440
Nobilissime Domine,
Neque pro merito tuo neque pro nostra omnium in te benevolentia exceptus es a nobis tantillo tempore, quanto tibi visum est Lutetiae subsistere. Felices sumus, quibus negotium est cum tam benigno etiam minimorum officiorum interprete.
Vos recte pervenisse Lugdunum et iter sumsisse minus morbis obnoxium per Augustam Taurinorum gaudemus sane optamusque, ut cetera itineris vobis eadem prosperitate eveniant. Id autem saepe ex literis vestris cognoscere dulce nobis erit.
Nos Dei munere bene valemus.
Verum est et Ginettium2 et Lugdunensem3 cardinales diverso itinere se Coloniam ferre. Interim multa in arcano aguntur.
Nobis venti adversi per mensem totum nuntios ex Hollandia Germaniaque per maris viam invidere. Sed quae longo4 Germaniae ambitu veniunt literae octo hostium cohortes a nostris caesas affirmant.
Edidit dux Rohanius5 librum ‘Perfecti Ducis’6 Gallice, lectu non inutilem.
Cetera hic sunt qualia reliqueras. Si qua in re opera nostra tuis rebus conducere potest, rogamus omnes, ei ne parcas.
Tuus ad omnia tibi officia paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XIV Octobris, anni MDCXXXVI novi Cal.