456
Quod non colloquio tantum interiore, sed et lare ac mensa Reigersbergium meum2 excepisti, vir reverende, id beneficium quanti faciam, magis animo concipere quam verbis exprimere possum. Utinam non huic tantum, sed et aliis tuis officia3 paria facere possem. Inter officia autem illud vel maximum est, quod summatim a me institutum juvenem de eis dogmatibus, quae ad pietatem faciunt, et reverentia, quae primorum temporum ecclesiae optimo jure debetur, confirmasti ea in re edocuistique amplius. Ipse vestrae ecclesiae, et qui utinam ecclesiae diu praesit magni archiepiscopi4 conspectus magnum illi ad optima quaeque incitamentum erit.
Steuardus5 si sibi defuit, non habet quod aut in me, qui commendavi, aut in te, qui commendatum suscepisti requirat. Si se ostenderit, cogitabitis, an in docendis philosophiae praeceptis, in quibus multum se exercuit, aliquis ejus usus esse possit.
Rogo te, ut, si qua sit occasio, norit per te archiepiscoporum omni laude eminentissimus me in ipsius veneratione nemini concedere. Tibi vero bona opto tot atque tanta, quanta devinctissimus amicorum optime merito amico optare unquam potuit poteritve. Etiam optimae matronae, conjugi tuae6, pro sua summa in nostrum propinquum comitate gratias ago cunctaque precor felicissima.
Tibi addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XII/XXII Octobris MDCXXXVI.