Illustrissime Domine,
Regem2 conveni dies jam quintus est eique cum fratre3 concordiam restitutam gratulatus exposui, quanto in periculo res Suedica per Germaniam foret coorientibus tot undique exercitibus in eos hostilibus, ni mature rex arma in eas partes moveret, quam ad rem optimam dari occasionem agente nunc in hac urbe promtoque ad accipienda et exsequenda mandata Vinariensi4 fortissimo duce.
Dixit rex fratrem nunquam conjunctiorem sibi fuisse multumque eum esse in gaudio, quod turbis ac difficultatibus esset expeditus. Res Suedorum egregias per Germaniam a duce Vinariensi sibi explicatas. Nec incognitas sibi hostium coitiones, cum jam ver appetat5, nihil se omissurum, quo socios sublevet neque se suam causam a Suedica segregaturum.
Non omisi ostendere, quantus labor esset magni cancellarii6 eo, qui nunc est, Suediae statu retinere animos ad perstandum in bello gravi ac sumptuoso; quare omnino necessarium, ut ejus consilia fortibus amicorum factis adjuvarentur.
Dixi eadem Bulionio7, aerarii praefecto, quem nuper ad me rex miserat, qui et in caeteris opem suam promisit et de8 pecuniis maxime, quae propria ipsius cura est, dixit se omnia ordinavisse, quae desiderari a Suedia possent. Pro vetere debito spopondisse Heufdium9. De iis, quae deberi nuper caepissent ex Wismariensi - sperant enim probatum iri -, federis delineatione ad S. Chaumontium10 data mandata.
Multum haud dubie Suedorum armis debet Gallia, per quae stetit, quo minus in regni intima hostis hoc anno penetraverit. Video pecunias, ut in bello sperato diutius durante, difficulter expediri, militem tarde11.
Hae causae et regentum discordiae Gallos Italia excussere, quod videns Parmensis dux12 pacem seorsim fecit Ethrusco13 conciliante recepitque tum, quae bello perdiderat aut jam jamque erat perditurus, tum quae per regnum Neapolitanum fiscus ei abstulerat. Neutrarum eum partium futurum ajunt Galli et probare
124
se ajunt, quod vetare nequierunt. Prudentiores, dum, quo in periculo Parmensis fuerit, considerant et quis fuerit conciliator, non dubitant arcana intercessisse pacta in rem Hispani14, quae tempus deteget.Sabaudo15 mitti hinc16 dicuntur XII cohortes sive regimenta, quae si propere eo adveniunt et non nimium absunt numeri ab eo, quod dicuntur, quae frequentissima est his temporibus et summo cum periculo juncta labes, poterit Bremum, quod ab hoste premitur, simulque ducis nonnunquam ad Hispanos respectans animis retineri.
Rhaetis multitudo imperat eoque magis metuenda ibi studiorum inconstantia praesertim non omittentibus Austriacis magna illis ostentare si se a Gallicis vinculis expediant, quod illis, ut maxime velint, difficile sit futurum, ita arcte non pactis solis, sed praesidiis tenentur.
Mari nihildum boni prospicio nec sane ulla pars virium curata est negligentius.
Frater regius comoedias spectat, forum, quod nunc hic celebre est mercibus, ambit, laetatur otio; negotium nec ipse habet nec exhibet cuiquam.
De comite Suessionensi17 quid futurum sit, incertum est; multi non exilium ei tantum, sed et inopiam minantur.
Coloniam legati18 ante Majum hinc ituri non videntur. Ransovius19 in Daniam it non sine mandatis a rege hoc.
Ex Anglia Ogerius20 benigne se auditum scribit et sperare non jubet aliquid boni pridem sperando defatigatos.
[Excellentiae Vestrae observantissimus
H. Grotius.]
En resumo calamum, quia, dum in eo sum, ut has obsignem, Tuae Excellentiae litteras accipio datas 26 Ianuarii21, pro quibus, quanto rerum cognitu et utilium et jucundarum sunt pleniores, eo plus debeo.
Quae iis nuntiantur laeta erunt regi ac ministris regiis, a quibus gravissima pericula non alia re ulla hoc anno quam Suedica virtute depulsa sunt. Sed qui lucerna uti volunt, opus est affundant oleum22. Ego in mea hic diligentia nihil desiderari patiar.
Brandeburgicus23 novam in nos hostilitatem accepto ductu copiarum imperatoris24 professus, deinde id unum agens, ut quomodo Borussia nobis extorta est, sic et Pomerania nobis extorqueatur, minus idoneus mihi videtur ad reperiendas pacis vias. Aptiores futuros puto qui a nobis absunt longius.
125
Danum25 publico in nos quicquam facturum vix puto. Polonus26 quod contra pacta fecit, poterit usum habere, si alibi pax nobis contingat.
Propius ad Germaniam accedere magnum cancellarium gaudeo. Credo priusquam mare transeat, introspecturum penitus et hostium et sociorum consilia.
Haec urgente articulo, quo mitti literae debent, in id maxime addidi, ut Excellentiae Tuae literas a me acceptas lectasque et nihil a me optari magis quam multas ut tales accipiam, appareret.