110
Illustrissime Domine,
Regem2 conveni dies jam quintus est eique cum fratre3 concordiam restitutam gratulatus exposui, quanto in periculo res Suedica per Germaniam foret coorientibus tot undique exercitibus in eos hostilibus, ni mature rex arma in eas partes moveret, quam ad rem optimam dari occasionem agente nunc in hac urbe promtoque ad accipienda et exsequenda mandata Vinariensi4 fortissimo duce.
Dixit rex fratrem nunquam conjunctiorem sibi fuisse multumque eum esse in gaudio, quod turbis ac difficultatibus esset expeditus. Res Suedorum egregias per Germaniam a duce Vinariensi sibi explicatas. Nec incognitas sibi hostium coitiones, cum jam ver appetat5, nihil se omissurum, quo socios sublevet neque se suam causam a Suedica segregaturum.
Non omisi ostendere, quantus labor esset magni cancellarii6 eo, qui nunc est, Suediae statu retinere animos ad perstandum in bello gravi ac sumptuoso; quare omnino necessarium, ut ejus consilia fortibus amicorum factis adjuvarentur.
Dixi eadem Bulionio7, aerarii praefecto, quem nuper ad me rex miserat, qui et in caeteris opem suam promisit et de8 pecuniis maxime, quae propria ipsius cura est, dixit se omnia ordinavisse, quae desiderari a Suedia possent. Pro vetere debito spopondisse Heufdium9. De iis, quae deberi nuper caepissent ex Wismariensi - sperant enim probatum iri -, federis delineatione ad S. Chaumontium10 data mandata.
Multum haud dubie Suedorum armis debet Gallia, per quae stetit, quo minus in regni intima hostis hoc anno penetraverit. Video pecunias, ut in bello sperato diutius durante, difficulter expediri, militem tarde11.
Hae causae et regentum discordiae Gallos Italia excussere, quod videns Parmensis dux12 pacem seorsim fecit Ethrusco13 conciliante recepitque tum, quae bello perdiderat aut jam jamque erat perditurus, tum quae per regnum Neapolitanum fiscus ei abstulerat. Neutrarum eum partium futurum ajunt Galli et probare se ajunt, quod vetare nequierunt. Prudentiores, dum, quo in periculo Parmensis fuerit, considerant et quis fuerit conciliator, non dubitant arcana intercessisse pacta in rem Hispani14, quae tempus deteget.
111
Sabaudo15 mitti hinc16 dicuntur XII cohortes sive regimenta, quae si propere eo adveniunt et non nimium absunt numeri ab eo, quod dicuntur, quae frequentissima est his temporibus et summo cum periculo juncta labes, poterit Bremum, quod ab hoste premitur, simulque ducis nonnunquam ad Hispanos respectans animus retineri.
Rhaetis multitudo imperat eoque magis metuenda ibi studiorum inconstantia praesertim non omittentibus Austriacis magna illis ostentare si se a Gallicis vinculis expediant, quod illis, ut maxime velint, difficile sit futurum; ita arcte non pactis solis, sed praesidiis tenentur.
Mari nihildum boni prospicio nec sane ulla pars virium curata est negligentius.
Frater regius comoedias spectat, forum, quod nunc hic celebre est mercibus, ambit, laetatur otio; negotium nec ipse habet nec exhibet cuiquam.
De comite Suessionensi17 quid futurum sit, incertum est; multi non exilium ei tantum, sed et inopiam minantur.
Coloniam legati18 ante Majum hinc ituri non videntur. Ransovius19 in Daniam it non sine mandatis a rege hoc.
Ex Anglia Ogerius20 benigne se auditum scribit et sperare nos jubet aliquid boni pridem sperando defatigatos.
[Tuae Illustrissimae Dominationi omni cultu observantissimus
H. Grotius.]
Has obsignaturus eram, cum Tuae Illustrissimae Dominationis accipio literas datas 17 Ianuarii21 plenas rerum et chartis utilibus hoc tempore comitatas, pro quibus omnibus gratias ago, utarque eis pro bono publico apud regis ministros, ducem Vinariensem aliosque.
De rebus prosperis reginae22, regno, ducibus23 gratulor. Videtur mihi imperator24, si pacem serio vellet, alio quovis potius quam illis, quos ad hanc rem delegit, fuisse usurus. Tum vero Gallassii25 et quae Rhenum transierunt et quae citra eum manserunt non modicas esse copias dux Vinariensis captivorum relatu affirmat quantumque ex omnibus locis intelligimus, eae sunt hostium vires, ut neque ad belli paratus segnes esse debeamus nec ita facile et propere nobismet ipsis pacem, qualis optando est, polliceri. Non dubito, quin Suedia sapientibus nixa consiliis parata in utrumque26 sit futura.