eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2962. 1637 februari 16. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Spero has, quas jam scribo, litteras secundo vento brevi in manus tuas perventuras. Certius tamen est iter terrestre, cujus aliqua spes a Brabantia expectatur, quanquam vereor et eam cum tota pace Coloniensi decolaturam. Quod aliqui hic mercatores publico programmate palam fecerunt singulis septimanis Sceveringa soluturam scapham, qua ad tos litteras deferat, id vero ego quoniam publica auctoritate non fulcitur neque a partibus Galliae paria offeruntur, assis non aestimo.

    99

    Ad tuas2 ut veniam, scias Graswinkelium3, qui Mileterii libros et contra eum affert4, nondum comparere, namque et nostra et suarum nuptiarum5 spe post habita, i(n) Angliam, tanquam illac melius ad nos transfretaturus navigavit. Notata tua6, donec libros videro, servabo neque minus tamen interea tecum sentio, ita uti judicas, scribendum adversus homines haud firma compage inter se cohaerentes. Sed de his alias latius.

    Daetselario7 quae ad Aissemam8, novum jam Amelandiae tettrarcham sed imaginarium, scripsisti, misi, ut sciat tibi quae commendasti cordi esse: inserui et alia quae ipsius commercia proprie spectant.

    Apud nos, ut verum fatear, parum geritur; neque manipularium numerus ullo pacto minuitur, ut tu recte conjectabas, iis, qui publicam armorum necessitatem te[n]uitati virium nostrarum praeferendam ducunt, haud dubie praevalentibus.

    In comitiis Hollandiae multa discutiuntur, nihil decernitur, de rebus eorum, qui hactenus militibus stipendia solverunt, nihil actum de mandatis, quae Faederatis danda credebantur tantundem. Interea magnis animis agitatum, an nobiles Hollandiae soli, omnes vicos et agrestes totamque apud nos campestrem ditionem repraesentent, quam qualitatem sibi in diplomate principi Arausionensi9, ut nobilitatis nostrae principi dato, sibi refragantibus civitatibus asscripserunt! Et audio tuam pro nobilibus auctoritatem allegari, qui id ipsis concedere alicubi non sis gravatus.

    Soli jam Suedi gnaviter rem gerunt, jam enim certos de Banerii10 victoria nuntios ad te pervenisse arbitror. Nupera illa dico, nunc enim iterum in eo res esse audio ut paucos intra dies cum Gotsio11 proelii avido et cum magno equitatu advolante manum conserturus aut eum opere facto, qui nobis mos est, exclusurus sit.

    Hermesteinii defensor post male tentatam obsidii dissolutionem ab Hassis monitus se suaque uti propere dedat, respondit nuntios eos post tres menses redire demum debere, magno sane animo, dummodo edulia, vestimenta aliaque necessaria non desint.

    Parentes nostri12 jam non incommoda fruuntur valetudine.

    Petrus13 vester ad nos nondum venit, sed eum sub initium Quadragesimae expectamus.

    100

    Losecatium14 melius apud vos ibi, quam apud suos hic esse scio, quare in hoc sum, ut in paucos menses prorogetur ejus commeatus.

    Vale, frater optime, cum uxore et liberis15 amicisque a nobis omnibus.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XVI Febr. 1637.

     

    E Selandia audiuntur rumores aliqui, quasi plebs illic minus audiens dicto sit magistratibus.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Martii.

    En in dorso: 16 Febr. 1637 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 24. Antw. op no. 2912; beantw. d. no. 2988.
    2 - No. 2912.
    3 - Mr. Simon Graswinckel. In 1635 was hij procurator van de Duitse natie in Orléans. Blijkens no. 2450 (dl. VI) was hij op 24 januari 1636 al uit Parijs vertrokken en blijkens no. 2503 (dl. VII) was hij op 10 maart 1636 terug in Den Haag. Vervolgens moet hij weer naar Frankrijk zijn vertrokken en vandaar eind 1636 (zie no. 2912 dd. 1 januari 1637) via Engeland naar Holland zijn teruggekeerd.
    4 - Zie no. 2912, p. 2 en n. 17 aldaar.
    5 - Dat Simon Graswinckel in 1637 in het huwelijk getreden is, lijkt mij onwaarschijnlijk. Hij huwde op 28 mei 1641 met Agatha van der Goes.
    6 - Vgl. hierover no. 2912, p. 3.
    7 - Abraham Daetselaer; zie over hem III, p. 229 n. 5.
    8 - Foppe van Aitzema; voor de Amelandse kwestie zie no. 2928, p. 37 n. 12.
    9 - Frederik Hendrik.
    10 - De Zweedse maarschalk Johan Gustavsson Banér.
    11 - Johann, graaf van Götz, generaal-majoor in het keizerlijke leger.
    12 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    13 - Pieter de Groot.
    14 - Diderik van Losecaat.
    15 - Alleen Cornelia en Diederik waren bij hun ouders in Parijs.