eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2949. 1637 februari 6. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Si quando necessaria fuit in scribendo diligentia, nunc eam maxime a me requiri arbitror, quo tempore res hic omnes in eo sunt motu, qui ad externas etiam deliberationes plurimum ponderis adferre possit.

    Cum et Feuquerius2 mentionem injecerit, an temporaria possessione eorum, quae in Pomerania tenemus, vellemus esse contenti, et comes Licestrius3 sperare se dixerit nihil nos habere velle de Germania, nisi dominorum voluntate, tentor credere foedus aliquod inter Gallos Anglosque cudi, quale scripsi antehac4.

    Illud video nunquam magis trepidasse hanc aulam, ne a Suedis deseratur, tam malo suo tempore hoste quatuor in finibus loca insidente Galliae, ipsa autem intus adeo discordante.

    Itaque Heufdio5 promittunt intra annum se soluturos quod Suediae ex foedere debent, voluntque, ut ipse tanquam de praesente pecunia fidem suam Sublimitati Tuae obliget, quod video eum, quae est prudentia, non facturum iis verbis, quibus obstringi posset, quanquam spem facile et accepturus et daturus est nec quicquam in sua sedulitate patietur desiderari.

    Sed quod maxime ipse metuit, hoc est, ne brevi totius aulae circumagatur facies. Comes perseverat nihil credere.

    Frater regius6 quid facturus sit, variant conjecturae. Ante paucos dies navi Ligerim ingressus fugae famam sparserat: rediit Blesas. Brionus comes7 bis eo commeavit et ad regem8 rediit missus iterum Chavigniacus9.

    Spem conciliationis adferebant quae heri literae venere Aureliano, ubi rex est et cardinalis10.

    Princeps Condaeus11 et alii hic proceres non putant id animi fore fratri regio, ad regem cardinali comitatum ut veniat utque, si12 ipse audeat, non ausuros qui nunc apud ipsum sunt horum, quae nunc sequitur, consiliorum auctores.

    Quod si ille aliqua perrumpit, et aut Sedanum longo ambitu penetret aut

    77

    adjungat se ad nobilitatem populosque regentibus infensos, quae sint inde occasiones hosti nasciturae, quod periculum Galliae, nemo non videt.

    Ex hac urbe, quae quotidie in seditionum est metu, machinae aliquot Aurelianum pertrahuntur. Et in oppidis omnibus ad Ligerim aliisque circum Blesas aucta praesidia, obsessa quantum fieri potest equitatu itinera. Ad comitem Suessionensem13 missi a regina matre14 nunc Cognaeus15 et Fabionius16 augent metum.

    Vectigal vinarium et mutuo petitas pecunias passim recusat populus nec est, qui cogere audeat. At comitis Russiaci17 - is sororem ducis Bulionii18 in matrimonium habet - bona annotantur, quod nuper comitem Suessionensem e Gallia discedentem in itinere hospitio exceperit, ne quis circa fratrem regium idem impune se laturum speret.

    Parmensem19 cum Hispano20 transegisse pacificante Ethrusco21 credunt Itali.

    Nisi frater regius jussis pareat inque regis sit potestate, vix putatur Coloniam iturus Davausius22, quod pater ipsius23 fraterque24 impense semper fratris regii gratias captaverint. Id si est, Feuquerius non defugiet legationem, qui iter Viridunense distulit, ut cum duce Bernhardo25 colloqui possit; in dies hic exspectatur.

    Ex principe Condaeo legatoque Licestrio intelligo literas tuti commeatus ab imperatore26 itemque a cardinali Hispano27 scriptas pro legatis Galliae28 literas sociorumque ejus, reginae29 nimirum coronaeque Suediae, ducis Sabaudi30, Ordinum Batavorum. Ita Galli sine postulatu nostro me ne admonito quidem nostrum egere negotium seque venditarunt Austriacis, tanquam nos haberent inter accessiones suas.

    Venit ad me his diebus quidam e publicanorum genere: ajebat electorem Brandeburgicum31 mercatoribus quibusdam cessisse id, quod ipsi restabat ex

    78

    pecunia olim a domus suae principibus credita Henrico IV32 rebus arctis ipsius. Summam, quae restaret, esse CIX millium et CLXV francorum. Si a cardinali et Bulionio impetrare possem solutionem, hoc obtentu, quod ad reginam reginae nostrae parentem33 res ea pertineret, cessura mihi XX millia. Ego, qui satis scirem non eam meam esse hic gratiam, ut vetus debitum tamdiu flagitatum reciperem, et pecuniae, si unquam, nunc maximam esse inopiam, tamen, ut rem certo cognoscerem, nihil respondi nisi velle me documenta inspicere. Dedit mihi exemplum chirographorum, delegationum et apocharum, quae retinui. Reliquum esse, quantum dixerat, apparet.

    Iis inspectis dixi minime decorum mihi fore si commendarem ejus negotium, qui hostis esset Suediae. Nam matris reginae negotium hic verti mihi non constare, si quando elector Brandeburgicus ad Suedicam amicitiam se referret, tum visurum me, quid mei esset officii. Iuris mercatoribus cessi documentum reddidi34. Sed ejus loco mandati [proposui]35 instrumentum ad recipiendam solutionem signatum ab electore vacuo relicto spatio, in quo nomen procuratoris scriberetur.

    Haec autem sic tractavi et perscribenda judicavi, ut, si quid forte reginae dominae nostrae matri debeatur ab electore Brandeburgico vel dote aliave causa, cogitemus, an suo tempore hinc servari possit. Si poterit, mihi satis grande lucrum erit, officii praestiti conscientia.

    Comitis Suessionensis mater36 ab hac urbe jussa discedere est. Iamjam dicit mihi legatus baro Scudamorius37 missum ad regem Daniae38 Wyckium39, qui hic res Angliae egit, in Suediam vero Barclaium40, narraturos quae in comitis Arundelii41 legatione evenerunt, simulque significaturos paratum regem Angliae42 ad fortia pro Palatinatu consilia, si socios reperiat, quae conditio tam laxa est, ut ad multa effugia pateat. Fama tamen hic spargitur quindecim millia militum ab Anglia landgravio43 datum iri.

    Campio44 nobilis a comite45 missus ad fratrem regium Aureliani retentus est, ne spem concordiae inter fratres turbaret. Mitto postremam regis epistolam46 ad fratrem, cui an pariturus sit, scire avet haec civitas.

    79

    Rupifucaldius pater47 novandi suspectus, quod magna ejus apud Pictones sit potentia, filium suum48 regi misit obsidem.

    Mater Suessionensis regiis literis jussa Drosam oppidum ire negat id valetudinem suam pati satis libere additque impermixtam se filii de abitu consiliis gnarumque id patri Iosepho49.

    Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginae, regno Tuaeque Sublimitati prosper adsit.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6 Februarii 1637 novi Cal.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 298; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 304. Gedeelt. in vertaling bij Brandt-Cattenb., Leven II, p. 94, waar de brief foutief gedateerd wordt op ‘einde van Loumaandt’, en p. 95.
    2 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    3 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    4 - No. 2939.
    5 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    6 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    7 - François-Christophe de Levis-Ventadour, graaf van Brion (†1661).
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    10 - De Richelieu.
    11 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    12 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    13 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    14 - Maria de Medici.
    15 - Jacques Le Coigneux.
    16 - Luca Fabroni. In de uitgave der Epist. staat abusievelijk ‘Fabionius’.
    17 - François VI de La Rochefoucauld, graaf van Roucy (†1680).
    18 - Julienne-Catherine de La Tour (†1638), zuster van Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
    19 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    20 - Philips IV.
    21 - Ferdinando II de Medici, groothertog van Toscane.
    22 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    23 - Jean-Jacques de Mesmes, seigneur de Roissy (†1642).
    24 - De president Henri de Mesmes of Jean-Antoine de Mesmes, seigneur d'Irval. Welke van de twee broers bedoeld wordt, heb ik niet met zekerheid kunnen vaststellen; vgl. ter zake dl. VII no. 2598, p. 158 n. 7. Jean-Antoine de Mesmes evenwel was in 1630 raad van Maria de Medici, zodat hij wellicht het meest in aanmerking komt.
    25 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    26 - Ferdinand II.
    27 - Don Fernando, kardinaal-infant van Spanje.
    28 - Alphonse Louis du Plessis de Richelieu, kardinaal-aartsbisschop van Lyon, Manasse de Pas, markies van Feuquières, en Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    29 - Christina van Zweden.
    30 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    31 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg. Wellicht betreft het hier de financiële toezeggingen gedaan door Hendrik IV en vastgelegd te Hall bij verdrag van 11 februari 1610. Zie voor dit verdrag Theodor von Moerner, Kurbrandenburgs Staatsverträge von 1601 bis 1700. Berlin 1867, p. 48.
    32 - Hendrik IV van Frankrijk.
    33 - Maria Eleonora van Brandenburg (1599-1655), zuster van keurvorst Georg Wilhelm. Zij was in 1620 met Gustaaf II Adolf gehuwd.
    34 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    35 - Conjectuur van de uitgevers der Oxenst. Skrifter.
    36 - Anne de Montafié.
    37 - John Scudamore, ordinarius Engels gezant te Parijs.
    38 - Christiaan IV van Denemarken.
    39 - Henry de Vic.
    40 - John Berkeley (†1678).
    41 - Thomas Howard, graaf van Arundel.
    42 - Karel I van Engeland.
    43 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    44 - Alexandre de Campion (1610-1670).
    45 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    46 - Deze brief, dd. 2 februari 1637, staat afgedrukt in Avenel, Lettres du Card. de Richelieu V, p. 744.
    47 - François V, hertog van La Rochefoucauld (1588-1650).
    48 - François VI (1613-1680); vgl. no. 2929, p. 41 n. 10.
    49 - François Leclerc du Tremblay, capucijn, de bekende gunsteling van De Richelieu.