Excellentissime Domine,
Ita justa mihi videtur causa D. Eliae Diodati2, ut, etiamsi amicus meus non esset ab annis plus viginti, tamen suffragari ei auderem apud aequitatis omnis servantissimam Sublimitatem Tuam. Nunc ad causae bonitatem accedit viri virtus et eruditio, quibus laudibus jampridem virorum summatum gratiam meruit.
Audio Rasschii3 bonis injectam manum regiam. Itaque in proclivi esse negotium, cum ex eorum bonorum obventionibus aequum sit exsolvi nomen, quod fecit. Id vero etiam ad Suedici regni honorem pertinet, cum qui ei crediderunt ejus regni commoda juvare in animo habuerint.
Quod ergo commendavi antehac Tuae Sublimitati, commendo nunc etiam, ut aliqua inveniatur ratio, qua rem suam servet vir publici boni perpetuo studiosissimus.
Nihil his adjungam aliud praeter vota, Excellentissime atque Illustrissime Domine, pro salute Tuae Sublimitatis rebusque prosperis.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius4.
Lutetiae, 16/26 Novembris 1636.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.