eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    51

    2935. 1637 januari 27. Van S. Bielke1.

    Magnifice ac Generose Domine, Legate, D. amice plurimum observande,
    Facies
    rerum per Germaniam nunc ea est, ut Vrangelius2 ac Leslaeus3 per hyberna exercitus dispositos habeant, Banerius4 vero solus in motu sit. Postquam enim rationes belli suadere visae sint, ut Vrangelius Francofurto ad Oderam relicto prope hisce Pomeraniae locis consisteret cum exercitu, hostiles copiae sub Klitzingio5 ac Saradetzkio6 discedentem secutae ac nonnullos a reliquo corpore se iunctos lacessere ausae non sine clade repulsae, nec ultra Pr.ntzloviam Marchiae oppidum progressae sunt; ubi aliquamdiu quidem substitere sparsa fama comitem Mansfeldiae Philippum7 cum peditatu ac re armamentaria - nam equitatu maxime constabant, ex Caesareo8, Saxonico9, ac Brandeburgico10 milite conflatae - subsecuturum e Silesia. At nullus venerat; iamque Banerius finibus Thuringiacis instare nunciabatur, cum hae subito retrocessere Havelam versus, ubi capto Veteri Brandeburgo, amplo nec munito satis oppido paucisque militibus firmato in stativa inter Spream Oderamque inde concesserunt paulisper: mox cum Banerium iam Misniam ingressum constaret, in Lusatiam ac Silesiam properantes plane a nobis retractae sunt.

    Nostri interim partim per praesidia dispositi partim in hyberna per Neo-Marchiam deducti sunt, ut complendis, quoad ejus fieri possit, cohortibus vacent ac ne occasionibus, si quae sese e propinquo abscessu hostium ostentent, desint.

    Leslaeus iam inter Albim ac Visurgim cum exercitu suo eique iunctis Hassiacis copiis nonnullis situs est, ut supplementa paret, Westphaliae possessa loca tueatur ac duci Lunaeburgico11 a latere sit.

    Banerius vero cum Hatzfeldium12 Götziumque13 diu frustra insecutus fuisset nec attigisset, stabilitis in Hassia primum landtgravii14 rebus nutantibus in Thuringiam rediit, ubi Erffordiam maximo ad bellum iis in locis gerendum momento ob rerum omnium copiam futuram urbem pactione cepit inque fidem, a qua desciverant, postliminio adactam, misso sito praefecto15, quod invenerat tuendam reliquit praesidio urbano.

    Castellum tamen urbi adiacens - Cyriaci-burgum appellant - per suos custodiendam dedit. Verum ista ex transactione adiecta luculentius haurientur.

    52

    Inde in Misniam perrexit ac Torgaviam ad Albim sitam occupavit. Capti in ea urbe feruntur supremi vigiliarum praefecti duo vulgo General Major Wiltzdorff16 ac Dehne17 ac multa praeterea vexilla maxima praesidiariorum parte in stipendia transcripta, cum paulo ante Hala Saxonum nullo edito defensionis ullae indicio cum arce sibi iuncta se dedidisset. Iam Witeberga vel alius aliquis locus potitur, de quo postea.

    Elector interim Brandeburgicus, qui una cum Moguntino pacis conciliandae curam ab imperatore18 electorumque19 collegio Ratisbonae sibi commissam ait, marchionem Sigismundum20 subdelegatum suum brevi huc missurus nunciatur, forte ut tentamento pacis in medium proiiciat.

    Ea vero cuiusmodi sint futura, tunc adparebit. Sane iam vel serio animum ad pacem cum regno Sueciae faciendam adiungere caesar dicitur nullas honestas conditiones detrectaturus. An id fiat Suecos forte a sociis divellendi causa, quo hisce gravior postea incumbat, an vero cum his quoque una pacisci imperiumque filio suo, nunc Romanorum regi facto21, pacatum tradere cupiat, an ob vires accisas longoque exhaustas bello tempori ac necessitati tandem cedere cogatur, id brevi evidentius patescet.

    Mihi certe eo redactus videtur consumpto pene Gallassii22 exercitu in Gallia Hatzfeldii a praelio Wittstochiensi nondum refecto Saxonico novis cladibus subinde altrito imminutoque Götziique solo non sufficiente oneri nec unde novae in posterum parari possint copiae, tanta militum ac pecuniae inopia, satis liquido; ut aut pace honesta utrinque rebus suis tandem prospiciat vel extremam fortunam subire cogatur; praesertim si in partes quoque serio tandem Anglus23 veniat.

    Sed M.D. Vra huc diiudicabit pro sua prudentia. Ego, quod superest, Deum precor, ut ipsi novi huius anni pluriumque subsequentium initia, decursus ac metas quam felicissima esse velit jubeatque.

    Magnificae ac Generosae D.V.rae
    ad officia paratissimus
    Sten Bielke.

    Dab. Stetini d. 17 Ian. anno 1637.

    Boven aan de brief: Rec. 24 febr. 1637.

    In dorso schreef Grotius: 17 Ian. 1637 Bielke.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 14. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 2970. Sten Bielke was Zweeds gezant in Pommeren.
    2 - De Zweedse maarschalk Herman Wrangel.
    3 - Alexander Leslie, graaf van Leven, Schots officier in Zweedse dienst.
    4 - Johan Gustavsson Banér.
    5 - Johann Kaspar von Klitzing (†1644), Brandenburgs officier in Saksische dienst.
    6 - Wenzel von Zaradetzky (Zahradeck).
    7 - Philipp, graaf van Mansfeld.
    8 - De troepen van Ferdinand II.
    9 - De troepen van Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    10 - De troepen van Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    11 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    12 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen.
    13 - Johann, graaf van Götz (1599-1644), generaal-majoor in dienst van de keizer.
    14 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    15 - Banér liet als gouverneur te Erfurt achter Christoffer Heinrich von der Goltz; vgl. Gazette de France 1637, p. 82.
    16 - Siegmund von Wolfersdorf.
    17 - Moritz August Dehn, Saksisch generaal-majoor.
    18 - Ferdinand II.
    19 - Voor hun namen zie VI, p. 381 n. 13.
    20 - Sigismund von Brandenburg.
    21 - Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II, was op 30 december 1636 te Regensburg tot Rooms koning gekroond.
    22 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in dienst van de keizer.
    23 - Karel I.