Illustrissime Domine,
Manet hic etiamnum comes Licestrius2, quanquam minatus abitum, agitque
604
Pacem cardinalis Riceliacus, ut brevi futuram, sperari jubet, eo justius, quod comes Suessionensis3 scriptis ad Campaniae civitates literis ejus desiderium professus inde vulgi gratias captat4. Et literae tuti itineris sponsores jam a Gallis pro Hispanicis legatis5 missae sunt. Non remisere suas Hispani nolentes pati, ut cardinalis aliquis a Gallis mittatur, et videntur Galli ea cogitatione abstituri6.
Reginae matri7 reditus et bonorum suorum fructus ostentatur, si abs se segreget consiliorum, quae hactenus secuta est, auctores. Frater regius8 tempus hoc sibi oportunum ratus petit a rege9 aut approbari matrimonium10 aut sine mora rem judicari gnarus papam11 a se stare nec quicquam, quod ei damnetur, ausuros Galliae antistites, cum et dato antehac responso suo adjecerint exceptionem, nisi pontifici aliter videatur. Si rex ratum facere conjugium nolit, urbem aliquam ad sui tutelam postulat neque causam suam dissociare vult a comite Suessionensi, ad cujus res inspectandas missus Sedanum est Iustellus12. Dux Vinariensis13 multum in hac aula exspectatus, quominus veniat, a Galassio14 impeditur, qui contractis in unum copiis ipsum multo imparem coëgit ea, quae trans Ararim sunt15 ipsi derelinquere, ac nisi confestim auxilia duci mittuntur, etiam ducatus Burgundici possessionem; habet enim pontem, cum Gallis partietur idem Galassius. Ponica16 ab Anglia redux spes inde adfert, sed quas haud magni facit, praevalida illic ea, quae nobis adversa est factione. Rhaeti a Gallis pecunia partim in milites partim in homines apud populum gratiosos data placantur. Parmensis17 dicitur adversis subactus respectare ad Hispani18 cupita medio Ethrusco duce19. Feuquerius20 huc properare jussus est, ut cum Davausio21 - quis princeps sit futurus legationis in obscuro adhuc est - Coloniam eat. Deus cuncta haec in bonum vertat orbis christiani, Tuaeque Illustrissimae Dominationi prospera det omnia.
Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu observantiaque addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XVI/XXVI Decembris MDCXXXVI.
605
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 1637 d. 11/21 Janua.