eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2929. 1637 januari 22. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Quantam mei curam gerat Sublimitas Tua, tum aliis antehac summae benignitatis indiciis cognovi tum ex postremis D. Spiringii2 literis, per quas praeceptum mittit ad Heufdium3, ut mihi persolvat non tantum, quae feci, impendia, sed et quae debentur mihi trimestria quaeque debebuntur Iunio tenus. Pro his beneficiis gratias ago Sublimitati Tuae Deumque precor, ut major quam hactenus mihi detur materia, in qua elaborem, ne indignus appaream tot ornamentis neve inutilis reginae4, regno Tuaeque Sublimitati mea sit opera.

    Ad conventum Coloniensem video non properari, dum Hispanus moras nectit spe Galliae motuum neque festinat cardinalis5, cui bellum pace tutius, praesertim si bene procedat novum rei pecuniariae commentum jussis urbibus municipiisque ac vicorum etiam, quibus mercatus est, tantum regi6 dare nomine mutui, quantum rex in singulas descripsit. Id autem tantum est, ut inde confici possint quadraginta et amplius milliones.

    Accessit ad me iterum is, cujus antehac memini, Gothofredus7. Causas, cur putaret legatos a Suedia mitti Coloniam non debere, praeterquam quod civitas tota alieno a nobis sit animo, has afferebat, quod pontificis legati exsortes suae communionis ne aspicere quidem cupiant adeo quidem, ut, qui Verbinum ad pacificationem Hispaniae Galliaeque missus fuerat8, abiturum se dixerit, si Angli

    39

    eodem admitterentur; deinde quod evitari nequiret certamen de dignitate atque ordine legatorum inter se haud dubie animos asperaturum.

    Hic cum aliqua inseruisset pro regno Francico ad vindicandum ei locum ab Imperio Romano proximum, liberali dissertatione ostendi in conciliis, quae ad ecclesiastica pertinerent, nihil observatum aliud, quam ut pro tempore regnum quodque, quo ecclesiae et quidem romanae se aggregasset, locum obtineret. Id vero ad res civiles nihil pertinere. Et tamen ab Upsaliensi episcopo9 principem locum deberi regno Sueciae magnifice in concilio Basiliensi disputatum. Ceterum, quum10 quae plurimum ad conciliandam regnis dignitatem valent, antiquitas et finium amplitudo spectarentur, his Suediam facile vincere.

    Opponenti possessionem regum Francorum dixi, ea si vera esset, non ultra tamen posse extendi quam adversum eos, qui cessissent. Nostros pridem nulla habuisse negotia extra sui septentrionis orbem, ubi concessissent nemini: ex quo propius ad has partes ipsos sua virtus tulisset, in foederibus rebusque aliis cum Francorum regibus ex aequo egisse.

    Dicebat idem Gothofredus optimum fore, ut Gallia primum suam pacem faciat, quam Lotharingia reddita paucis retentis praesidiis obtineri non difficilem, addito ne pro confecta res habeatur, nisi et Suediae pax detur: ad quam deinde Gallos conciliatores fore.

    Nihil ad hoc dixi mecum cogitans, si ita se res offerant, inverti pari jure posse eum, quem ipse proponebat, agendi ordinem. At alius vir rerum prudens e protestantibus tum sociis nostris tum iis etiam, qui abducti essent a nostra societate, non existimare nos e re esse communi eo loci mittere, ubi regnatura esset pontificis auctoritas. Paratos nos alibi agere de iis, quae ad protestantium salutem pertinerent, et re ipsa ostendere non tam nostra nobis commoda quam quae nobis ipsisque sint communia esse cordi. Addebat idem non abs re fore, si quis linguarum rerumque actarum sciens sine legati nomine Coloniae sit, non tam ibi pacturus quicquam quam quae agantur visurus auditurusque atque ea omnia et si quid socii aut amici suggerent perscripturus ad eos, quorum res Suediae per Germaniam in manu sunt.

    Haec alia aliorum cogitata significanda duxi, si quid forte ad eam, quae in Suedia super hoc negotio suscepta est, consultationem lucis adferre possint.

    Non dubitat Venetus legatus11, quin Rivaltam, unde magis prematur Placentia, teneat Hispanus, qui agros Placentinum Parmensemque permisit coli, sed postulatas indutias negavit. Ut Galli rebus ibi extremis succurrant, vix quicquam spei non magis quam de iis, quae mari frustra speraverant.

    40

    Marinus12 quas mittit literas, eae serius ad me venere quam quas nuper misi recentiores, sed ejusdem plane argumenti.

    Quae accedit Parmensis ducis13 epistola14 elatior est quam pro presente rerum ejus statu, et vere ne scripta sit, an ab Italo aliquo Galliae favente supposita, dubito.

    Dux Bernhardus15 commoda ad transigendam hiemem militi suo loca in Barrensi agro circumque accepit itaque brevi hic futurus creditur.

    Propiores ad vestram notitiam sunt res Polonorum, tamen quod ex ejus gentis literis discimus, reticendum non arbitror: consultari apud eos de tutandis contra Turcas Moschosque finibus et reficiendo in Borysthene Castello, quo Cosaccorum excursus prohibeantur deque nummorum aequo pretio.

    Ragoskium16 in Turcicam fidem receptum fama hic manet. Miror, quod Ratisbona scribitur in tuti commeatus literis, quae ibi scriptae sunt pro Batavorum legatis additum17, ut in tutela essent fidei publicae ad conventus usque finem. Videtur enim pro imperii hostibus haberi quibus eum in modum cavetur.

    Viderit haud dubie Sublimitas Tua causas, quas Hispani adferunt, cur Batavis ab imperio jus pacatorum affirmari publico pacto non debeat, ingeniosas satis. Haud parum refert ejus negotii, quis futurus sit exitus.

    Mitto Gallicum Iustelli librum pro causa domus Palatinae18. In eo tamen quod defendit electorum in imperium delinquentium posteris jus ad electoratum perire non posse, contra se habet plerosque Germaniae iurisconsultos, et exempla tum in Palatina tum in Saxonica domo.

    Iam nunc ex D. Thuano19 disco Gallasium20 cum parte exercitus trans Rhenum ivisse, quod tamen sibi nondum compertum ait Ponica21 addens missos a duce22 excursores in comitatum, qui captivos adducant, unde certiora cognoscantur.

    De principum duorum23 consiliis quid dicam, nescio. Ad comitem Suessionensem misit iterum princeps Thomas24; dicunturque ei Hispani offerre copias, quae sub ipsius nomine militent25, quas augeri posse ab iis, quos in Gallia comes sibi faventes habet, qui efficere possint, ut clam ad ipsum dilabatur a se miles. His diebus Sedani exspectabatur frater regius cunctis in occursum paratis, nec aliud impedimento putatur fuisse quam quod obsepti erant regis cura transitus. Si

    41

    perrumpere potuisset, putabatur eodem ventura regina mater26. Nunc rex de suo consilio Leonem27 ad fratrem misit, ut aequis, quas rex obtulit, concessionibus contentus sit: simulque rex Fontem. Bellaqueum it, inde ut creditur, iturus Aurelianum et Blesas et quidem cum exercitu. Frater regius quin fugam sit capturus, non dubitatur. Sed an populos aliquos ad arma tracturus an mari quaesiturus iter in Angliam varie existimatur.

    Princeps Condaeus28 rege absente urbis hujus praefecturam accepit hac lege, ne onera intendantur, alioqui periculum prospiciens.

    Multi putant cardinalem, ne internum bellum simul cum externo in se trahat, pacem cum Hispano29 et imperatore30 facturum, qualemcunque poterit, hoc excusabilius, quod culpam corruptae gloriae in eos sit rejecturus, qui regis obsequia exuerunt hoc inter cetera praetexentes, quod pacem omnino faciendam judicent.

    Princeps Arausionensis31 amicitia sedulo hic jam colitur: deditque ei rex in literis32 Celsitudinis titulum nunquam antehac usurpatum possessoribus tum modici tum summi imperii jus quod attinet, diu disceptati.

    Deus, Excellentissime atque Illustrissime Domine, reginam, regnum Tuamque Sublimitatem aspiciat propitius.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius33.

    Lutetiae, 12/22 Ianuar. 1637.

     

    Haec postquam scripseram, intelligo comitem Suessionensem a Piccolominio34 quatuor accepisse equitum millia; quorum is consiliis maxime utitur homines esse magni animi, sed non uni cardinali, verum et regi infestos ob ereptas dignitates aut non datas. Apud fratrem regium esse Rupifocaldium35 potentem apud Pictones. Suspectos regi et duces Retzium36, Bellae Insulae ad oram Armoricam opportunae ad receptanda auxilia dominum, et Longavillanum ducem37, Normanniae praefectum, comitis affinem, et Sanctisimonium38 nuper gratia regis ejectum, cujus in manu Bresta, Armoricae portus. Et hic adjiciunt quidam Blavettae in eadem ora praefectum Brissacum39. Espernonius40 se regi purgavit.

    42

    Lugduni civitas novo isti oneri sub mutui nomine audenter se opponit et creditur latius manare exemplum. Rex jubet haud dubie ad arma respectans ducem Bernhardum illico ad se venire, ubicunque futurus est. Est autem nunc Fonti Bellaquei.

    Legati Britannici41 agentem suum42 in Angliam mittunt, ut cum mandatis novis quamprimum redeat. Ajunt se nihil hic pacisci velle nobis inconsciis.

    Scribitur Ratisbona electoratum Trevirensem dari Leopoldo, imperatoris filio43. Ita cuncta, quae adversus magnitudinem Austriacam structa erant, ad eam magis magisque stabiliendam vertuntur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 295; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 297.
    2 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    3 - Johan H(o)eufft, bankier te Parijs.
    4 - Christina van Zweden.
    5 - De Richelieu.
    6 - Lodewijk XIII. Dit doelt op de Declaration dv Roy, portant decharge à tous ses sujets contribuables aux Tailles, de la moitié de ce qu'ils devoient porter en l'année 1637: des Tailles, Creiies & autres levées ordinaires. Et rejet de l'autre moitié par forme de prest & emprunt en ladite année seulement: Sur les villes & bourgs principaux de ce Royaume, à la charge d'estre rembourcez du principal & interest dudit emprunt, suivant ladite Declaration, dd. 18 december 1636, afgedrukt in de Gazette de France 1637, no. 12, p. 41.
    7 - Théodore Godefroy. Vgl. no. 2881 (dl VII), p. 573.
    8 - Kardinaal Alessandro de Medici, pauselijk gezant, had te Vervins (1598) bemiddeld tussen Frankrijk en Spanje.
    9 - Nicolaus Ragvaldi (†17 februari 1448), bisschop van Wexioë in 1429, aartsbisschop van Uppsala in 1438, bracht tijdens het concilie van Bazel (1431-1449), de kwestie ter zitting van 12 november 1434 naar voren; zie Beckmann-Wackernagel-Coggiola, Concilium Basiliense V Tagebücher und Acten, Basel 1904, p. 108: ‘Feria sexta sequenti in generali congregacione episcopus Wexionensis ambaziator regis Dacie Norwegie Swecie recommendat regem suum recitando multas antiquas historias, quomodo descenderit a rege Gothorum et antecessores sui non minoris potencie [quam] Alexander fuerint et primi catholice fidei professores, et multa pro ejus claritate enunctiavit et conclusit, quod inter omnes reges locum primum et honorem tenere deberet, cum omnes alios reges aut quid generis potencia victoriis et fidei professione prepolleret, protestans, quod sedes assignate pro aliis regibus in hoc concilio et ordinacio suo regi minime deberet prejudicare et suo jure tempore suo gaudere valeret, requirens notarios sibi desuper conficere publica instrumenta’.
    10 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    11 - Alvise Contarini di Nicolo.
    12 - Charles Marin(i); zie over hem V, p. 436 n. 4.
    13 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    14 - Deze brief heb ik niet kunnen vinden.
    15 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    16 - Georg Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    17 - Deze gezanten worden nergens met name genoemd.
    18 - Voor het boek van Christophe Justel zie no. 2927, p. 36 n. 8.
    19 - François Auguste de Thou (1604-1642), intendant in het leger van kardinaal de La Valette. Hij was naar Parijs gestuurd om daar aan te dringen op intrekking van het bevel over te gaan tot een wintercampagne.
    20 - Matthias, graaf Gallas, Oostenrijks generaal.
    21 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    22 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    23 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, en Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    24 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    25 - De uitgave der Epist. heeft ‘militant’.
    26 - Maria de Medici.
    27 - Charles Brulart de Genlis, prieur de Léon, gezegd Brulart de Léon.
    28 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    29 - Philips IV van Spanje.
    30 - Keizer Ferdinand II.
    31 - Frederik Hendrik.
    32 - Vgl. nos. 2922 en 2928.
    33 - Naam en onderschrift ontbreken in de uitgave der Epist.
    34 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    35 - François V, hertog van La Rochefoucauld (1588-1650). Hij was de vader van François VI, hertog van La Rochefoucauld, prins van Marcillac (1613-1680), de schrijver van de Maximes. Vgl. no. 2949 en Grotius' brief aan Oxenstierna van 2 januari 1638 (dl. IX).
    36 - Henri de Gondi, hertog van Retz en van Beaupréau, markies van Belle-Isle (1590-1659).
    37 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville (1595-1663).
    38 - Claude de Rouvroi, hertog van Saint-Simon. Hij was in ongenade gevallen, omdat hij zijn oom Etienne de Rouvroi, baron van Saint-Simon, gouverneur van Le Catelet, had helpen ontvluchten; zie hierover VII no. 2744, p. 369.
    39 - François de Cossé, hertog van Brissac (1585(?)-1651).
    40 - Jean-Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon.
    41 - John Scudamore en Robert Sidney, resp. ordinarius en extra-ordinarius gezant te Parijs.
    42 - René Augier (of Oger), Engels agent in Frankrijk.
    43 - Leopold Wilhelm (1614-1662). Het bewuste schrijven dateert van 30 december 1636; zie Gazette de France, anno 1637, no. 14, p. 57.