eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2948. 1637 februari 5. Van J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine

    Domine honorandissime,

    Quia divina bonitas armorum nostrorum iustitiam insigni victoria nuper beavit, non committendum putavi, quo minus ea ad E.T. referretur.

    74

    Banerius2 praesidiis firmato Erfurto in Misniam movens cum Hala Saxonum numerum quidem minorum oppidorum occupavit, potissimum vero Albi incumbentem Torgaviam. Naumburgo discedens statuit quidem proxime Lipsiam adoriri, sed quia ex interceptis literis intellexit sex legiones Saxonicas Eulenburgi haerere ignaras adventus sui, iter illac instituendum ratus eas quidem semihora ante accessum in fugam conversas, ita tamen per praefectum equitatus Stalhanschium3 presse insequitur, ut capto cum octo signis tribuno Schleunitz4 multisque in fuga caesis una fere cum reliquis ad portas Torgaviae accesserit.

    Binis legionibus haec urbs antea, quarum altera praetoria erat, defendebatur; sex iam aliis aucta nostratibus vel omnimodam dare repulsam vel saltem honorificae deditionis gloriam extorquere conabatur. Sed vi coactis ea gratia tandem facta est, ut depositis quinquaginta duobus signis et equis armisque libere - volentes - excederent. Duo tantum generales vigiliarum praefecti, Dehn5 et Wilsdorff6, Dresdam deducti. Caetera turba, ut equos armaque retineret, paucis exceptis in sacramenta Suecorum transivere.

    Hac urbe capta non tantum fluvio Albi et inferioribus urbibus Wittembergae ac Magdeburgo fraenum impositum est, sed et communicatio cum Wrangelio7 aperta et elector8 octo legionibus nudatus auctusque Banerius: non sine divinae prudentiae miraculo! Facta autem haec sunt 3/13 Ian. prout ipse Banerius de 9/19 eiusdem Torgavia ad me scribit.

    His effectis paria quidem Wittembergae Lipsiaeque destinabat; et rumor est saltem alterutram nunc ei cessisse. Sed quia Hatzfeldius9 cum Götzio10 copiis Piccolominei11, Darmstadiensibus et Georgii Luneburgici12 - qui eos hostilitate in Suecos professus vocavit - adaucti Visurgi per Hamelam tranato graviores Leslaeo13 incumbebant; opinor eum relictis obsidionibus properasse ad landgravium14 et dictum Leslaeum, ut iuncti, quemadmodum ipse scribit, denuo hosti pugnae copiam offerant.

    Ab eo tempore minores duae victoriae, altera tribuni Pfuel15, altera comitis Hoditzii16, fama sparguntur, ut monstrant inclusa17. Sed quia earum certus non sum, pro certis referre nondum audeo.

    Wrangelius contractis omnibus suis viribus denuo in Neomarchiam movit, si potest, Landsbergae negocium facturus. Nam copiae istae Polonicae, quae praeterito autumno ex superiori Germania in Silesiam venerunt, ob non soluta stipendia

    75

    rebellarunt caesis in Moravia viginti sex nobilibus domibusque spoliatis omni violentiae genere instar verorum hostium grassantes.

    Quos ut compescat Mansfeldius18, legiones suas iam eo traduxit aperta a tergo via Wartam usque Wrangelio.

    Interim dum eventum nostrorum armorum e Misnia et Thuringia, hostilium e ducatibus Brunsvicensibus expectamus, scribit marchio Brandeburgicus Sigismundus19 legato Bielcke20 commissum ab imperatore21 et collegio electorali negocium pacis cum Suecia, electoribus Moguntino22 et Brandenburgico23: se vero ab iis subdelegatum petere salvum conductum, ut Stetinum ipse veniat, de praeparatoriis, ac primo quidem armistitio et neutralitate pro hero suo, acturus.

    Cum vero iuxta fateatur eos potestatem in forma nondum cepisse, e propositis suspicio adhuc est tentationis solum et temporis fallendi caussa haec fieri.

    Saxo24 Ratisbonae postulavit se ab omni imposterum tractatu nobiscum excusari.

    Comes Brandenstenius25 scribitur etiam salvum conductum a caesare26 petiisse et impetrasse; specie quidem tractatus facilitandi, re autem vera, ut se, ex multorum sententia, vicissim insinuet. Quicquid tamen fuerit, brevi docebit tempus.

    Franciscus Albertus Lawenburgicus27 et Arnimb28 putantur nova consilia cudere, ut Daniam et Poloniam in Suecos instigent. Hic iam petit Poloniam, ille e Dania ad imperatorem pergit. Sed rebus Banerii prospere cedentibus talia cum Deo evanida fore sperabimus. Cum tamen Polonus29 duodecim navium armaturam in portubus Borussiae ordinibus tam regni sui quam ducatus Prussici nuper proposuerit idque directe contra ultima induciarum cum regno Sueciae pacta, non omnino ea res contemnenda videtur. Rex Daniae30 tranquillus adhuc senatum coëgit; quid consilii capturus, ignoratur.

    Regni Sueciae cancellarius31 de 3/13 Decembris Stocholmia mihi scribit32 se mense Ianuario Calmariam venturum, ut inde paulatim in Germaniam revertatur.

    Atque his Excellentiam Tuam divinae protectioni, me autem suo favori animitus commendo.

    Excellentiae Tuae
    Observantissimus quoad vixero
    J.A. Salvius m.p.

    Hamburgo, die 26. Ian. 1637. stilo loci.

    76

    Hisce finitis accipio literas a Dn. Lesleo et Stalhanschio Pfulii victoriam veram esse. Caesas ac dissipatas ab eo sex legiones, quatuor tribunos et quatuor tormenta capta, 1000 pedites in captivitatem abductos.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Febr. 1637.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., L 1003. Eigenh. ondertek. Beantw. d. no. 2975. Gedrukt Handelingen Maatschappij Nederl. Letterkunde, 1862, p. 95. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerend in Hamburg.
    2 - De Zweedse maarschalk Johan Gustavsson Banér.
    3 - Torsten Stålhandske, Zweeds generaal-majoor.
    4 - Joachim von Schleinitz, officier in dienst van de keurvorst van Saksen.
    5 - Moritz August Dehn (Dähn), generaal-majoor in dienst van de keurvorst van Saksen.
    6 - Siegmund von Wolfersdorf - ook genaamd Willsdorff - Saksisch, generaal-majoor.
    7 - De Zweedse veldmaarschalk Herman Wrangel.
    8 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen.
    9 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen.
    10 - Johann, graaf van Götz.
    11 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    12 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    13 - Alexander Leslie, generaal-majoor in Zweedse dienst.
    14 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    15 - Adam von Pfuel, overste in Zweedse dienst.
    16 - Zdenko, graaf von Hoditz, overste in Zweedse dienst.
    17 - Ontbreken.
    18 - Philipp von Mansfeld, generaal in dienst van de keizer.
    19 - Sigismund, markgraaf van Brandenburg.
    20 - Sten Bielke, Zweeds gezant in Pommeren.
    21 - Ferdinand II.
    22 - De aartsbisschop-keurvorst Anselm Casimir Wambold von Umstadt.
    23 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    24 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen.
    25 - Christoffer Carl von Brandenstein.
    26 - Ferdinand II.
    27 - Franz Albrecht, hertog van Saksen-Lauenburg (1598-1642).
    28 - Hans Georg von Arnim.
    29 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    30 - Christiaan IV van Denemarken.
    31 - Axel Oxenstierna.
    32 - Vanaf hier eigenhandig.