugnatio constitit. Etiam ab Oberenhemi obsidione abscedere coactus fuit Manicamus10 ob adventum aliquot millium Croatarum circa Colmariam. Interim magno cum equitatu ac pedite in Campaniam ingressus hostis Capellam simulque Guisiam obsidet.
Classem Gallicam, quae in Oceano est mercatores ajunt adhuc ad Bellam Insulam haerere, defectam multis rebus necessariis per imperitiam eorum, qui praesunt. At si urbanis rumoribus credimus, jam ante ipsam Portugalliam est.
Zavaskius, Poloniae legatus11, sine pompa urbem iniit manetque velut latens, donec se suosque Gallico habitu phalerisque ornaverit. Ego ad eum non mittam a D. Camerario12 monitus spretum quondam ab eo salutationis, quod ipse obtulerat, officium.
Graviter me habet, quod jam per mensem et amplius nullae ex Hollandia ac proinde nec ex Pomerania ad nos venerint literae. Multas etiam meas ad Sprecherum13, Sprecheri ad me literas in itinere periisse video.
250
Marinus14 quas scribit mitto. Habet, quod queratur dux Rohanius15 praesertim amissa nuper per machinarum penuriam bella occasione, sed si verum est agri circum Mediolanum dominos esse Gallos, facile ad eos perrumpet, quaeque deerunt, inde accipiet.
Venit ad me aliquoties Lambermontius16, militiae Suedicae vetus tribunus, cui cum Smidbergo17 vetus lis est, quam paratus est ducis Bernhardi arbitrio permittere. Is Lambermontius, si quam operam utilem rebus Suedicis praestare potest, offert sese ac Sublimitati Tuae se commendat.
Hodie ab hac urbe proficisci constituit Hogendorpius18 retentus diu repetenda, quam Galliae mutuam dederat, pecunia. Sed haec ipse narrabit.
In Transilvaniae motibus multum hic spei ponitur. Literae medio Martii scriptae Vienna urbis ejus custodiam mandatam dicunt archiduci, imperatoris filio19. Regis Daniae20 legatos ab ea aula abiisse satis laetos iis, quae de archiepiscopatu Bremensi impetraverant, darique operam, ut is rex Domui Austriacae devinciatur, quanquam nec desint ii, qui dicant eum arcana ope favere rebus Suedicis. Ducem Wirtembergicum21 pepigisse cum imperatore22 retentis rebus suis ac religionis arbitrio, conciliante Saxone23.
Scribebatur indidem credi ad Osnabrugum esse sex millia peditum caesarianorum: copias Suedicas et sociorum accedere ad VI M peditum, quater M equitum; Saxoni esse VIII M peditum, II M equitum; Maracino24 VI M; Hazfeldio25 IX M; Galassio26 XIV M peditum, VI M equitum; Lotharingo27 V M peditum; Lamboio28 ad Hanoviam III M; Piccolominio29 in Gallico limite VIII M; Iohanni Waertio30 cum Bavaricis VIII M, apud Prussiam II MD Cozacos. Praeter hos in Silesia Ognati31 militem ad VII M pervenire. Contra hos Suedicas copias praeter supplementum, quod exspectetur, censeri ad XVIII M, Lunenburgicas32
251
ad VI M, landgravii Casselensis33 ad V M, Vinariensis34 ad decem millia; praeter has esse Galliae aliorumque principum auxilia.Literae Mediolano scriptae ante proelium ad Ticinum dicunt Corbellonem35 Mussum tenere et lacum inde usque ad eam partem, unde non longe abest Castellum Fontani insidere navigiis: adversus eum missum trans lacum Salicem36 tribunum a Rohanio. Germanos, qui nuper Alpes transierant, per Barregium in terras Mediolanenses intrasse. Placentiam rediisse praesidii ejus rectorem Villam37 et Hispanos a Dertona cis Padum. Timeri, ne Parmensis38 in suas terras penetret atque inde Laudensi agro et Cremonensi mala adferat. Parum ubique messis esse ob fugam agrestium. Pelicianum ac Solerium non longe ab Alexandria capta a Gallis et foederatis. Irasci Hispanos, quod ab Etrusco39 missa ex foedere auxilia multum absint a justo numero. Tributa Mediolani intendere volenti praefecto40 multum contradici. Franciscum Melonem41 et duos adjutores42 pacis negotio praepositos esse adhuc in ea urbe profecto43 Tridentum atque inde in Germaniam Alcala44.
Intelligo multis Anglorum injuriis ita irritatos fuisse Batavos nostros, ut parum abfuerit, quin in bellum apertum prorumperent. Queruntur proculcari dignitatem reipublicae, hostem inde pecuniae transmissione et commeatu juvari, vim tentari in piscatores, hostilia fieri omnia, nisi quod vis non reponitur. Nec dubium est, quin et quae Danus agit gravissime displiceant Batavis. Cum belli in Hispanum gravi mole impediantur et suis et alienis malis adferre coacti45 remedia dubium non est, quin id ipsum apud multos desiderabiles indutias faciat.
Deus consiliorum omnium inspector eventuumque moderator, Excellentissime Domine, tum actus aliorum tum praecipue Tuae Sublimitatis ad bonum humani generis et maxime christiani orbis gubernet.
Excellentissimae Sublimitatis Tuae devotissimus cultor
H. Grotius46.
10 Iulii novi Cal. 1636.
Valedicit jam mihi juvenis princeps Wirtembergicus47 iturus ad castra principis Condaei48. Dux Parmensis Placentiam venit. Mille quingenti milites Rohanio mittuntur. Ad Capellam periculo eximendam retinentur, qui in Italiam ituri fue-
252
rant, et nobilitas e Normannia atque aliunde excitatur. Cras solemniter urbem inibit Zavaskius; ad me non misit.Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.