Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Quod reversus ab Anglia apportavit Ogerius2 non parvo discrimine remotum ab eo, quod Galli praeformaverant partim ex ore comitis Licestrii3, sed uberius postea ex praefecto aerarii Bulionio4 intellexi.
Vult rex Angliae5 suarum navium quindecim utendas dare Palatino6, et Galliae rex7 iis ntvibus alias adjungere subditis suis liberum facit. Paratus ad hoc est polliceri se neque recta neque obliqua via adjuturum res imperatoris8 aut Hispani9, neque seorsim ulla cum illis pacta facturum, permissurum se, ut, quibus bellum cum imperatore Hispanoque est, iis militem scribere per Britanniam liceat, sed ad definitum numerum haud sane, ut audio, magnum.
152
Vicissim petit, ne Suedi, Galli, Batavi absque ipsius conscientia assensuque bellum aut indutias faciant, donec eorum omnium instituatur conventus, Danique insuper, in quo constituant singuli quas putent pacis leges aequas suisque rebus convenientes fore invicemque se obligent, nisi ea obtineantur, arma se non posituros.
Is conventus ut intra tres menses habeatur, postulata deinde omnium intra mensem perferantur ad imperatorem, qui ea nisi acceptet, tum Angli ad arcendam inferendamque vim cum aliis illis omnibus foedus se facturos, cujus jam nunc conditiones perscriptae sunt, spondet.
Intelligo inter alia aperte eos voce scriptoque testari eo se tendere omnia, ut protestantibus quae habuere restituantur. In illis omnibus esse et Vespasianum10 puto11.
Video haesitare Gallos, an ob hanc accessionem se ad bellum trahendum obstringere debeant. Sed si omnino hac aestate bellorum fortunam experiri decreverunt, apponent forte lucro12 quantulumcumque est, quod offertur.
Propositum autem hoc ipsis multae sunt conjecturae. Primo confirmor in eo, quod scripsi antehac13 legatos hinc Coloniam non ituros ante Septembrem mensem, quanquam imperatoris legati Fuggerius14 et Curtius15 itemque ab Hispano duo Mediolanenses16 parare se ad pascha dicuntur.
Dux Vinariensis17 ait suum exercitum esse X millium; totidem alios addi a rege, quod his temporibus multum est. Queritur tamen toto millione in stipendium promisso fraudari se a Bulionio.
Cardinalis Valetta18 alium habiturus est exercitum; ambo pabuli tempus nec quicquam ultra exspectant.
Qua parte ad Pyrenaeos montes Aquitanicus accedit Oceanus, prope a Fontarabiae, quod nunc flumen Hispaniae Galliaeque est terminus, castellum Talantiguinum nomine struxerat Hispanus; id ei dux Valetta19 24 Februarii eripuit et solo aequavit. Id Gallis spem facit et cetera, quae ibi sunt, Hispanorum castella, quorum praecipuum est Socovae, posse recuperari: quod si fiat, haud magni futura sint pretii, quae Gallorum alibi ex hoc bello tenet Hispanus, dum vero et imperatoris mors20, quam multae literae nuntiant, spem facit Gallis fore, ut mandatis, quae de pace cum Suedis conficienda data fuere, per mandantis mortem exstinctis haud facile reviviscat negotium, quod regi Hungariae21 de jure ad romanum regnum controversiam putent motum iri a Suedis non minus quam a Gallis fit Anglisque.
Interea per Germaniam prosperos Suedorum successus animo praesumunt flagraturasque bello ipsas domui Austriacae avitas terras. Ita domestici mali
153
sensu venturos ad accipiendam pacem qui nunc deberi sibi putant, ut eam22 ipsi dictent.Rex pecuniae faciendae praeter ingentes illas mutui nomine collationes in oppida vicosque descriptas nova edicta magno numero - quadraginta arbitror - in alias provincias mittit. Rhotomagum ipse perfert, ubi qui jussibus ejus obstiterant senatores poenas dant intempestivae libertatis, septem munerum functione interdicta, duo amissis dignitatibus non servato, quod pro ipsis pependerant, pretio. Id linguarium mutos faciet alios.
Scriptum23, quod ab electore est editum Palatino, non mitto; multa credo habere exempla D. Camerarium24; ego unum, quod habeo, descripsi ex eo, quod legendum mihi dederat Anglicus legatus25.
Locum conventui illi, quem Angli animo conceperunt, destinari Hamburgum video. Galli dant operam, ut controversia de mari Anglos inter Batavosque ad quietem certe temporariam deducatur, quod sane necessarium judico neque desino allaborare.
Itali omnes vellent spectatores esse eorum, quae agentur per Germaniam atque ipsi interim otio frui aut ex convento aut versis illuc bellantium viribus. Parmensis26 praeivit, cujus urbem Placentiam tenebat Ethruscus27, sed praesidio stipendium Hispanus dabit.
Vallis Telina inde a Comensi lacu, inde ab ea parte, quae Rhenum fundit, assilitur aegre res sustentante Rohanio28, cujus inopiae medentur nonnihil Veneti.
Qui ducis Vinariensis norunt res ajunt equites ei esse bis mille et centum, peditum per praesidia distributa millia quatuor. Sed haec augentur in majus, nequid desit, quo Suedi animari possint ducendum ad bellum, Dolae urbis obsidium repeti velint Gallici Burgundiones. Sed patientia, machinarum usus, obsidendi oppugnandique artes unde Gallis? Dux Longavillanus29 arcem quandam - Fauciniaca dicitur - Catalauno Campaniae non procul oppugnat.
Fuit apud me pater Menotus30, in aula Sabaudica valde potens Iesuita. Ait et bellum et pacem Suedorum in manu esse. Certum illud ait de monnacho in31 Tulipam32 hinc misso33.
Comiti Suessionensi34 cum affinitate cardinalis35 ostentatur spes dignitatis comitis stabuli. Rex in acta parlamenti referri jussit se ei ignoscere ejusque comitibus - sicut et fratri suo36 se ait ignovisse - dummodo intra mensem faciat, quod subdito convenit. Ita indulgentiae regiae beneficium ei velut per vim ingeritur.
154
Nec desunt minae in contumacem. Etiam aulae magisterium, quem honorem ille habuit hactenus, in Condaei filium37 transfert curiosorum destinatio.Miror ex certis testibus me cognoscere partem maximam classis, per quam ora Neapolitana ac vicinum mare a Gallorum vi defensum est, constitisse ex Batavis, qui captos se ajunt, et capti sunt non bello, sed magna mercede. In ea republica tum alia quaedam tum res maris, qua ea stat maxime, curatur satis negligenter.
Habet suos Mediolani homines Sabaudus38 itemque Genuae et Florentiae, quos satis notos illis tolerari gens suspicax Itali ad parum fidae cum Gallis amicitiae argumentum trahunt. Qui aliquid de Tuscis consiliis scire videri volunt, ajunt id apud Clodium39, ut Tullius40 et Numa41 sequerentur in manu42 Oryza43. Ego id non affirmaverim.
Ad exemplum Galliae in Neapolitano etiam regno dignitates magno venire incipiunt.
Dicitur qui Mediolano praeest, Leganesius44, octo millibus transitum Helvetios romanenses poscere, sed haec minora sunt. Id, quod maxime me torquet, est ne45 Lactucae46 et Angli47 aliquid nos celent48.
Dux Vinariensis pergit se commendare Tuae Sublimitati suumque praedicare in rem Suedicam studium. Ait se Gallis qua potest uti.
Rex Angliae consuluit judicum praecipua auditoria, an jus ipsi esset sine parlamento indicere, quae exigit regni necessitas. Responsum tulit, quale voluit. Sed in praesens laetum, ob favorem in domum Palatinam, quo postremo sit evasurum rescisso vetere principem inter populumque benevolentiae vinculo, dies docebit.
Rediere a Floristano Galli, id in Sardinia municipium turrisque est, quam captam diruere nullo alio facto ibi operae pretio.
Haec habebam, Excellentissime atque Illustrissime Domine, cum precibus ad Deum pro reginae49, regni Tuaeque Sublimitatis rebus prosperrimis.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius50.
Lutetiae, 2/12 Martii 1637.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.