Literae a vobis, mi frater, non optime huc perveniunt, nam, cum alii habeant 3 scriptas Martii, ego tuas a 16 Februarii2 nunc demum accipio. Si per Brabantos iter non succedit, ad Oliverium3 mittendae erunt literae per Caletum. Illud a Scevelinga iter, quo venerunt nescio an tuae, certe senatoris Reigersbergii4 literae, non compendium nobis in praesens, potius dispendium attulit. Sed tentanda omnia.
Graswinckelium5, qui Mileteriana6 et Daillaeana7 habet, spero jam apud vos esse. Gaudebo scire, quid faciendum ibi censeatur.
151
Quo consilio D. Aysema8 titulum illum sumserit, velim per te edoceri, quaeque de ipso ibi sit existimatio.
Miror de coercenda eorum potestate, qui conventum federatorum ineunt, tam segniter cogitari. Agros nobilitas curat, non tamen sola, nam et civitates et eorum municipes late possident: ideoque commune negotium est, sed primae partes primi ordinis, qui ferme agros, non urbes habitat.
De Baneirio9 felices nuntios opperimur. Interim a Sardinia turrim Floristastanam, in fine Cantabrico Talantiquinum castellum cepere et utrunque diruere Galli. Nunc magnae res in exspectatione sunt: ducis Vinariensis10 expeditio verna et Anglorum mari molimina. Ermesteinio timetur.
Petrus11 poterit huc venire mense Maio. Losecatio12 nihil hic perit, discit quae disci oportet.
In Zelandia si magistratus parum valent ad compescendam plebem, haud miror, cum sumantur plerumque homines, quales evehit, quoties voluit Fortuna jocari.
Vale, frater dulcissime, cum tuis13 nostrisque.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
12 Martii 1637.